Magni Cosmi Medicei vita auctore Angelo Fabronio Academiæ Pisanæ curatore

발행: 1789년

분량: 212페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

161쪽

t B MAGNi Cos Miusuris liberati cives fuerunt. Quod vacua ab hoste& a bello otiosa erat Rcspublica, multa sane providere potuit, quae ad levandas publici aerarii angustias &ad mercatorum industriam juvandam mirifice conducebant. Nec auxilium suum frustra implorari pati batur Cosmus , quotiescunque spcs erat posse ab aliquo percipi uberes industriae fructus. Erat ei res rustica, ut temporibus illis, sane bene culta & fructuosa, sed modica , si illam conseres cum opibus, quaS ex men sis, & ex permutandis pecuniis, & versuris faciendis habebat. Erunt fortasse, qui tam utili labori Cosmi nomen avaritiae imponant. Qui si reputaverint & quibus ille temporibus vixit, & quos in usus pecunias impendit, profecto existimabunt majus commodum ex negotiis illius, quam ex otio multorum Rempublicam cepisse. Qui dediti pravis cupidinibus aut ignaviam

suam tenebrarum ac parietum custodiis tegunt, aut

conviviis & omni privato luxu gloriam & gratiam quaerunt, non satis admirabuntur hominem, qui quae coloni sui arabant, quae procuratores exigebant, sobvebant, navigabant, permutabant, omnia virtuti, modico victu cultuque contentus, parabat. Neque eos

audiendos putamus , qui improbant aedificiorum magnificentiam . Illa enim civitatem ornant, familiarum dignitatem augent, & fovent artes , quae oblectant animos, religioni inserviunt & ad vitae usus sunt necessariae. Quapropter nihil videmur debere praetermi

162쪽

MEDic Ei UITA . t ytere, quod pertineat ad declarandum quantum pecuniae , quantumque studii in his rebus consumpserit Cosmus, quae & gratae & Iaude dignae fuerunt, ut facile intelligi pollet tantam pecuniarum vim virum magnum & excelsum congessisse non propter inertiam laboris, sed propter magnificcntiam liberalitatis . Ille magni intereste ad laudem & decus civitatis existimavit, ut quae Pater eius Joannes instituerat ad amplificandam atque ornandam Laurentianam Basilicam perficerentur. Illo vivo, a Mathaeo Dolphinio, qui praeerat Canonicorum collegio, aedificatum albquid fuerat, sed male adeo, ut magis poeniteret coepisese, quam licerct desistere. Itaque Philippus Bruneli schius archite rum suae aetatis facile princeps eidem Joanni auelar fuit, ut pecuniam ad aedem magnificentius extruendam decerneret, quod se velle omnino respondit. Jacta igitur illius fundamenta fuerunt anno MCCCCxxv. quadriennio ante quam ille e vita deced ret . Sed lente ac paullatim , illo vivo, procedebatur,& intermissum etiam postea ad tredecim annos opus fuit. Demum hanc tarditatem & moram, quam multae res attulerunt, visus est Cosmus quasi reprehendere & subaccusare, attributisque ab eo x L usque flor norum millibus, non templum modo, sed & aedes, in quibus Canonici habitant, incredibili celeritate exadidificatae sunt. Tale quidem templum evasit, ut opinioni , quam omnes habebant de munificentia Cosini

