Quaestiones Quintilianeae

발행: 1873년

분량: 84페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

SCRIPSIT

JOANNES D. D. CLAUS SEN

Commentatio ex annalium philologicorum supplemento Sexto seorSUm

2쪽

40 80diis Atheniensium Chabriae et Tim0thei aetat0 iu

3쪽

SCRIPSIT

JOANNES D. D. CLAUS SEN

Commontatio sex annalium philologicorum supplemento seXtO Aeorsum

IN AEDIBUS B. G. TEUBNERI.

MDCCCLXXIII.

4쪽

Ρaginarum numeri sunt supplementi sexti annalium plailologicorum.

5쪽

SCRIPSIT

7쪽

Ι. Postquam egregia Caroli Halmi industria fundamenta, quibus hodierna operis Quintilianei memoria nititur, detecta sunt, facilior aditus arti criticae datus est expoliendo atque radendo pristinum splendorem monumento Quintilianeo redditurae. Quo in certamine si quid recentes vires meae profecisse Videbuntur, Valde laetabor.

Libri, quibus Quintiliani institutio oratoria servata est'), optimi sunt Bernensis BhM et Ambr0sianus A). Qui c0dices cum quasi

duae unius radicis Stirpes Sint, utriusque par ubique ratio est habenda. Etenim nonnunquam in uno Bernensi vera lectio exstat, interdum solus Ambrosianus, quamvis neglegentiuS Scriptu8 Sit, genuinam scripturam habet. Praeterea in Ambrosiano manus alterius

a) vestigia exstant, cuius multis locis summa est auctoritas. Ubi haec subsidia defieiunt, deteriores libri adhibendi sunt, inter quos est Bambergensis G, eiusdem familiae atque Ambrosianus, deinde ille codex, quo alter Bambergensis M librarius b) usus est cuiusque lectio modo eum prioris, modo cum alterius Ambrosiani manus Scriptura consentit; Sequuntur et alii et libri Argentoratonsis in)

Variis autem mendis omnes codices Quintilianei affecti sunt; nam et singula verba corrupta et universae Sententiae mutilatae et ineptae interpolationes orationis contextui insutae sunt. Quorum vitiorum pauca tollere in hoc libello conabor.

I 4, 16. In grammatica libri primi parte Quintilianus a litteris

eX0rSUS ΡOStquam nonnullas mutationes tetigit Quid o atque u inquit permutata invicem 3 ut Heeoba . . et Pulixena Scriberentura0 . . dederont et probaveroni; sic Dbυccευ c, quem γλυccεα '')fecerant Aeoles, ad UliXen deductus est'. Aeolicum nomen et in codicibus et in editionibus variat. Nexu autem verborum satis elucet

Quintiliani sententia, qua ut alia multa 1, 6, 31), ita Ulixis quoque

nomen ab Aeolica loquendi ratione declinatum esse putatur. Atqui

') Cf. IIalmi prao satio ut eiusdem dissertatio in actis academiae Μο-nacensis 1869, II p. 13 sq. ') Olyssea A., sed 'olys in rasura maiore; dissea Bn; odisse a deteriores libri. Varias illius nominis species enumerant Schneide inus Ibyci rel. p. 139 sq. et Prellerus mythol. roman. p. 664 adnot. et W. RO- scherus in Curtii studiis grammaticis IV p. 196 sq.

8쪽

320 Quadstiones Quintilianeae: J. D. D. ClauSSen. quoniam de o et u litteris invicem permutatis noster loquitur, prima Aeolicae formae nulla alia nisi O littera fuisse potest. Itaque neque lectionem Oυbυccεα, quam Spaldingius et Bonnellius exhibent, defensum eas neque Regii 'Υbυccεα aut Christii 'Υλυccεα. Contra non Omnino spernenda est codicis Ambrosiani scriptura 'Oλυccεα, quod

quam haec lectio omnibus numeris absoluta non est. Nam si vera esset, praeter ob litteras ceterarum mutatio neglegeretur. Accedit

quod 1, 5, 63 veteres Romani, qui Graecis nominibus declinationem Latinam doderint, Ulixi sit Achilli' genetivos fecisse dicuntur; quae

