Magni Cosmi Medicei vita auctore Angelo Fabronio Academiæ Pisanæ curatore

발행: 1789년

분량: 212페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

MAc Ni C O s M iquasi heres relictus fuisse videretur. De omnibus enim rebus, quae in illa continentur, poterat varie & coepiose dicere. Illo igitur sic utebatur Cosmus, ut nec doctiorem, nec diligentiorem , nec ossiciosiorem, nec sui studiosiorem facile delegisset, quapropter necquic quam invidi quidam de hac dirimenda conjunctione adlaborarunt. Cupide etiam fruebatur Cosmus sermonibus Paulli Toseanellii, hominis omni virtute et dometrina physica ac praesertim astronomia ornatissimi, sed hic nullum cum Platonicis commercium habebat. Horum tamen divina studia se plurimi facere ajebat,& laudabat Cosmum, quod non tantummodo haec suae aetatis hominibus, sed etiam posteris prodere satagebat. Dum hic vero exequebatur omnia Academici ossicia & munera , dolere videbatur, quod propter maximas molestias & turbulentissimas tempestates non omnia, quae voluerat, perficere potuisset sed fortuna, quae illum Reipublicae gubernacula tractantem potuit pervellere & pungere, non potuit certe mamgnum & fortem animum frangere, ne uno eodemque tempore & litteris & publicis rebus consuleret. Si nostra cum externis conferre voluerimus, nullam porro inveniemus nationem, quae tum cum Florentina potuerit aequari doctrina & ingeniis, & quod omnium patrocinium susceperit Cosmus, & suis qua voce, qua exemplo auctor fuerit, ut in imperio atque in publica dignitate quaererent maxime laudem & gl

152쪽

M g o i c E i' u i T A. t 3yriam, quae ex liberalibus disciplinis atque artibus aut cultis, aut provectis capitur, nulla esse debet tam immemor Poeteritas, nullae tam ingratae litterae, quae illius memoriam non immortalitatis memoria prosem quantur (ia a). Vetus haec est opinio multorum, per Graecos , qui capto ByZantio, ut Turcarum tyrannidem vitam rent, in Italiam aufugere, ad nos veluti postliminio rediisse Graecarum litterarum & omnis politioris elegantiae studium . Quanquam nonnulli eorum ad provehendas Graecas litteras praeclari adjutores fuere, hae tamen , vel ante hoc tempus, adeo in Italia &praesertim in Etruria florebant, ut nos maioribus noestris hac in re plurimum concedamus. Philelphus,

Aurispa (ia 3 , Guarinius, Robertus Florentinus (ia 3Jacobus Angeli de Scarparia, aliique plures multos an nos ante quam a Mahumete Byrantium caperetur, in Graeciam concesserant, exquisitas antiquorum artes mercaturi, nec sine magna utilitate contigit, ut divitias , quas multo labore multaque industria congessere, ad Italorum suorum bonum contulerint. Extat

hac de re praeclarum Pii ii. Summi Pontificis testis monium , qui in ea, quam de bello Turcis inferendo habuit, oratione ait e Mausit apud Constant m olim que ad nostrum tempus vetustate sapientiae mon mentum , ac veluti ibi domicilium sitterarum esset, Eram summae philosophiae, nemo Latinorum satis doctus

153쪽

oideri poterat, uis Constantinopoli aliquandiu studuisset,

quodque florente Roma doctrinarum tumen habuerunt Athenae, hac tempestate nostra Constantinopolis obtinebat, unde O multa veterum sapientum volumina susceperamus, ct in futurum suscipere sperabamus. Vel ipsit

Graeci, qui Florentiam Concilii caussa accessere, mirati sunt Ambrosium Traversarium, ejusque Collegam Jacobum Tornaquincium, Leonardum Brunium, aliosque adeo nosse Graecam linguam, ut multa, quae iis crant incognita (perpauci enim eorum disputationum cupidiores coluerant humaniores litteras) explicare docte & erudite potuissent. Haec studia vel ab saeculo xiv. transtuIerat in Etruriam Leontius Pilatus, sed cum brevi ea friguissent, extitere multos post annos Demetrius Cydonius & Emmanuel Chrysoloras, qui fecere ut illa iterum in honore essent & passim celebrarentur. Publice vero docentibus Florentiae tum e

