장음표시 사용
171쪽
samam atque fortunam; ob eamque Caussam omnes
fere se ipsos illi penitus dediderunt, quos non solum liberaliter adhibebat, sed optimum quemque hospitio atque amicitia sibi copulabat. Perpauci tum egregie sculpebant. Haec ars ad pristinae elegantiae spem revixisse visa est opera Donatelli, qui sive statuas, si vc anaglypta faceret, ea erat
conformatio partium omnium, is motus , ea elegantia, ea compositio, ut nihil iis deest e tum judicaretur. Idque eo mirabilius erat, quod sero allata fuerunt Florentiam antiqua quaedam monumenta, quae ipse ccterique artifices imitarentur. Testatur Vasarius hoci curasse Cosinum, ipso Donatello auctore, qui quae tempus & barbaries ab iis abstulerant, restituit. Tam in telligere homines coeperunt egere se hac norma & rem
gula; non satis esse naturam imitari; majus aliquid esse in arte, quod tantam habet pulcritudinem , ut nihil simile in natura ipsa inveniatur; suisse Graecos sculptores hujus persectionis & auctores & magistros;& ita anaglypta claboranda, ut quemadmodum sono rum varia compositio harmonias efficit plures, sic multiplex figurarum dispositio serviat varietati atque suavitati . Quod lento & per gradus quosdam ad id pervenire homines solent, quod absolutum sit omnibus suis numeris & partibus, quamvis aetatem Cosmi multi praestantissimi architecti, pictores & sculptores illum strem secerint, defuit iis tamen ille lepor, illa venu-
172쪽
MEDic Ei UITA . i Systas, illa charisa , illud ultimum ac persectum , quod tantopere in consequentis saeculi artificibus admirati sumus. Hic gradus fuisse secundus videtur eorum, qui studium liberalium artium , quae ad graphicen pertinent, longo intervallo intermissum revocarunt. Sed ad Donatellum revertor, in quo cum Cosmus sibi videretur videre inlignem speciem quasi reviviscentis sculpturae, multum ipsum adhibuit tum ad Laurentianum templum, tum ad domum suam exornandam.
Diligentes sunt descriptores illius operum Vasarius, Aligitorius , Borghinius aliique plures, qui Cosmo e iam laudatore et teste usi sunt, ut tanti sculptoris excellentiam magis magisque comprobarent. Cum ad lanama in senectutem per enisset, & paralysi impediret ar ab arte, quam pr)fitebitur, exercenda, & Pecuniae esset egentissimuq (hanc enim semper contemps rat, omnia cum amicis & discipulis habens communia sustentabatur liberalitate Cosmi, qui et moriens cari simum virum Petro Filio commendavit. Donatus ille praedio , unde panem & vinum haberet (his enim verbis usus Petrus fuisse dicitur) illud anno post reddidit patrono suo , quod aiebat talibus rebus car re minus sibi molestum esse. Sed non propterea Petrus illum egere sivit, cujus liberalitatis tanta erat Commendatio, ut Patrem aequare putaretur Par, aut fortasse superior erat Donatello ille Laurentius Ghibertus, qui affabre adeo tantoque artificio aeneas templi Disitig Cooste
173쪽
16o MAc Ni Cos MiS. Joannis portas fecit, ut superorum sede illas dignas esse judicaverit Bonarrotius, & hic quoque a Cosmo
liberaliter atque honorifice tractatus, multisque in rchus adhibitus fuit. Cum is e Ca sentino in Florentinam aedem Angelorum intulifiet corpora diu neglecta Sanctorum Martyrum Proti, Hyacinthi & Nemesii ac- reos loculos per Ghibertum faciendos curavit; atque hoc unum exempli caussa e multis selegimus, quod non judicium modo & liberalitatem, sed etiam religionem Cosmi declarat. Cum ille multorum artificum opera contemplabatur, satis intelligebat quae dura eo sent, quae molliora , quae ad veritatem adducta eo
sent, quae ab illa declinarent; & cum in sculptorem incidisset, qui gaudere se dicebat, quod imitatus esset antiquum Marsiae signum, dum Christum fingebat ;utinam, respondit, non os a solum, sed etiam sanguinem.