verba demonstrant Graecum nomen Romano Similius fuisse. Re au

tum est. Contra ex Graeco Ουλ iEευc' ductum esse Romanum Ulixes' Priscianus statuit 6, 91 p. 276. 1, 53 p. 39) H. DIn eus Graeca sunt et us in i mutantia faciunt genetivum: hic Tydeus Tydei. In

huiuscemodi tamen terminatione quaedam inveniuntur mutatione

etc. . Certis igitur testimoniis habemus probata nomina Oυλis avet Oυλiξεα, quorum alterum Ουλiξηc' verbis nostri 1, 5, 63 excluditur, alterum prima syllaba mutata Aeolici nominis partes suscipiet. Restituendum enim est ri Sic Dbυccευc, quem 'Oλiξεα Deerant Aeoles, ad Ulixen deductus est . Hac demum Scriptura, cui etiam librorum auctoritas favet, oratio iusto ordine progreditur. Neque mera coniectura illa nominis species nititur, sed satis firmatur

loco Diomedis p. 321, 30 K Praenomen est, ut ait Ibycus, Olixes, nomen Arsiciades, cognomen Odyseus et ordinantur sic: Olixes')Arsieiades Odyseus polytias . I 4, 27. Litteris pertractatis postquam ad partes orationis transiit Quintilianus φ 27 sq. do verborum declinatione loquitur. Ea autem, quae trita et vulgaria sint, leviter tangit, deinde ad remoti0ra Sic progreditur: HIam quosdam illa turbabunt, quae declinationibus non tenentur ''). Nam et quaedam participia an Cerba an appellationes' ') sint dubitari potest, quia aliud alio loco valent ut lectum et Sapiens, et ') quaedam verba appellationibus similia ut fraudator nutritor . Hoc loco is Quaedam 'participia' an verba an appellationes' sint dubitari potest Ambrosiani quidem codicis est

9쪽

Quaestiones Quintilianeae: J. D. D. Clausson. 321 scriptura. Attamen 'verborum' mentio ferri non potest. Primum enim ea notio, qua omnia, per quae Sermo nectatur, 'Verba' appellantur 1, 5, 2), a nostro loco abhorret. Ac ne illa quidem licentia

admissa, qua g 27-29 una cum verbis participia tractantur, quidquam proficimus. Nam si participium verbo Subicitur, utrum participia an verba Sint Sapiens et lectum, quaeri non potest. Restat propria notio, qua verbum a participio Segregatur 1, 4, 19. 1, 5, 2.9, 3, 9 Dutimur et verbo pro participio magnum dat ferre talentum tamquam ferendum' et participio pro verbo 'volo datum ). At nulla locutio, nedum illa sapiens et lectum, modo participii modo verbi vim obtinet. Itaque codicis Ambrosiani Scriptura stare non potest. Omni autem sensu caret libri Bernensis is Quaedam participia an vorbi appellationes' sint dubitari potest . Neque minus perverSa est Zumpti coniectura scribendum sequaedam participia verba' an appullationes' sint dubitari potest . Nam, ut de verbi vi taceam, appellationis finibus participium non comprehenditur, Sed utraque est pars orationis. Quae cum ita sint, e scriptori S nOStri manu prodiisse credo haec verba Sola: is Quaedam participia' an appellationes' sint dubitari potest, quia aliud alio loco valent ut lectum et

Nunc periculum faciam emendandi lectionem vulgatam VIam quosdam illa turbabunt, quae declinationibus non tenentur . Quam Spaldingius quidem ita interpretatur ish. e. quae flexione ipSa non Sunt manifesta, quo pertineant . Halmius contra adscita optimorum librorum scriptura feruntur' restitui vult is quae declinationibus non cernuntur . Equidem valde haereo in ea Sententia, quam uterque interpres hoc loco agnoscit. Nam 'declinatio' non idem valet quod torminatio . Dicat tamen aliquis de verborum exitu Quintilianum infra loqui. Quod non nego; Sed hac ipsa de causa Solvendum est artum vinculum, quo verba Nam et quaedam etc. cum eiS, quae antecedunt, conligata existimantur. Neque illi sententiauconiunctionis 'nam' significatio obstat, qua voce interim argumentum adiungitur, interim res gravior indueitur, veluti 1, 7, 10 sisnam k quidem in nullis verbis utendum puto etc. ) 1, 5, 21. 67. 10, 13. 2, 21, 9. 5, 11, 39. 3, 6, 8 harum porro plerumque leviSSima quaeque quae8tio primo loco fungitur. namque et illud frequens est ut ea, quibuS minus confidimus, cum tractata sunt, omittamus se.) 5, 10, 31 nam et illud apud Euripiden frigidum sane, quod nomen ΡΟ-lynicis ut argumentum morum frater incessit ). Eadem notio nostro loco valet. Simul autem intellexeris ante haec ,, quaedam Verbu 3ppellationibus similia μ alterum is et inserendum non eSSe. Contra defendi vix potest illa librorum scriptura sequae declinationibus non ieruntur , cui una littera mutata hanc substitui velim sequae declinationibus non feruntur ; cf. 1, 5, 58 Inde illa quaestio exoritur

