Everardi Bronchorst ... Enantiophanōn centuriae sex, et conciliationes eorundem. Accedit ejusdem Tractatus de privilegiis studiosorum, tum professorum & doctorum

발행: 1695년

분량: 831페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Iustinianus in nov. 44. de tabellionibus.

lhil in rebus humanis est usque adeo semotum ab omni controversia, tametsi maximam cum justitia conjunctionem habeat. quod dubitationem ic controversam non recipiat, si subtiliter animi curas

intendas.

iustinianus in l. 2. g. contrarium XI . C. devcl. luri enucl. Contrarium autem aliquod in hoc Codice positum, nullum sibi locum vindicabit, si quis subtili animo diversitatis ratio

nes excutiat. Sed est aliquod novum inventum. vel occulte positum, quod dissonantiae querelam di sibivit, bc aliam naturam indu cit, discordiae fines effugientem . . Duare s.

NUnquam lex legi contraria est, quia si diversum jus esset, alterum ab altero abrogaretur. Antinomia haec κοδα dicitur . quando leges inter se non natura, sed circumstantia pugnant.

Fortunius Gasias in tradi. de expensis cap. 23.

num. I s. & 16.ΠXistimo ανῖνο αἰαῖ nomen illa responsa mereri, quae eandem habent facti speciem, personarum easdem circumstantias, easi dem temporis qualitates . easdem juris rationes. Quod si diversum arzumentum sit, aliae personae, diversa, non contraria diis cam. Etiamsi vulgus contraria dicat, quicquid quoquo modo dissideat. Ego sane personas, factum, locum, tempus, jusque aspicio in utroque responso, si quando antinomiam propositam inquiro. In secundo genere. ubi diversa species facti est. variae circumstantiar, sunt plura JCtorum responsa , quae ἀνυνομίας nomen nimi me merentur. plura conciliavit Zatius de ά, Γνομίως post Budaeum, quem ipse refert. Estque hodie integer tractatus de ἁνὶ νομιως, de quibus ita judico, ut fere totum jus hoc nomine notare possis, si utcunque dissidentes leges protinus άν νομίαπ,ppellatione notaveris. gloriosam laudem quaesiturus, aut auram popularem potius captaturus. quasi cum pueris in scholis, non cum

viris doctissimis tibi negotium sit.

12쪽

Menochius in tra l. de inter dict. remed. 6. retim

possessionis, de interdicto de aqua quot.

aestis. num. 6.ΡArcat Deus Iustiniano, quod sua nimia diligentia in pandectarum ordinatione, veterum JCtorum libros supressit. & centones ac rhapsodias Jurisprudentum nobis tantum reliquit. Unde nobis tot cruc es posuit.

Holom ad princip. digestor. in catalogo au torum, ex quia bus opus digestor. es compositum.

Siso Jubentio JCto fere proprium est, ut a verbis & senten. tia legis propter speciem aequitatis non temere recedat, estque in adversat iis JCtis ridendis satis multus. & nimium liber. Quod

apparet evidenter ex antinomia inter i. ult. f. de cond. caus dat. quae est JCti Celsi , M l. naturalis. S. at eum do. f. de prUcr. verri quae est JCti Pauli in hac quaestione, An si pecuniam tibi dedi, ut mihi Stichum dares, sit emptio, quod adfirmat JCtus Paulus ind. g. at cum do. negat vero lCtus Celsus in d. l. ult. qui adstruit esse potius contractum innominatum, do ut de , quam emtionem.

Regulae de conciliandis antinomiis ex Eguinario Barone ad s. praeterea quod per alluvionem. inst. de rer. dia vis excerptae in desumtae.