Graecis ipso Chrysolora & Joanne Argyropylo, qui non exspectavit patriae ByZantii excidium, ut in Etruriam & in sinum Cosmi confugeret, tum e nostris Philelpho & Christophoro Landinio, cujus doctrinae& ingenio plurimum semper favit Cosmus, nec non iis, quos paullo ante nominavimus, Leonardo & Carolo Aretinis, illa urbs tanquam sedes quaedam sacta esse videbatur Graecarum atque Latinaram litterarum. Et mira sane erat Cosmi industria atque diligentia , ut intelligerent homines in ipsis rebus, quae

154쪽

discebantur & cognoscebantur, invitamenta esse , quihus ad discendum cognoscendumque moverentur. Tum quoque multi numerabantur, qui, ut omnibus nota essent Graeca exemplaria , in iis aut Latine, aut Italice reddendis utilem operam ponebant, & ex iis, quae

scripsit Jacobus de Castigiionchio, qui et Lapus Castelliunculus nominabatur, cum ad Cosmum mitteret Themistoclis vitam a se ex Graeco Plutarchi in Latinum conversam, intelligi potest, quantum hujusemodi exercitationes Cosmus ipse foveret. Licebat quoque Florentinis in hoc gloriari, ut cum saepe ad Principes mitterent legatos , qui cum instituti optime, tum etiam perfecte planeque eruditi ad Rempublicam accesserant, anteire ceteros illis artibus & studiis, quae sunt nobis Graeciae monumentis disciplinisque tradita , putarentur. Ii, qui studiose antiqua persequuntur claris & magnis viris commemorandis, jactare quidem poterunt Iannottum Manerium, Bartholomaeum UMIorium , Petrum Pactium , Ugolinum PeruEZium , M thaeum Palmierium , Pallantem Stroctium , Donatum Acciaiolium aliosque, qui cum Graece luculenter scirent, & omni liberali & digna hominibus nobilibus

doctrina essent eruditi, admirationem movebant ipsis,

ad quos legabantur, Principibus. De Manetio quidem sic praedicabat Alphonius Aragonius Rex, neminem se novisse, qui magis teneret artem dicendi, deIectandi & permovendi audientium animos. Etsi autem

155쪽

natura talem Cosmo mentem dedit, ut omnem vi tutem omnemque doctrinam accipere posset, & traherditur ad cognitionis & scientiae cupiditatem, hac re t men minime illorum, quos nominavimus, summorum

virorum gloriam aequavit. Sed quia saepius ad laudem atque eloquentiam natura sine doctrina , quam sine natura valuit doctrina, habebatur & erat eloquentissimus, quanquam interdum dissimulabat hoc bonum, prompterea quia prudentia hominibus semper grata est, lingua suspecta. Nisi modus adhibendus esset, possem multos alios & hujus, de qua scribimus, & superioris aetatis doctos viros commemorare, ex quo intellectu facile esset, viguille Florentiae, ut et in aliis Italiae urbibus studia Graecarum litterarum omnisque humanitatis multos annos ante quam ex illa clade Constantinopolitana, & ad nos tanquam in tranquillitatis portum confugerint Demetrius Chalcondyles, Joannes Lascaris, Joannes Andronicus Callistus, aliique plures, qui apud Cosmum magno semper in honore fuerunt (ias . omnino quod ex animo excelso magnificoque quaeritur, promptum & paratum in illo erat, praesertim si id litteris incrementum esset ali rerum. Praeter illam suam domesticam Bibliothecam ad l udiosorum commodum binas alias exaedificavit optimisque libris instruxit, alteram urbanam ad S. Maris' et , alteram suburbanam ad S. Bartholomaei. Quod