an eadem ratione per ea Sus duci externa qua nostra conveniat ; 64

quae 90terunt utroque modo et Graeco et Latino) non indecentor efferri'; 16 Dpluralia singulariter et singularia pluraliter esseruntur .

10쪽

322 Quaestiones Quintilianeae: J. D. D. Clau8Sen. Quae si vera est coniectura, Quintilianus ea verba Significat, quae doclinari omnino non possint. Quale est cedo' laudatum a Diomede, ubi do defectivis loquitur, p. 346, 16 Κ cedo non habet nisi secundam personam praesentis temporis et est imperativus modus' et ab excerptore Charisii p. 563, 29 Κ cedo . . Secundae tantum perSonae

est .

Universi igitur loci hanc scripturam elicio: Iam quosdam illa turbabunt, quae declinationibus non feruntur. Nam et quaedam e participia η an si appellationes η sint dubitari potest, quia aliud alio

loco Valent ut lectum et Sapiens; quaedam si verbas e appellationibus f similia ut fraudator nutritor .

Ι 5, 6. Capitis quinti initio priorem artis grammaticae partem, id est recte loquendi scientiam, adgressus Quintilianus 6 de barbarismo ait: occurrat mihi forsan aliquis . . quis hoc nescit alios barbarismos scribsendo fieri, alios loquendo; . . illud prius adiectione detractione immutatione transmutatione, hoc secundum divisione complexione adspiratione sono contineri 3 ' Hoc loco extrema Verba gravi vulnere laborant. Barbarismis enim qui in dicendo fiant

g 17 sq. subiciuntur vitia, quae oriantur divisione complexione 17)spatio 18) 80no 19-33). Sonorum autem species et adspiratio

que nostro loco scribendum erit: hoc secundum divisione complexione vatio sono sontineri .

I 6, 7. Paragrapho sequente vulgata ost lectio: Doctiores multa adicient, vel hoc primum quod barbarismum pluribus modis accipimus. Unum gente, quale est, Si quis alium vel hispanum latinae orationi nomen inserat. . . Alterum genus barbarismi accipimus, quod fit animi natura: ut is, a quo insolenter quid aut minaciter . . dictum sit, barbare locutus existimatur. Tertium est illud vitium

barbarismi, cuius exempla vulgo Sunt plurima etc. Horum Verborum et sententia mira et Structura perversa est. Primum enim Scire

velim, ubi inveniatur communis illa consuetudo, qua aut qui alium vel hispanum latinae orationi nomen inseruerit aut qui insolenter vel minaciter locutus sit, admisisse barbarismum dicatur. Immo alter vocabulo barbaro usus est; alter, ut ipse Quintilianus ait, barbare locutus existimatur. Deindo valde offendo in illa locutione tertium est illud vitium barbarismi . An barbarismi vitium ' idem valet atque genus barbarismi 3 Denique mihi dicas, quo tandem spectet illud neutrius generis pronomen 'quale'. Prorsus enim aliud est, qu0d legitur 42 Quamquam fuerunt, qui nobis quoque adicerent dualem c Scripsere legeres: quod evitandae asperitatis gratia mollitum est . . Ideoque quod vocant dualem, in illo solo genere

consistit'. Immo ut exstat g 17 Quod vitium) nos complexionem

dicamus, qualis est apud P. Varronem ete.', ita nostro loco dicendum erat qualis est se. barbarismus) '. Quodsi quaeras qua via haedifficultates tollantur, recipi iubeo codicis Bernensis Seripturam DO-ctiores multa adicient. Vel h0c primum, quod burbarum pluribul

SEARCH

MENU NAVIGATION