Quaestiones Zenodoteae

발행: 1890년

분량: 103페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

UNIVERSIT O ILLINOIS LIBRARY

5쪽

In Zenodoti Ephesi studiis examinandis et illustrandis cum nostra aetate viri docti, imprimis uenigerus i), Ribbeckius ),R0emerus haud exiguam operam c0nsumpserint, olam sere Homericam enodoti recensionem tractandam sibi pr0posuerunt, cetera eius opera aut attigerunt aut pr0r8us neglexerunt, ut, quid enodotus praeter di orthosin praestiterit, nondum sit satis ab omni parte enucleatum. Quam ob rem disquisitionem reliquiarum Zeno dolearum omissa recensione Homerica 3 instituere inutile esse non videtur, quippe cum ad Zeno doti Ephesii artem et rationem adhibitam in studiis grammaticis, de qua re satis discrepant viri docti, recte intellegendam nonnihil lucis inde asserri posse nobis persuaserimus. Cum autem res ita sit comparata, ut de libris et sententiis, quae sub enodoti nomine circumseruntur, plerumque dubitatio oriatur, utrum Ephesio an alii homini eiusdem nominis sint tribuendae, sacere non p0SSumus, quin omnino enodoto grammaticos ad partes vocemus. Quas quaesti0nes ita absolvere constituimus, ut accurate perpensis, quae adhuc prop0suerint viri docti, a Zeno d0torum nominibus vel cognominibus investigandis exorsi de singulis grammaticis quid p0ssit proserri disseramus neglecta, ut antea diximus, Zenodoti phesii recensione Homerica.i De Zenodoti studiis Homericis Gotting. 1848. Zenodotearum quaest spee L Diss. Berol. 1852 Philol. VIII p. 652-712 I p. 45-73. δ Ueber die Homerrecensio de Zenodot Abhandi de philos. philol. lasse der gi bair Akad de Wissenseb. XVII p. 639 722. ε Computationem dierum Iliadis Zenodoleam, quod a recensione Homerica separari vix potest, ab hac disputatione abesse voluimus.

6쪽

Pars prima.

Quibus in verbis cum de nomine nihil insit dissiduitatis nam apparet enodotum hune Ephesi natum Alexandriae domicilium constituisse), quaesti exsistit dissicillima, quid censeamus de aetate definienda, qua in re varie versati sunt viri docti.

Atque ut finibus quam angustissimis circumscribere conemur, qu0nam anno sit natus Zen0dotus phesius quoque mortem obierit, haud ad nostram disputationem pertinere putavimus, quam ob rem in universum qua aetate enodotum vitam egisse mihi per8uaserim exposuisse satis habeo. Veniunt autem in censum praeter Zenodoti vitam, quam paulo supra adscripsimus, ea quae Suidas sive Hesychius de

Aristophane tradidit: δεριώτoφανης Βυζάντιος γραμματικός, υιδ δεπελλο γηγουμενου στρατιωτων, μαθητλὶς Καλλιμάχου

και λὶνοδοτου, λλὰ του πιεν νεος του ὁ παῖς ρηκουσε κτλ.Iam primum disserendum est de notione γεγονώς, quae occurrit in vita enodoti Quodsi reputas eum, qui Vitam composuit, exhibentem πι μολεμαιου γεγονους του πρωτου et deinde τους παιδας Πτολεμαιου παιδευσεν certe utroque loco de t0lemaeo primo cogitasse i), dubium esse non potest, quin

7쪽

v0 γεγονιυς significet aetatem, qua fl0ruerit Zenodotus, Buschii )autem sententia, qui intellexit natales, improbanda sit. Nam verisimillimum esse videtur Hesychium rettulisse in Ptolemaei primi temp0ra ἀκμνὶν enod0ti, quem regis puerorum educatorem factum esse tradidit. Quae vocis γεγονώς interpretatio Vel ea re commendatur, quod apud Suidam ' usitatissima est. Statuit igitur Hesychius enodotum fuisse Ptolemaei primi A. 80-teris aequalem.