UT quoniam fluctuantes hic interpretes video, regulam juven tuti tradam, de pugnantium locorum interpretatione. Quo ties Ulpianus aut alius JCtus diversas de eadem re sontentias adducit, ut hic unam , alius aliam ei contrariam, id tuto seque- mur, quod in codice, aut institutionibus indistincte scriptum erit, ut in d. f. praterea quod per alluvionem. I. in bona mei. C. do pact- ι- lectu. IT. si tert. pet. l. juris gentium. 6. quinimo.F. e pscto Quod si nulla lege Imperatoria veterum sententiae relatae definitaeque extant, in quam partem inclinent Paulus, Ulpianus, caete rique ex quibus Pandectie transcriptae sunt per Justinianum, ob servabimus. Idem erit si Ulpianus forte, vel alius JCtus Labeonis vel Nervae sententiam obiter memoret, cui alii ejusdem auctoritatis JCti repugnent. l. r. f. de arbore. Τ. de rei vind. l. adeo. 1. de H q. rer. dom. l. hoe amplius. f. de damn .insa. Non enim ex Labeone, Varo, aut Cassio, Pandectas componi voluit Justinianus, sed ex Ulpiano, Paulo, Iuliano, &c. quorum nomina praenotantur legibus, auctore Imp. nostro in l. 2. C. de vel jur. enucl. Quamobrem& notae Ulpiani, Pauli, Martiani, Papiniano adscriptae, locum

suum retinebunt. l. I. C. evet.jur. enucl. .

13쪽

Secunda regula : si quando contrariae veterum sententiae vel ab eodem JCto vel a diverfis sint relatae . quarum neutram magis probent, tunc, quod melius aequiusque videbitur, judices sequentur, dum Princeps, aut cui is permiserit, certam & perpetuam legem de ea quaestione di controversia constituat. lines Diυi.F. de νον. divis. f. cum ex aliena. & g. si quis a non domino. inst. de rer. diυf. Sed hoc genus legum contrariarus Justinianus negat suae imgillationi inesse. d. l. a. C. de vetjuri enucl. I. I. C. de Iustin. Cod. sonsim. quod tamen quam vere dictum sit . ut alibi idem Baro gravi stimus fic acutissi mus JCtus testatur, ipse viderit, cum illa como mendatio persuasorio legum exordio conveniebat.

Idem Baro alibi in commentar. ad institui. EX commentariis Pauli, Ulpiani. Marciani, Papiniani, 8ccaei. controversiae in foro Sc judiciis decidi non possunt, nisi A cursit, Barioli. Baldi, Alexandri, Castrensis, Jasonis interpretatio accedat.

Viglius ad s. uti. inst. de rer. divis.

IN hoc utiles sunt doctorum repetitae commentationes , quod allegationum copia, consiliorum recitatione, multisque ampliationibus 8c limitationibus advocatos, qui causis di litibus larentibus patrocinantur, egregie instruere, di informare possunt. Metius. D Octorum responsa & opiniones non necessitant ad decisionem causarum, sed aliquam praesumtionem tantum faciunt , quatenus bona aliqua & probabili ratione moventur. Ita quoque traditia notat Glossa ordinaria ad i. r. C. de legib.

Maranta in quaestion. legalib. disput. Io.

PRopter phantasias unius doctoris non est recedendum a cominmuni opinione doctorum. Ita decit Bald.ξκ. Caser. in I. ult. C. de inst. O 'Nit. Alioqui judex qui omittit communem opinionem. adhaerendo singulari opinioni unius doctoris , facit litem suam. Secundum Bart. in ι. ult. C. de poenajuι. qui maleDd. bc Iason. in ι.ficiendum. S. uis.F. quifati .cu.

14쪽

Reuer. in Thesauro recept.sentent. juris, in loco de auctoritate Gl. Barioli, in aliorum doctorum.

ΡRo certo receptum est, maximam esse communis doctorum opinionis auctoritatem, adeo ut ab illa nec in judicando, nec in consulendo sit recedendum, nisi illa per jus expressum vel per evidentem rationem erroris convincatur.

Vmenutius Stracha in t a. de contra Z. mercator. V Etustiores j uris interpretes fructus nobis reliquerunt; Budariuvero. & reliqui recentiores, plures flores magis quam fructus

attulerunt.

Johan. Faber ad 6. sed non usque. inst. de legat.

JUris civilis prudentia parvo admodum & nullo cum fructu conjuncta est, nisi ad negotia in quotidiano usu versantia sedulo frequenterque accommodetur.

15쪽

la legum conciliationes

a Clarissima VIRO

EVERARDO BRONCHORSTIO

primario Antecessore , iterum editas , communiumque opinionum & rerum judicatarum

iaccessione auctas,

PETRUS CUNAEUS J C.

ΙN jure dando cum foret mortalium

Dissentientum summa discrepantia , Tandem ipsa leges condidit necessitas, Quae rite scriptae semper uno civibus Loquerentur Ore, jusque certum redderent.