His artibus Cosmus non modo opinionem vicit omnium, quae de ejus ingenio liberalitateque erat, sed etiam gloriam superiorum; idque eo fuit mirabilius, quod cum ejus vita perpetuis fluctibus jactata fuisset, nunquam tamen neglexit studium liberalium artium, quae tantummodo otiosorum hominum pabulum esse solent. Quapropter haec vere scripta a Paullo Jovio fuistb putamus: Nunquam eum institutae liberalitatis foenituit; nullus unquam aedificaudi sumptus eum d terruit, nullus unquam Des adversus fortunis ejus casus popularis livescentiae cursum laterrupit. Conclat
174쪽
re istiersi iis rationum cedicibus, quos ipsi vidimus Cosmum supra quadraginta in rissis aureorum lium miu fritiata ' publica aedificia contulisse: piae vero cui occultae largitiovis sumptum m riadum decem summam excessisse. Sic cum Cosmus non dcsisteret quibuscumque rebus posset patriam juvare & ornare, interdum etiam ejus nomine munera summo artificio elaborata mittebat Regibus & Dynastis, quae indicabant studium elegantiae non esse commune Italiae, sed proprium Florentinorum. Itaque praedicabat mirari se, non perni ciosorum civium numero eos haberi, qui nullam aliam laudem ac gloriam nisi in armis quaerebant, quique artes, quas ignorabant , inertes illiberalesque vocabant. Et si quondam Romanis gloriosum fuit ab aratro vocare homines, qui summos magistratus gererent, non inglorium fuisse Florentinis arbitrabimur; hos ipsos interdum mandasse iis, qui vitam in ossici
. Quod nonnulli erant, qui aegre ferebant se inge nio, divitiis, auctoritate atque amore populi a Cosmo superari, in Republica residere semper aliqua videbatur coniuratorum manus. Huic facile resistere ille poterat , sed cum longissime respiceret spatium futuri temporis, neque in animo Petri Filii magnum aliquid& robustum esse videret, undo ille familiae potentiam confirmare, aut ubi lapsa fuissct , ad pristinum statum revocare posset, non levi cruciatu timoris angebatur.
175쪽
i 61 MAc Ni Cos Mi Magnam spem collocaverat in Joannis virtute, quae non modo sibi honori, sed etiam usui Reipublicae eo se potuisset, sed cum illius immatura mors, ineunte Novembri an. MCCCCLxui. accidisset tigr), neque ul-Ios ex se liberos reliquisset (unicus enim, quem susceperat Cosmi nomine. septennis an. MCCCCLII. Tv. Κal. Decembris obierat (i 333 3, exclamasse dicitur: o DAsas spes s o nimis lata domus tam modicae familiae s Tum enim minime divinare poterat qualis futurus esset Laurentius nepos, etsi magna indoles virtutis & ingenii in illo appareret. Sed quia ab hominibus doctis acceperat , nullum esse tam grave malum, quod patiemtia & exercitationes animi levare non possint, propterea & otio fruebatur, non illo quidem, quo debebatis, qui peperisset otium patriae, & illa persequebatur studia, quae familiae & civitatis decus conservarent. Et si a coetu hominum Sequentiaque interdum, tanquam in portum, se in solitudinem recipiebat, minime tamen cessabat de Republica cogitare, ut omnia, quae illi conducebant, curare, non modo sapientiae,
sed etiam felicitatis diceret sibi videri. Aegre ferebant Florentini retineri ab Alphonta Aragonio Castilionem Pescariae tanquam pignus praeteritarum injuriarum, & aegrius etiam ferebant oppidani se crudeliter tractari a regiis militibus ibi in praesidio collocatis, quare, impetu in eos facto, fugere coegerunt, seque Reipublicae dediderunt. Cosmus in Disiti pod by Coos e
176쪽