Quae temp0rum computatio ab Hesychio tradita num ab omni parte recte se habeat, iure dubitaverunt viri docti propter testimonia aliunde repetita. Neque enim verisimile est Zenodotum et Pt0lemaei Soteris puerorum educat0rem et Philetae discipulum in et Aristophanis magistrum 3 fuisse Aristophane enim natus est anno sere 260β), ut Zenodotus, qui eum puerum' instruxit, vix ante a. 245 diem supremum obire potuerit. Qu0d Si tenemus, non miramur, qu0d Zenodotum disciplina Philetae Coi usum esse traditum est, quem ante annum 336 natum Τ)esse et aetate tolemaei Soteris inter vivos fuisse, quippe quid0cuerit Philadelphum h), Hesychius, ut alia mittamus, testatus At. At quomodo Zenodotus Ptolemaei primi liberorum educator dici potuerit, non intellegitur, id qu0 primus Manso')3 De bibliothecariis alexandrinis qui feruntur primis. Di88 RO-stoch. 1884 9. 4.η Cf. . R0lide, Rhein Mus XXXII p. 16 l. y Cf. vitam Zenodoti. Cf. pag. 4. si CL Gerche, Alex. Stud. Rhein Mus XLIV p. 257.' Spectant l. c. verba του δε ad Zenodotum es. Clinton, Fasti Heli. ΙΙΙ p. 407. r. Ritselit, Chronologie de ersten alexandrini schen Bibliothekare, opp. I p. 66 Susemihi, Anal Alex chronol. Ind. leet. GryphisW. 1888l89, p. XVII. Aliter censuit Buse l. c. p. 6, qui recedens ab explicatione simplici sine iusta causa illud αλλα του μεν νεος rettulit ad Zenodotum. - Ceterum cum Aristophanem Zenodoto morte abrepto a Callimacho instruetum esse verisimile sit, iure ex hoc loco colligitur Callimachum post Zenodotum mortuum 8Se. 7 Cf. Suid. s. v. Φιλητας ων ἐπί τε Φιλιππου καὶ δελεξάνδoου.

8쪽

contendit, quem secuti sunt iis helius alii. Nam cum post Philadelphum natum, cuius natales ad a. 309 reseruntur, tolemaeus Soter filium, quantum scimus, n0 genuerit, puerorum regis educator Zeno d0tus esse non p0tuit. Neque enim de Philadelpho, ut non dicamus de ea re, quod complures regis filii commemorantur, cogitare licet, atque hac quidem de causa. Cum Zenodotus, etiamsi concedimus eum Vitam usque ad annos octoginta produxisse, ante a 325' natus esse n0 possit, Philadelphum, qui natus est a. 309, educandum ei traditum esse a probabilitate abhorret, quod nimis exiguum ann0rum patium inter utriusque aetatem intercedit. Quodsi consentiunt inter se testimonia, Zenodotum fuisse Philetae discipulum Aristophanis magistrum, pronum est uSpicari male se habere, quae de Zenodoto Soteris filiorum educatore perhibentur. Quae sententia haud scio an etiam hoc argumento commendetur. Dixit enim Duenigerus 3 enodotum hiladelphi educatorem n0 fuisse, quia Philadelphus ipse Philetae

discipulus aeque a Zenodotus fuerit. Etsi negari non potest hoc argumentum per Se grave non 88e, cum fieri p0tuerit, ut Zenodotus Philetae disciplina usus sit, postea utriusque Philadelphus ), tamen hanc potissimum rati0nem intercessisse iam n0n

est cur putemuS.

Duae autem, si recte hucusque versati sumus in hac quaestione tractanda, exstant ratiocinandi viae, altera, ut narrationem, quae ad fili0s educandos spectat, prorsus salsam putemus 3), altera, ut Hesychium ad Ptolemaei primi A. Soteris aetatem rettulisse censeamus, quae tolemaeo altero . Philadelph rege facta tradere debuerit. Neque dubium esse potest, quin haec explicatio sit praeserenda. Nam cur quae de Zeno dolo regis

puerorum educatore traduntur, commenticia ducamus, cau8 8atis iusta non est contra Zenodotum 0ruisse Ptolemaei secundii CL Hesster, De Zenodoto eiusque studiis omericis, Progr. Brandenburg 1834, p. 4 annum proposuit 20); usuli p. 4 e. Ol. 116); Ritsch p. 67. 2 c. l. 114l 115); Susemihi p. XXVII c. 330-320). pag. 23 adnot. l. R CL Parthey, Das alexandrin Auseum I 838, p. 7l Hessieris 3;

ε Daub Studien ii de Biographica de Suidas, 1882, p. l.