163쪽

& de ingenio Brunelleschii, quos nil nisi magnificum delectabat, plane responderit. Plura alia contulit Cosmus ad illius templi & collegii ornamentum & deiscus , quae singula hoc loco commemorare minime necessarium arbitramur (ia 63. Post id religiosus homo multa alia opera Deo dicata maxima pecunia facienda curavit. Eodem Brunelleschio architceto, ad radices Fusulani collis templum & coenobium, quod Rc-gulares, ut appellantur, Cinonici ad nostram usque aetatem incoluere , a fundamentis erexit & quod multi inter eos erant, qui mirifice colebant litteras, viro doctissimo Matthaeo Bossio omnibus praeeunte, hibliothecam multorum sane nummorum iisdem donavit. Erant in ea ceteros inter codices scripta historica Sogomeni civis & canonici Pistoriensis, qui humaniores litteras Florentiae docuit, cujus eruditissimi viri eo libentius mentionem fecimus, quod sit rum studiorum unum Cosmum sibi patronum adscivisse videbatur. Tota haec librorum copia non multis ab hinc annis in Laurentianam bibliothecam translata est. Nec mediocria fuerunt, quae Cosmus tribuit Dominicanae familiae hominibus , qui Florentiae sunt ad S. Marci. Eteni in coenobium ac bibliothecam eo in loco extruxit, pieturis ornavit, usus praesertim opera Angelici Fesulani non tam pingendi arte, quam vitae sanctitate illustris, abside templum auxit, &haec hortatore secilla traditur Antonino Pieroctio,

164쪽

antequam is Archiepiscopus Florentinus crearetur, cui sane plurimum Cosmus ipse ac Florentini omnes tribuebant propter doetrinam & morum innocentiam. Aedificavit & inonasterium Florentinum ad S. Uerdia nae, coenobium & templum Fesulanum, quod S. Hieronymi dicitur, & prope Cafaniolanum suum, quod

est in Mucellano agro, media in silva excitavit templum & coenobium, quod Franciscanis cum bibliotheca attribuit. Sacellis atque aris, omnique sacrae supellectilis genere exornavit aedem B. Virginis ab Angelo Salutatae, S. Crucis, S. Miniatis atque Angelorum . Hierosolymis, quo nostri homines exciperentur , qui eo religionis caussa accederent; xenodocheum suis sumptibus aedificavit, certo assignato M o, ex cuius vectigalibus, quae ad illos alendos necessaria cssent, suppeditarentur. Saluberrimam aquam Assisium dcduxit,. ut incolarum & religiosoru in peregrinatorum commodo inserviret; accessionem adjunxit Franciscanorum coenobio, &, viam stravit, quae ducit ab aede S. Mariae Angelorum ad ipsam urbem. Suprae commemoravimus quae, Venetiis dum erat, Benedictinis monachis concessit, et ex litteris Francisci

Barbari conjici potest (i1 3 quaedam etiam Carthusianis coenobilis ipsum largitum fuisse. Testatur Ambrosius Camaldulensis singularia fuisse beneficia, quae Cosmus omni tempore contulit sub monachis, stabius nihil denegare quod dono dignum erat. Atque

165쪽

isa MAGNI: Cos Mihaec religionis ergo, in quibus, quo minus gloriam

quaerebat, eo magis consequebatur. Quanquam caudirit semper Cosmus, ne extra modum sumptu & magnificentia prodiret, quo in genere multum mali est etiam in exemplo , quod midiose plerique facta Principum imitentur, cum iamcn domum in via, quae dicitur Lata, vellet aedificare, curam dignitatis ad libhendam putavit. Non ex domo, ut ait Cicero, dignitas tota quaerenda est, sed etiam dignitas domo ornanda; & sarae: multis summis viris honori fuisse accepimus, vel quando ii erant mores Romanorum,

ut non divitiis & sumptibus, sed probitate & industria inter se contenderent, quod praeclaram aedificasesent. Binos hac in re consuluit Cosmus magni nominis architectos Brunelleschium & Micheloitium. Hic dignitatis commoditatisque rationem habuit, ille laxistatis, quod in domum clarissimi civis hospites multi reeipiendi essent, & admittenda hominum cujusque

generis multitudo . Tum autem ab amicis exquirere

coepit Cosmus quam descriptionem ipsi praetulissent,& quod multi inter eos fuerunt, qui censuere regiam magis quam privatam domum descripsisse Brunelle- hinm , & illam in libera civitate maximam invidiam habituram, deliberavit adhibere modum in ipsa magnificentia , ut hanc ad communem usum cultumque vitae referre videretur. Talis tamen domus fuit, quae au. MCCCCXL absoluta est, qualem hominis honorati &prinis Diuitiged by Cooste