id omni cura intentus, ne ulla daretur Regi caussa novi movendi belli, censuit ad ipssim mittendas tibi teras, quibus certior neret placere Reipublicae oppidum illius nomine retineris Id gratum acceptumque habuit Alphonsus, confirmavitque se propensissima voluntate esse ad bene de Florentinis merendum, phcemque cum iis servandam. Hos enim in tali tempore offensos habere nolebat, cum in spem venisset expugnandae Genuae , expellendique ex ea Fregosios, specie Adornios in pristinam auctoritatem restituendi. Petrus Fregosius, qui in ea dominabatur, cum se parem tanto hosti minime fore intelligeret, legatum misit ad Carolum m. Gallorum Regem, orans ut se in fidem, & urbem in potestatem suain reciperet: ni proepere venisset, hanc sub hostium imperium casuram. CProlus rem Genuensem sibi curae fore pollicitus, misit eo Joannem Andegavensem, qui, occupata urbis possessione, id etiam sperare ac moliri videbatur, ut paterna iura in Neapolitanum regnum tueretur. Tum Alphonium vehementer poenituit, se Genuensium rerum caussa formidandum hostem in Italiam advocasse, & in hac poenitentia diem obiit supremum. In hoc viro magna vis animi ingeniique fuit; sortis erat ad pericula, rei militaris peritissimus, idem, quod dissicillimum est, cautus & prudens (nam providentia timorem, audacia temeritatem adferre plerumque
solet) ad simulanda negotia callidus, amicitia facilis,
177쪽
iis. M A G Ni. Cos Mimultarum rerum ac maxime pecuniae largitor, atque illi felicissimo Oivitum in acquirendo amplissimo regno nunquam super industriam fortuna fuit, multique dubitavere fortior, an felicior esset. Simultates nimio plures & exercuerunt eum, & ipse exercuit eas, nec facile dixeris, utrum cum magis presserint interni externique hostes, an ille agitaverit eos. Nec senectus quidem, quae frangit omnia, robur ejus Corporis animique imminuit. Idem non minor in pace, quam in bello fuit. Amabat litteras & praeclara ingenia, delectabatur publica magnificentia , ut Romanos ipsos apparatu spectaculorum aequare putaretur; singulari quamvis caritate esset in suos, nunquam tamen in eorum obitu, ut nec in ceteris rebus asperis, perturbatus est; omnino talis erat, ut nulla ars neque publicae, neque privatae rei bene gerendae illi deesse videretur. Illius filius & heres Ferdinandus cum pracviderct fore, ut in maximis turbinibus ac fluctibus regni navem gubernaret, declaravit Florentinis nunquam se paterni foederis religionem violaturum. Multum is timebat a
Callisto Summo Pontifice , qui cum inimicissimo semper animo fuisset in Alphonium Regem, filium ex justis nuptiis minime natum deturbare regni possessione volcbat, spccie ius Sedis Apostolicae persequendi. Sed
mors illius a Republica conatus avertit, atque Cumpiditatem extinxit aliena ruina fortunam iratris filii amplificandi. Successit in illius locum Pit n. nomine Disi tiro D, COMM
178쪽
MEDic Ei VITA. Id sAeneas Sylvius Piccolomineus Senensis , quem natura & litterae ad pacem humanitatemque formaveranti
Hic & aequum & utile iudicavit si Ferdinandum in regni possessione confirmasset , quod non ipse modo submisse, sed & Franciscus Startia , atque Cosmus
vehementis te postularunt. Seiebant enim hi quam tum interesset non mutari statum Italiae, neque plus aequo augeri potentiam eorum, qui in illa dominabantur; & qui de huius, ut ita dicam, politicae aequilibritatis utilitate scripsere, eius non solum praecipuos, sed & primos auctores & magistros Cosmum &Laurentium Mediceos sicile agnoscunt. Ut universus hic mundus omnibus partibus inter se congruent, hus , aequaliterque distributis cohaeret ac nititur, sic in Imperiis aequabilis tributio esse deberet virium ac