156쪽

MEDic Ei UITA . I re magni Florentiae totaque in Etruria terrae motus facti sunt, ipsam non multo post instauravit renovavitque . Non est vero praetereundum. Cum primum cogitationem suscepit hujus bibliothecae conficiendae, mandasse eumdem Thomae Calandrinio, quando Fl rentiae commorabatur, quemque ad Pontificatum M ximum evectum fuisse commemoravimus, ut scripto exponeret qua ratione ipsa esset instituenda atque

ordinanda . Credibile est quidem Vaticanae biblioth eae institutorem, & callidum omnis generis librorum aestimatorem plane satisfecisse desiderio Cosmi. Huius quoque studiis & munificentia factum est, ut multi codices , quos possederant Coluccius Salutatus, Ug linus Peragetius, & Nicolaus Niccolus, qui ad eos comparandos non Italiam modo , Germaniam, Angliam , Galliam, sed & Graeciam perlustraverat, in illa ipsa bibliotheca conderentur. Quod vero Nice Ius horum itinerum caussa in aes alienum inciderat, hoc ejusdem heredes Cosmus liberavit. Porro nullus ferme erat, qui litterarum gratia in longinquis regionibus peregrinaretur , cui non subsidia pararet Cosmus, cujus rei ceteros inter optimus est testis ille antiquiatatis pater (sic enim merito appellabatur 3 Κyriacus Anconitanus, qui quod ex Graecia, Asia, Aegypto atque Cilicia plurima in Italiam advexerit antiqua monumenta, ex iisque famam collegerit, hoc a se

deberi in primis Cosmi liberalitati ac studiis palam

157쪽

I MAc Ni Cos,si professus est. Quod beneficium Cosmus alio quoque cumulavit, cum eumdem de meliore nota Eugenio Pontifici commendasset. Quae si Regibus gloriosa sunt, quanto magis commemorabuntur in privato homine , qui pecuniam, auctoritatemque summam, quam ex sua industria atque virtute sibi pepererat, reddubat patriae & litteris lIntelligebat Cosmus nihil tam conducere ad ii terarum bonum quam tranquillitatem 3c otium , sed ea erat conditio temporum , ut quoties Reipublicae deerant externa bella , ipsa domesticis discordiis lac raretur . Cum iis conflictari, qui querebantur eorum rationem non haberi in mandandis magistratibus , omniaque paucorum libidine administrari, & pro salute patriae quotidie dimicare erat omnino Cosmo molestum . Ad eorum sedandas querimonias visum est illi revocari sortis beneficium: nam quando superiorum hellorum fluctibus Respublica iactabatur, non pro iure civitatis omnium sortes miscebantur ducebanturque, sed pauci deligebantur, ut iudicio magis Cosmi,

quam fortunae monitu creari magistratus viderentur.

Nec defuerunt, qui turbulenta & temeraria consilia inirent de illius potentia labefactanda, ac palam dicerent, Rempublicam idcirco tot bellis afflictatam fuisse, quod illa aluit Cosmi ambitio & cupiditas omnia miscendi. Conjurarunt etiam de mutando civitatis statu Petrus Riccius, Alamannus Adimatius, et nothus quidam

158쪽

MEDic Ei Vi TA. t sex Nicolao Ualorio genitus cognomine Botticellius, homines incredibili importunitate atque audacia, sed hi dum alios quaerebant sceleris socios detecti poenas legibus 8c judicio dederunt. Inter haec repentinus Jacobi Picininii in agrum Senensem incursus Florentinis timorem attulit. Augebat hunc suspicio non sine Alphonti Regis voluntate & consilio ab illo, quanquam esset ad omne facinus, ut fuerunt omnes Bracmcianae factionis duces, audacissimus , iterum turbatum

iri Etruriam. Quod magnum collegerat exercitum, &plura Senensium oppida ceperat, non solum Florentini cum iis copiis, quarum imperium dederant Sbmoneriae, sed & Veneti, Ponti x ae Insubrium Dux eum illo coniunctis viribus dimicarunt, victiumque coegerunt perfugium quaerere apud Neapolitanorum Regem. Neque hic, neque Veneti, neque ceteri Italiae Principes magnas moturi res videbantur, quod

