장음표시 사용
51쪽
M Aic N s Cos Miomnium ejus consillorum participes esse solebant, aliique plures e Mediceorum praesertim familia . Non idem tamen exilii locus , neque idem exulandi tempus omnibus praescriptum, neque una de Cosmo lata sentcntia fuit; qui quidem primo per annum, mox Per quinquennium , postremo per deccnnium Patavii
exulare iussus est. Decretum etiam ut Medices omnes, filiis tantummodo Ueri exceptis, inter magnam tes perpetuo haberentur, quo decreto ab omnibus publicis ossiciis & muneribus excludebantur: nam ad haec tantummodo admittebantur cives, qui in artium collegia essent relati, quae viginti & unius numerum
explebant, ex quibus septem, quod liberaliores erant, majores artes placuit appellari. . Discessu Cosmi, qui accidit v. non. Octobrisan. MCCCCxxxiii. & qui victi fuerant, & qui vicisse putabantur, magno in timore esse coeperunt. Illi tegebant dolorem, quem & nccquicquam, & non sine periculo ostendissent; hi irati increpabant Patres, quod siverint se ad lenitatem & misericordiam adduci, quando res ipsa severitatem flagitabat. Albitius praeter Ceteros denuntiabat populo Florentino servitutem, sibi suisque pericula & mala, quod e vivis minime sublatus suisset Cosmus: ajebat satius fuisse rem non inchoare , quam inchoatam ad exitum minime perducere , cum in judiciis de majestate quidquid remiseiuni est, id omne in Reipublicae perniciem verti ne-
52쪽
cesse sit , nec videri eos damnari , qui cum capite plectendi sint, exilio mulctentur, sed provocari potius, cum in iis injuriae memoria animi vim atque iracun-idiam, & domesticae copiae vires ad injuriam perse-, quendam , consilium magnitudo ingenii suppeditare videatur: hoc unum se his periculis remedium arbitrari, mutationem status civitatis, sic ut nemo amplius studio & suffragio plebis, quae omnia venalia habere solet, viam sibi ad obtinendum principatum munire posset. Ium quo quisque asperius in Cosmum locutus esset, eo spes gratiae major erat, & donati praemiis omnes ii fuerunt, qui illius pellendi e patria suasores auctoresque fuerant. Ceteros inter Vexilliser Praesectura Pisarum adstus fuit,& quod ipse aliquando , ejus fratrumque filii, quia debitam propter tributa Reipublicae pecuniam ad diem non solvissent inter aerarios relati, privatique propterea fuerant jumre ferendi laesagia, gerendique magistratus, quod cet- ni in speculo dicebatur, ut hac nota liberarentur decretum fuit. Visum est etiam ad Praesentem rem pertinere, ut augeretur potestas illius magistratus, quem vindicem criminum majores nostri esse voluerant. Sic
enim facilius ii contineri possv putabantur, qui Cosmosavebant.