166쪽

principis decuit esse tum ad speciem & dignitatem, tum ad commodum; & ex ea Michelottius, quamvis quaedam peccavit, magnam laudem consecutus est. Minime patienter tulit Brunelleschius quod hic sibi praelatus fuerit, & iracunde rabioseque , quam fecerat , descriptionem aedificii discidisse dicitur . Haec domus, quam nunc Ric cardii possident, a praetereuntibus sic inspicitur tanquam sacrarium aliquod, in quo musae omnes, omnesque liberales artes a Cosmo ejusque liberis & nepotibus munificentissime cultae habitarunt. Ornabant has ipsas aedes librorum copia (ia 8), vasa magnifice & pretiose caelata, gemmae, lapides affabre incisi ( lay ), antiquitatis monumenta, quorum studiosissimus erat Cosmus, quaeque undique conquisierat, statuae, opera anaglyptica, tabulae 8c multa, quae artifices peritis limi pingendi, fingendi scalpendique, quorum tum plurimi Florentiae erant, elabora- vorant. In villis etiam magnificus & elegans videri voluit Cosmus, sic ut qui virtutem civis mediocritate quadam metirentur, ei, ut olim Lucullo Romani, objicerent horum aedificiorum amplitudinem . CafaPgiolanum, Careggianum, Trebbianum & Fesulanuina tandamentis excitavit, & quod ea erant tempora turbulenta atque periculosa , ut tute ac tranquille in iis habitare posset , ipsa turribus munivit . Commodabat haec interdum amicis, praesertim si ex iis essent, qui otium quaerebant, ut liberius litteris va-

167쪽

i s M A c N i Cos Micarent, quod de se ipso Marsilius Ficinius tes latus est.

Atque in his extruendis aedificiis Cosmus praesertim usus est opera Micholottii. Amabat hominem carumque habebat anon modo propter cjus ingenium(omnium enim judicio in architectandi arte neminem,

nisi Bruncileschium , superiorem habebat) sed etiam

propter optimam & spectatam fidem. Quando in exilium ille pulsus est, habuit calamitatis socium Miche- Iottium, qui ajebat sibi illam caussam doloris & timoris & periculi communem esse. Curavit Cosmus, ut ejus ingenium noscerent Veneti & probarent, &is celeriter ad multa aedificia adhiberi est coeptus. Quae quod ei famam confecere, idem sibi evenisse, subridens ajebat, quod Cosmo, qui licet princeps pace belloque prius quam exulatum iret, Elarior tamen in exilio fuit, vel honoribus, quos accepit, vcl desiderio patriae, vel felicitate, qua in illam restitutus est. Auctor est Philaretes Cosmum usum etiam fuisse Michelottii opera in augendis ornandisque aedibus, quae crant Mediolani, quasque dono acceperat a Francisco Ssortia , cum honorificentissimo decreto ipse ejusque

liberi in Mediolanensem civitatem adsciti fuissent (i 3o . Ut sibi gratissimum fuisse donum declararet, magnos sumptus in eas fecit, & Vincentius Zoppa in iisdem satis helle pinxisse dicitur multas tabulas, quae exhibebant facta Trajani aliorumque Caesarum, & in quibus erant imagines multorum virorum belli & pacis

168쪽

artibus illustrium. Illorum in numcro primam posuit Alichelottius imaginem Cosmi, & ipsam per se pinxit,

quamvis hac arte non admodum valeret. Distinguebant vero ornamenta ex marmore & ligno facta aut