voluntatum , quarum conspiratione summi rectores sese mutuo adversus eos, qui dum nimia concupiscunt,
aequitatis fines transire non dubitant, defendere possent. Pontifex, rebus Italicis coinpositis, omnia sua studia contulit ad inflammandos Christianos Principes, ut coniunctis animis ac viribus obsisterent atque occurrerent audacissimis Turcarum consiliis. Ea propter
Mantuam cogitavit, quo conventuros multos eorum,ant saltem legatos suos missuros sperabat, ut deliberarent de ratione belli administrandi. Ubi nunciatum est illum per Etruriam iter facturum, venerunt FI
rentiam Arimini, F ori Livii dc Carpi Domini, Urbi-
179쪽
66MAc Ni Cos Mini Comitis Frater, & Joannes Galeatius Startia, qui major natu erat liberorum Francisci Ducis. Hic in domo habitavit Cosmi, qui nullum reliquit ossicium , nullique pepercit sumptui, ut tantum hospitem hon raret, & cum eo iisdem vinculis, quibus cum Patre erat colligatus, adstringeretur. Quod nihil apud Cosmum viderit nisi lautum, elegans, splendidum & eo quisitum, admiratione obstupefactus ab illo discessisse narratur. Fecit & Respublica ludos apparatissimos ,
ut nunquam sumptuosiores antea fecisse constaret.
Atque non minus liberale hospitium fuit, quod Pontifici ceterisque Principibus paravit. Quae quidem valebant non modo ad studia eorum, quos honorabat, acquirenda, sed etiam ad gloriam adipiscendam, sic ut Florentini consuetudine beneficentiae paratiores, &tanquam exercitatiores ad bene de multis promerendum esse viderentur. Qui effusiones pecuniarum non
admirantur in apparandis spectaculis, quibus ii deliniri posse putarunt Galeatium florentem aetate, fortuna & opibus, & nil probant, nisi quod ad usum
Reipublicae pertinet, laudabunt profecto nostrorum prudentiam, qui seue tam divitiarum putarunt non modo talium sumptuum facultatem, quando dignitas Reipublicae id exigere videbatur, sed etiam illorum meliorum, quibus civium commodis, & horum uti- Iitati salutique consulebant. Ex his commemorare lubet quos decreverunt, ut navigabilis esset Arnus ad
180쪽
MEDicat Vi TA- I si comportanda ex mari, quae usui essent civitati, quae res magna sane & ardua, frustra aliis temporibus tentata, non modo suadente, sed etiam gubernante Cosmo cum aliis primariis civibus, ad exitum adducta suit. Extant in tabulario Mediceo litterae cujusdam Gabrielis de Poetis Bononiensis datae an. MCCCCLVIII. ad Joannem ejusdem Filium, ex quibus apparet eum Consiliarium gloriosissimi operis fuisse, rationemque Consilii sui scripto exposuisse . Haec sane erant Perma gna ad laetitiam Cosmi, qui in eam benignitatis consuetudinem jam venerat , ut illum diem se amisisse putaret, quo non serviret patriae commodis. Haec praesertim visa est implorare atque efflagitare auxilium Cosmi tum cum a Joanne Andegavensi, atque a Ferdinando Aragonio, inter quos magnum& crudele bellum fore judicabatur, legati Florentiam missi sunt subsidia pecuniae petentes. Fit Senatus consultum , ut respiciatur gratia Gallorum, & Joanni quotannis ad belli sumptus sustinendos octuaginta fi renorum millia solvantur. Cosmus errorem illorum, qui ita putarunt, libere coarguit, & multis argumentis probavit nil nisi de Francisci Ssortiae sententia agendum, consulendos etiam Venetos, & quae dixit& fecit tanti fuerunt, ut abrogaretur decretum, quod
Reipublicae profecto periculosum futurum fuisset . Responsum itaque Legatis fuit, ut eam Pacem, qua fruebatur Respublica, conservare ipsam paterentur . huic