omnium mentes oceu paverat Turcarum timor. Illud enim belli fulmen Mahometes, postquam an. MCCCCLIII. fByZantio terra marique expugnato, caesoque Constam

lino postremo Graecorum Imperatore, antiquissimum eorum imperium funditus everterat, ad eripiendas Udinetis , quas in Graecia , Illyrico & Dalmatia habebant possessiones, ad infirmandam Regis Neapolitanorum potentiam, & ad universae Italiae statum convellendum aspirare videbatur. Eius vero cupiditas dilatandi imperii eo formidanda magis erat, quodimultas naves

159쪽

i 6 MAc Ni Cos Mi in omnem sere oram maritimam dimiserat, quod abundabat pecunia & milite, quodque non deerant vel inter Christianos Principes, qui ejus superbiae & libidini facultatem & materiam dare videbantur. Respexit Catholicae Reipublicae periculum Nicolaus v. cujus tamen vitam Deus ad Apostolicae Sed is decus &gloriam non diu reservavit. Mortuus enim est ix. Κal. Aprilcs an . MCC Lv. & dolore animi confectus traditur ob captum a Turcis Bygantium . Qui ejus in Io- cum suffectus est Callistus in. non segnior fuit ad hortandos Christianos Principes, ut foedus jungerent adversus communem hostem. Egit quoque cum Cosmo, ad quem: Jacobum Ragusinum Archiepiscopum misic quem magnae auctoritatis, magnique eonti lii .irum appellavit, ne Florentina Rcspubliea, quae omncs superabat divitiis, se a ceteris vinci liberalitate & studio in tem Catholi eam pateretur: & homo religiosi se simus, a quo nemo unquam rem laude dignam desideravit, ea respondit Summo Pontifici, quae declarabant insignem sui, suorumque omnium voluntatem. Porro magnorum Periculorum metus non modo ab apparatu bellorum, sed etiam ab ostentis insere, hatur , quae iis temporibus, quibus summa erat phylscarum rerum ignoratio, gravissima ad significationem futurorum malorum putabantur. Magnus in caelo a

paruit Cometes, qui quadraginta quatuor diebus ita luxit, ut omnium in illum conjecti oculi essent; saevi

160쪽

MEDic Ei VITA . I pextitere turbines, a quibus multis locis laias facta est; Neapolitanum regnum terrae motibus conquase satum; imbres continui campis omnibus inundantes, animalium etiam repentina multitudo vastitatem effecerant. Pudet alia reserre, quae proximam Christianae Reipublicae eversionem portendere putabantur, quod nimiam hominum credulitatem arguant. Ad tantum terrorem minuendum plurimum valuit victoria, quam

Pannonii, Joanne Corvino duce, ad Albam Graecam de Turcis reportarunt, & licet per se magna erant, quae ii gesserant, praesertim si eorum non magnus nurnem rus cum tanta multitudine hostium (hi enim centum quinquaginta millium numerum explere putabantur conserretur, majora tamen memorabantur, ut de suis homines laudibus libenter praedicant. Ea propter omnia supplicationes ubique decernebantur, eminuitque semper Florentinorum pietas ac religio, Cosano cunctis exemplo praeeunte. His temporibus cum fides tota Italia esset angultior, neque creditae Reipublicae pecuniae solverentur, Cosmus ad Patres detulit, ut iterum fierent aestimationes possessionum & rerum , &ex censu tributa , scuti antea decretum suille commemoravimus, conferrentur. Hoc ad levandum populum & ad tuendam existiinationem Reipublicae ipsius esse aptissimum existimavit; sed ejus rei caussa potentiorum querimonias sustinere debuit. Item ejus consilio coercita suit Hebraeorum avaritia, & gravissimis

SEARCH

MENU NAVIGATION