Sed has ut ingens ille J ustini nepos

Conferri in unum ju lsit, & seclum suum Primus beavit dono inaestimabili, Consarcinator in gravi culpa fuit Tribonianus . cujus insolens manus Hinc inde multa transtulit, quae verius Congesta. quam digesta, nominaveris. Hinc sanctiore juris in volumine Nox saepe densa. saepe contradictio, Et mille rerum vortices sunt ; quos prius Tot inter aevi grandiora nomina Nemo universos vicerat feliciter. Vis celsa donec inclyti BRONCHORsTII Emensa late est, quidquid hoc erat rei, Legesque rursus duxit ad concordiam, Tenebrisque juris praetulit claram facem.

Hanc ante partam gloriam recente nunc Laude aggerare maximus parat lenex,

Postquam hisce chartis explicatioribus Res judicatas addit, & communium opinionum casibus super fori Apices feraci pectoris promit sinu. Sic expedivit quidquid ante defuit Coepto priori. Scrupulos legum parum est Monstrasse, jura ni recepta junxerio

16쪽

tertia jam parte auctiores. DUx magne Themidis, regula antecessorum,

Quot nunc ubique jus reconditum pandunν, Et non intertem dirigunt juventutem; cuis non Minervae coepta inclytos ausus 7 a stupescat, quos virentibus canis Consipersus auges' Non, ut Hercules, tant m Terrae universae circulator in ponti, Coelum labores per duodecim scandis; Sed multa per Centena, alia Centena, ingressus acri mente in ardua cura,

Finire amica pace bella tot legum, Et ante indissolubiles nodos. Hoc egi cis spolia vineis Alcida: Hic antecedis, quidquid antecessorum est. At nosprecamur, quotquot unice cordi Decus Dcei ', seculi aut decus nostri, Aut Batava tellus, ut, quot hactenus nobis, Dux maσna Themidis, dux antecessorum, Illa eriaita, perpetimque victura Domino superstas.Musa, centurias scripsit, Tot det Chiliadas: po sterique venturi, Iconstituto jure in optime unito, Annos tibi uni computent Sibyllinos.

DANIEL HEIN SI Us

Ex tempore.

17쪽

. V. C.

DIjudicandis litibus quisquis sedes

Auditor, ad tuenda natus jurgia Legi creparum & vulturum forensium ;Et qui recenses, quique castigas dolos, Reosque plectis urna quos expresserit; Tuque adeo, alumne suris & cultor Dices, Ad Ulpiani qui lucernam Bariolum Legis, colisque purius divam Themin, Adeste. laetis in volate dexteris Sinibusque totis Antecessorum j ubar. Adeste. adeste. nam tibi haec, tiro ; tibi Haec scripta, Judex, publicoque commodo. Quamcunque legem spissia caligo alligat, Veroque quidquid creditur contrarium Pariterque pugnax, protinus BRONCHOSTIUA CONCILIAT acer, & tenebras discutit. DIGESTA multis involuta noctibus, Tribonianis inque nexa oraculis, Interpretata ASSERTIONIBUS novis.' Et lueuientis aucta quaestionibus. Adeste, adeste. in illa M IS C Ε , L A N E A. Non ludionum regna, sed. Judex, tuum, Tuumque, Tiro . nam simul Scholae ac Foro BRONCHOR STI ANUS semper insudat labor. Hoc juvenis egit, hoc agit crudus senex,

Pubi Batavae destinatus arbiter, Ductorqne longos nunc per annorum gradus, Suadae medulla, corculum prudentiae. Amoenitatum cella promptuaria, Niseere robus seriis gnarus jocos, Salibusque nostrum temperare Scaevolam. Adeste. vobis, heic quod antiquo novum CURIS SECUNDIS editur venustius. Commendo, vestram poscit hoc opus manum. Hoc volvite, ac revolvite ingenti hono,

Nirabilique fruge. Quid moramini λHoc volvite, inquam, quot diebus sedulo, Quot noctibusque sedulo revolvite.

18쪽

Nie, hic pererret perpes omne pulpitum Nec inferatur sturpe nidulo liber. Hac fine nullus prodiit certissimus lAssERTIONUM bis tricenarum pater.