Hic, qui maximo semper animo sucrat in prospera fortuna, non minori suit, quod difficilius est , in adversa. Suadentibus ut ex itinere in patriam rediret,
53쪽
o M O N i C o ihoc boni civis respuere fidem respontit, cui Magistratuum iussa aeque sacra ac Dei esse debebant, vimque armorum ad ulciscendos externos holles reservandam . Ipso in itinere vidit multorum in se studia atque ossicia, ut haec calamitatem suam non modo levarent , sed etiam honestarent. Ferratiae Marchio Nicolaus Atestinus, qui ut in custodiam Cosmum traditum fuisse audiverat, deprecatores ejus silutis Florentiam miserat, transeunti per Mutinam urbem aliaque ditionis suae Ioea singulares haberi honores jussit. Veneti vero, qui eadem de caussa, tribus primariis civibus ad Florentinos legatis, mirifici fuerant ejus dbgnitatis defensores, non secus ac si ejusdem calamitas ad decus Reipublicae pertineret, tanto studio, amore, animo ingredientem eorum urbem prosecuti sunt, udis non exul , sed de inimicis nobilem triumphum agens ad eos venisse videretur. Cum Senatoribus, qui obviam illi processere, erat Laurentius Mediceus, qui paullo ante Uenetias exulatum vcnerat. Postridie C sinus Ducem , ceterosque , qui primi erant in ad ininistratione Reipublicae, adiit, omnibusque gratias egit, quod eorum studio atque auctoritate, dum vi, ferro.metu, minis obsessus tenebatur, ex capitis periculo
ereptus fuerit. Quod vero hoc beneficium singularibus honoribus cumulaverint, tanti id se putare assirmavit, ut nihil gloriosius haberet, quod posteris relinqueret, omnisque aetas sibi futura esset ad eorum e gaDisit iroes by Cooste
54쪽
MEDic Ei UiTA. giga se divina merita praedicanda atque recolenda . Biduum Venetiis fuit, quod venerat tempus, quo esse Patavii iubebatur ( ij. Comitem itineris habuit primaria nobilitate hominem Jacobum Donatum, a quo magnificentissimo hospitio acceptus fuit. Decreverant enim Veneti, ut in illa urbe non tanquam peregrinus& exul , sed tanquam civis, & patriae suae legatus amplissimus haberetur. Nec minori voluntate ac studio ii se se gesserunt in Laurentium, ut patroni ac
tutores vitae, fortunae, memoriae, nominis Mediceorum constituti esse viderentur. Ipsorum etiam auctoritate, cum hac de caussa legatum Florentiam misissent Andream Donatum, obtentum est, ut Cosmus ubi vellet commoraretur, dum non egrederetur e Udinetae ditionis finibus, ct ab urbe Florentia centum &septuaginta millibus passuum abesset. Itaque, exeunte an. Mi cccxxxiii. sedem suam Venetiis collocavit, qua in urbe ita se vivere ajebat, ut patriam minime requireret. Venit ad eum aliquando, dum familiae suae praefecturam gerreat, vir ille summus & singularis Ambrosius Camaldulensis, qui obstupuit adeo ob beneficia &honores, qui impertiebantur Mediceis Fratribus, ut quas de iis ad communes amicos dedit litterae, plenae essent laetitia, gratulatione et praeconiis Venetorum, qui dum malum eorum gemebant, & iratorum hominum, non constantis Senatus iudicium aperte detestabantur, ad dignitatem suam pertinere iudicarunt, ut iidem
55쪽
M Aa Ni Cos Mia se se non modo perliberaliter, sed etiam ornate cumulateque tractarentur ( a). Etsi cavebat Cosmus, ne extra modum Iautus &sumptuosus appareret, quia tamen illum quidquid excelsum & magnificum erat delectabat, ut Venetiis monum
mentum aliquod existeret grati animi sui, liberalitatis& amoris in litteras, suis sumptibus bibliothecam Benedicti norum, qui incolunt monasterium ad S. Georgii , usus Michclottio architccto, aedificandani curavit ( 3 . Excipiebat satis splendide qui domum suam ventitabant,& multi sane fuerunt, qui ex vicinis urbibus Venetias profecti sunt, ut magnum virum fluctibus Reipublicae exclusum in alienis terris iacentem videre & solari possent . Et si vir amplissimus, cui nihil erat quod roganti concedi non debere videretur, pro aliquo supplicavit, fuit semper ejus rogatio gratiosa sed videbat