9쪽

aetate eiusque filios educasse multum habet probabilitatis Philadelphi enim ad tempora revocatur Zenodotus a gelga in Pr0- lego menis scholiorum ad Aristophanem. 3 Accedit quod verba τους rarda Πτολεμαίου παίδευοεν aptissime reseruntur ad Ptolemaei Philadelphi fili0s. Qui cum a. 283 in matrim0nium duxisset Arsinoen, filiam Lysimachi ), tres ex ea tulit liber0s Ptolemaeum, Lysimachum, Berenicen. Qu0dsi de Philadelphi filiis cogitamus, illud τους παῖδας Ιτολεμαιου παίδευ6εν

bene se habere concedeS.8equitur, ut explicemus, quid sit statuendum de Hesychii verbis, qui Zeno d0tum oteris aetate floruisse et eius filios educasse tradidit. Atque ut non dicamus de Partheyt 3 coniectura, quae parum Videtur probabilis, aut πρωτου in δευτερου 0rrigendum aut Drtasse μαθλὶτης του Φιλλὶτ επὶ mo-λεμαίου γεγονοτος του πρωτου legendum esse dixerunt virido eti .h Daubius' censuit Zenodotum revocatum esse ad tolemaei primi imperium, ne, cum Philadelpho rege Callimachum floruisse proponatur, Ptolemae tertio ratosthenem et poll0nium, primi Ptolemaei aetas illustri grammatici menti0ne careat. Quas coniecturas a probabilitate abhorrere minime contendo tamen res, ut mihi videtur, faciliorem habet explicatum. Nihil enim obstat, quominus censeamus ακμνὴν enod0ti ab Hesychio relatam esse ad Soteris tempora, quia Drtasse iam tum regis iussu instituendae bibliothecae Alexandrinaei negotiis interfuit, et confusa esse praeterea quae ad Ptolemaei primi et quae ad alterius aetatem spectent. Ceterum hac de re iudicium certum fieri p0sse praefracte est negandum. CL Ritschi, opp. I p. 206.

ativertraut habe. μ

β R0hde p. 73; lach, Hesych. Miles Onomat quae SuperSunt,l882, pag. 80. ' l. l. p. l. 7 Certum fundationis bibliothecae annum constitui non OSSedoeni Ritsch l. c. p. Si es Buschis. 2.

10쪽

Sed haec hactenus Satis enim mihi comprobasse videor Zenodotum Ephesium temporibus Ptolemaei Philadelphi floruisse, etsi eum iam antea . . extremis Soteris regiminis annis gloriam litterarum studiis assecutum esse verisimile est. Praeter Zen0dotum Ephesium Suidas mentione saei Zenodoti Alexandrini verbis his: Zρηνοδοτος 21λείανδρευς, ραμιματικος ὁ ε δοτε κλη

quo Wolfius Protegomena ad Homerum publici fecit iuris, dici vix p0test. Quaestionis totius cardo in ea re vertitur, quod cum praeter Zenodotum Alexandrinum in veterum testimoniis Zenodoti Mallotae saepius et Cratete semel nomen perhibeatur, diiudicandum est, utrum haec tria vel quattuor cogn0mina

unum an ad plures grammaticos, quibus enodoti fuerit nomen, spectent; accedit quod uidae vel Hesychii locus corruptela carere non videtur. Atque eorum Sententia δ), qui unum praeter Zenodotum Ephesium sibi finxerunt, ea re potissimum nititur, quod in tabula Hesychian Alexandrino liber προς α π Λοιώταρχου ἀθετουιιεν attribuitur, ut haud sine veri specie eundem Crateteum n0minari tibi persuadeas; Zeno doti autem Mall0tae d0ctrinam, qua de re infra disseremus, ad Cratetis proxime accedere neminem fugit. Cum ab horum virorum doc-

Hanc interpunctionem praebet codex praestantissimus ari- sinu A. .' Legitur συχνα ex auctoritate codicum BV pro vulg. αλλα πολ λα; cf. Suid. S. V. αμαστη Σιγειευς , Σαραπίων alia.

SEARCH

MENU NAVIGATION