Falco, aut Adamas, qui ipsum Cosmum signabant. Quanquam hic viveret conjunctissime cum Micheloitio, eique multum tribucret, magis tamen suspiciebat Brunelle schium (igi), & id, quod erat dissicillimum, essiciebat, ut inter quos laudis esset aemulatio, nulla intercederet obtrectatio, essetque talium virorum ad magnificis operibus exornandam urbem copula. Omnino fatebatur Cosmus hunc a se maiorem architectum cognitum, quam quemquam eorum quos vidisset , aut legisset, tantaque in constituendis ornandi que aedificiis prudentia fuisse, ut qui ejus vestigia minime persequerentur, necesse esset eos recidere in easdem tenebras, in quibus ad illa usque tempora Architecti omnes misere iacuisse videbantur. Fortasse illum poenituit, quod & a Georgio Masario traditum est, se minime illius consilium secutum esse in sua aedificanda urbana domo, praesertim cum sibi adeo satisfecisset in Laurentia na Basilica , & in S. Barth Iomaei aede & coenobio, ut nihil melius quaereret. Is , qui vivo semper tribuerat ossicia vel in mediocritate sortunae, vel in obtrectatione invidiae, mortuum monumento honorandum curavit, quod est in principe Florentina Ecclesia, quae ab illo majus suum

169쪽

as 5 MAGNI Cos Miornamentum (quid enim nobilius atque elegantius ejusdem tholo non dicam fieri, sed ne cogitari quidem unquam potuit ) acceperat. Multi sunt alii architecti,

quorum memoriam non modo illa aetas, sed etiam Consequentes exceperunt, qui a Cosmo honorati atque adhibiti fuere; quodque eos hortabatur, ut antiquorum bene inventis obtemperarent, & ex optimis naturae principiis & veritatis exemplis praecepta peterent, de no hilissima utilissimaque arte optime illum meritum fui

se judicabimus. Ncc minus illi debuit Pictura, quae

per Florentinos artifices illius cohortationibus atque heneficiis maxime excitatos ad novam , ut ita dicam, vitam revocata fuit. Illorum princeps Masaccius, quem

non imitari puduit vel ipsum Raphaelem Urbinatem,

et Michaelem Angelum Bonareotium, ut Cosmum ab exilio revocatum audivit, Roma Florentiam rediit, hancque nobilissimis picturis ornavit. Non satis tamen illae celebratae fuerunt, nisi quando mors extinxit invidiam, de quo cum quereretur Cosmus eum Brunelleschio, videbatur misereri magnorum virorum fortunam , quod eos, velut umbra corpus, semper comitetur invidia . Ad Masaccium proximus accedebat Philippus Lippius, sed longo intervallo, tamen pro ximus . dii sine illius comparatione huius opera spectat, satis magna dicit: non parum elegans in figuris, satis uber in reperiendis & solutus in explicandis historiis , ut temporibus illis , peritus pulchre essin-

170쪽

M E D r c A t UITA .i sigendi omnes corporis humani partes, bene etiam comlorabat; tam bonus denique pictor erat, ut illius aetatis homines nescirent quid ei addi possiet. Hunc amicissime semper amplexus est Cosmus, plurimi fecit, atque saeptis me exercuit. Quod erat levitatibus amatoriis deditissimus, quibus ut indulgeret, interdum quod promiserat, minime praestabat, Cosmus eum aliquando in celsissimam domus suae cellam conclusit; sed cum vidisset minus eum affabre pingere, quoties praecidebatur ipsi ista licentia libertasque vivendi, eamque ut recuperaret, magnum adiisse vitae periculum (ex linteo enim scalis factis, e superiore aedium parte noctu

dcscendit) non amplius vi, sed blanditiis & donis di solutum hominem ad pingendum invitavit. Quod ipse

praesertim excellebat in parvis figuris exprimendis, ex multis elegantissimis hujus generis tabulis quasdam Cosmus delegit, quas Eugenio iv. dono daret. Accepit ille libentissimo munus, & artifici multa signa amoris dedit. Factum est etiam auctoritate & testim nio Cosmi, ut ipse Spoletum vocaretur ad pingendum sacellum B. V. dicatum in principe Aede, qua in urbe vitam finivit, fuitque suspicio ei venenum dedisse propinquos mulieris cujusdam, quam perdite amabat. Cum hoc percrebuisset fovere Cosmum omnes praeclaros artifices, qui horum operam expetebant, absentes Principes cum illo sic agebant, ut omnes intellia

gerent ab illius judicio & consilio pendere multorum

SEARCH

MENU NAVIGATION