ad vitandum vitium arrogantiae, ne tam gratia, quam caussa rogandi valeret, quapropter , dum multi eius
officiis & misericordia laetati sunt, nemo injuria d
Iuit. Hae artes, & frequens commemoratio beneficiorum, ac declaratio amoris erga parentes & custodcs suos,& sensus illius de Republica, de qua saepe consultus
fuit propter coniunctionem, quae jamdiu erat Venetis cum Florentinis, mirifice omnium ordinum animos in ipsum confirmarunt. Sed tanta honoris aura minime
quidpiam imminuit de caritate patriae ( 3. Extant enim litterae eorum, qui gubernacula Reipublicae tra. Disi iam by Go le
56쪽
ctabant, ex quibus coniici potest illos doctos fuisse a Cosmo de iis rebus, quas scire maxime intererat ( s)& gratissima iisdem fuisse amantissimi civis ollicia. Quamobrcm vel ii, qui existimabant illum vel debilitata
virtute, vel fracto animo esse propter calamitatis magnitudinem , se vehementer errare intellexerunt. Tum Cosmus sperare coepit fore, ut in se mutarentur nonnullorum voluntates, nec deerant sane amici, qui allicere alienas, retinere partas, placare turbatas magnopere laborabant. Fuit Sc in illorum numero magnus
ille jurisconsultus Antonius Minuceius e Prato Veteri, qui quod multa audacter fecerit, ut Cosmus redderetur patriae & suis, ampla domo, pecunia, aliisque praemiis ab ipso donatus fuit . Jam populus minime obscure Cosmi desideri uin ostendebat, ac palam multi dictitabant actum fore de Republica, si ii, qui in illa versati erant utiliter, & quorum existimatio gravis habebatur, improborum irae atque libidini devoverentur. At qui illi ex animo erant amici ad utilitatem ipsius pertinere
arbitrabantur, in tanto impetu studiorum & motu i meritatis modum, consilium & rationem adhibere, ne
qui aliena peccata se punituros profitebantur, facile ipsis peccare liceret. His de rebus omnibus diligentissime Cosmum certiorem faciebat Angelus Acciajo-lius. qui veteres cum Mediceis fratribus inimicitias, multis, ac praesertim Francisco Barbaro & Minuccio
instigantibus, plane donaverat Reipublicae ( 63, cum
57쪽
MAc Ni Cos Miqua illorum rem & caussam conjunctam esse intelligebat. Is, ut quod nuntiabat amicis laetius eMet, ac firmabat illos brevi ad suos redituros, si Nereum Capponium sibi conciliassent , & hellum aliquod commoveretur , unde ipsis patriae et consilio & pecunia, sicuti antea fecerant, juvandae facultas daretur. Interceptis liticris , non defuit caussa severi exercendi judicii, quo decem annorum exilio Acciaiolius summa in familia natus, & animi satis magni & consilii damnatus est. Saevitum etiam est eadem de caussa in ignobilem quemdam artificem, nomine Sit vestrum , qui,
quod periculo suo juvisset Colinum, elatus postea ad nobilitatem & gloriam fuit.
Interea tempus ab studiosis Cosmi exspectabatur, dum Reipublicae clavum tenerent homines aequi & in ejus partem propensi . Id evenit Ral. Septembris an. MCCCCXXxiv. , quo die renunciatus fuit Vexillifer Justitiae Nicolaus Cocchius, Priores vero (sic enim vocabantur, qui secundum post illum locum tenebant) Joannes Capponius, Lucas Pittius, Petrus Dinius, Fabianus Martinius, Simeon Guicciardinius, Thomas Redditius, Balthasar Chiaruccius, ac Nereus Bartolinius. Hi, quorum pleriquh de turbato per optimates civitatis statu antea aperte questi fuerant, ut magistratum iniere, tantum
animi addidere Cosmianis, ut hi non solum libere, sed etiam ferociter de adversariis loqucrentur . Tum Albidius dissidere rebus suis coepit, neque erat dubium quin Disit iroes by Co le
58쪽
MEDic Et VITA. sis, qui superbum se praebuerat in fortuna, huic ipsi
tandem cedere ac succumbere deberet. Sed quia illum nunquam deseruit audacia, ad estrema descendere minime dubitavit. Cogit armatos, laudat promptos, dubios confirmat, segniores calligat atque incitat . Completur forum S. Apollinaris tumultuantibus , qui non solum Albitium amentiae ducem habebant , sed etiam Rodulphum Peraggium atque Nic laum Barbadorium. Multum confidebat Albicius Joanni Guicciardinio & Pallanti Stroctio, sed ille domi