Non rosit ungues, aut momordit pollicem Hac fine Civis inclytus Tubantium, Idemque sidus fulgidum Bataviae. Sed scripsit, ut legatur. haec merces viro, Unum hoc laboris praemium , ac solatium. At tu, maligne, comprime iratam manum. Dentemque. Livor, abstine, &famae sacram Putato chartam: deinde di auctori scias Non deesse nasum, nec litandum Gratiis. Urbanus ut sit. si sapis, noXam cave. Temere haud lacesses acrimoniam viri: Agnatus illi vindicis linguae lepoς. Palam ergo seu quis, sive clam dolo malo In hos libellos strinxerit convicium, Stilique acumen, invidus poenas luet, Veroque victus protinus caussa cadet. Non arma ponitdia mens B R ONCH ORS TII. Quin hostium redhostiat ferociam Pari moneta, mutuisque honoribus, Ex talione felle libero madens. Gratis pacisci transigique res nequit. Inultus illum riserit nemo malus :Laudare possit nec fatis quisquam bonus.

19쪽

U. C.

DD. E. BRONCHOR STIO,

Viro in Iuri prudentia Roscio,

Antecessori Honorario,

CONTROVERSIARUM, sive ENANTI: AN si N

citra controversiam eruditissimarum Centurias in lucem remittenti, manuque mittenti, aeternanti.

SCripta virumque cano, qui quondam clarus ab oris Tum Daventriacis Batavas advenit Athenas, Lugdunum, celebres Belgiforentis Athenas, . Tempore quo Batavae doctorem Iuris Athenae Praeclarum votis ardentibus exoptare, Aut Roscimus eximium, divique nepotem Nasicae, eloquii Suadam, furisque medullam; Caelesti, ecce, Deae genua incerare Minerva ipsa, atque Aonides votum vovere Sorores. Hunc, ecce, illa litata virum Dea corculum Olympo Mittere Bastoicae genti gestire nepotem, Errantem Nasicae animam, quae corpore dudum

Exuta, heu l lustris tot jam labentibus, aevo Hoc felice viri migrare inpessora visa est. Non mihi si centum linguae sint, oraque centum, Ferrea vox, nostri Nasicae dicere laudes, Dignaque sideribus praeconia tollereposem.

Uuis bona tot raras habitantespectora dotes, Tamque animi niveos habitantes pediora census, rividucto ingenuosque exponat carmine mores, Aureolo secto dignos, aurique metallo; Virtutemque viri ingenuam λ quis reg et loquendι, Ingeniique almas claris cum dotibus artes

Rara cui quaedam coelestis pignora mentis Nascenti obtigerunt: summam subvectus in arcem Eloquii, furis proceres, Legumque peritos Linqueret a tergo positos longo intervallo, Et veluti ex alto si mi Iovis armiger alas

20쪽

tinas despiceret volucres, turbamque volantum. Nus opes genii, ingenui ac candoris amandas ternum venerabor ovans; quem proxima Diciis Vulgi a carceribus melior doctrinare emit. Flumina tu veterum natus foecundo referre Doctorum, genios sermonis versus ad omnes. Te conante oris proprias recludere dotes , Paludis attonitae voce insonuere cavernae. Marmora Palladii praeclara rumpere voce, Audiri ingenuae mellita tonitrua linguae,

Qualia fulminii Demosthenis illa, sed iisdem

A sellisua Sirene intermodulante Periclis. Hic vir, hic est, Batavae non infima gloria Leidae Vestrae, vir hic, quo cum Argolicis contendere Athenis, Uuo cum gente ingente Urbis concurrere possis. Alter Scipiades, seu Scaevola, sive Cethegus, Flos istibatus populi, Suadaeque medulla, Scaevola, BRONCHORsTI quem pecula prisca superbo Tlogio eloquii jurisique extollere ad astra, fur prudentum summum , Suadamque loquentum;

cui virtutepa) em non temporaprima dedere, Nec ventura dabunt, redeant licet aurea in orbem Secula Saturni, te excepto S mola nosterisusnam iit inficias res ipsa, inscripta loquuntur, Scripta recocta, incude recusa, politaque ad unguem: Vitafunctorum non indigni ima scripta:

Aurea, Maeonidae cantu resonanda poetae. Uueis viles hederaspreciosis addimus, ebcu Nos viles animae. Nati felicibus ovis,

Disque sati digno aetemarint carmine vates. Amoris honorisque ergo posui

H. DELMANHORSTIUS. M. D.

SEARCH

MENU NAVIGATION