se continuit, hic cum duobus tantummodo famulis, nec equo vectus, nec armis tectus in forum venit. Eorum vocibus & concursu perterriti Novem viri vocant
ad se se primarios quosdam viros, qui quo minus cupiditatis & studii habere videbantur, eo plus auctoritatis habebant. Hi quidem nihil non egerunt, ut reluad otium deducerent; hortantur Albitium ceterosque illius factionis, ut ab armis discedant, de revocando ab exilio Cosmo nihil actum amrmant, seque Reipublicae non delaturos pollicentur. Superbe ad illa respondit Albitius; si qui Cosmum respicerent, & ejus
gratiam sequerentur, ut superioribus fecerant tempori-hus, ncque omnis iis, qui tum Rempublicam administrabant, abrogaretur potestas, se profecto sibi suisque consulturum. Quando hac tempestate jactabatur civitas, commorabatur in ea summus Pontifex Eug nius iv. qui praesidio Florcntinorum tectus, atque ab iis Disiligod by CO le
59쪽
liberalissime invitatus, paullo ante in Etruriam fugerat, ut pericula, quae ei a Romanis ipsis, a Nicolao Fortebraccio aliisque adversariis impendebant, vitaret ( q). Suae hic dignitatis & paterni in Cosmum animi est eputavit, si se in istam pacificationem interponeret. Uocatis igitur ad se se Albitio aliisque factionis principibus, per Joannem Vitelleschium Recanati Episcopum, cui non tam Pontifex, quam Cosmus ipse plurimum
tribuebat, eos amantissime adhortatus est, ne sinerent
patriam crudelibus lacerari discordiis & nullum publicum consilium csse, spoponditque perpetuam suam in libertate Reipublicae & illorum salute tuenda curam . Si qua fides esset Philelpho ( & nullam certe meretur in iis , quae de Cosmo assirmavit tum Albitius eam orationem habuit apud Pontificem, qua nihil eloquentius , nihil accommodatius ad tempora, nihil opportunius ad patefacienda exagitandaque
Mediceorum vitia ac crimina, & ex qua totum se
me secundum librum operis de exilio, de quo supra mentionem fecimus, ille composuit. Albitius quidem studuit ab se se removere suspicionem criminis, de quo haud injuria a Pontifice ipso aliisque multis accusabatur, egisse se cum Insubrium Duce, qui semper infidus & adversus Florentinis suerat, de prodenda illi patria; & dum vim, potentiam, sectiones, divitias, clientelas, assinitates Cosmianorum proferebat, adesse diem assirmabat, quo funditus universa Respublica eo Dis troes by Go Ie
60쪽
set evertenda . Quod multi ex Mucellano agro, ex alpibus, & ex Aemilia Florentiam convenerant armati, civitatem & Medic eos defendendi caussa, ut ii numerum fere trium millium explerent, minime ausi sunt Albitius, ejus Filius Ormannus & Rodulphus Perugetius egredi e coenobio Dominicanorum, quod S. Mariae Novellae dicitur, in quo habitabat Pontifex. Ceteri, qui illos- comitati fuerant, nocte intempesta, mutati sque vestibus, huc illuc aufugerunt, atque arma Pomsuerunt.
Haec priusquam acciderent, Cosmus Venetiis Florentiam miserat Antonium Martellium , qui non modo privatorum negotiorum, sed etiam consiliorum de Republica fidelissimus socius illi erat, ut exploraret Novemvirum animos, quos sane in amicum propcnsissimos invenit, quare illi significavit, ut maturaret ab urbe proficisci. Ita discessit a Venetis suis iv. Ral
Octobris an . Mccclxxxiv. una cum fratre Laurentios non venit cum iis Averardus Mediceus , quia febri Iaborabat) ut omnes dicerent, illum unum esse dignum principatus in patria sua, significarentque se illi amicissimos fore. Postridie cum venisset Ferrariam, ita acceptus fuit, ut nemo honoratius, nemo prolixius. Nam Nicolaus Atestinus Marchio non modo omnem suam operam, sed & milites ultro illi obtulit. Cum magno horum comitatu, sumptus faciente itineris ipso Nicolao, per Mutinenses montes ingressus est in Etruriam eo-Disi iam by Cooste