장음표시 사용
21쪽
recitata in exequiis Viri Clarissimi D. ΕVER ARDI MONCHORS TU.
Ene ac sapienter olim, Auditores,cclarorum virorum laudes in funeris solennitate dicere consuevere Vel Ex quorum institutis ita mihi quidque optimum videtur, ut anti- Iimum, & ad propagandam vi lautem maxime comparatum est. Nimirum judicabant cordatissimi m tales, sacram esse debere magnarum animarum mem .riam , atque hanc ipsam optime nobis repraesentari, cum recenti adsuc luctu acrius in defunctorum amorem remur. Hic mos e prima vetustate in Academias traductus, a quo potius, quam a collega, aut quando magia usurpandus colendusque est, quam nunc noc tempore, cum rogatu Magnifici Rectoris, precibus spectatissimi Senatus Academici ad parentandum homini celaberrimci Evcrardo Bronchostio exeitamur λ Amisit Academia professorem: at ego amicum, cum quaperdiu sane , cunda mihi consuetudo fuit, a cujus ore pendere, qu audire senem juvenis gaudebam. Itaque cum ex illius morte ingens luctus ad universos pertingat, plus tamen est, certeque majuS quiddam, quod me male assicit. Utique de hoc viro ut multa dicam, atque ut sigillatim omnia exequar, summa eruditio & merita ejus suadent: ut brevior sim, quam fortasse decebat, dolor iubet. Nescio
enim quo pacto animus noster sibi ipse succumbit, Mqui vi
22쪽
quidquid languor aegi e cffert, involvere silentio amit. Cunt parvae loquuntur, ingentes stirpent. Quae tum ita sint, non recensebo accurate ea omnia, quae in vita ejus sortunis lite fuere notabiὲia. Est enim in rebus hominum
admiranda varietas, &nescio quae sors modo noverca, modo mater, alios dure, alios molliter, nunquam autem omnes eodem modo versat. Quae si ntinc referre omnia
velim, magna rerum series dicenti surgeret. Est hoc eo rum, qui historiam contexere potius, quam laudare defunctum cupiunt. Mihi satis erit casu potius, quam os dine , quaedam de sene nostro dixisse, quae ad commendationem virtutis eruditionisque , quae summa in illo fuit, pertinere videbuntur. Vetus opinio est, jam inde a mundi ortu plurium sapientum firmata consensu, esse aliquod momentum in natali solo ad ingeniorum felicitatem. Id ego cum semper verum esse crediderim, propterea quod concors & consentiens mortalium opinio veluti naturae quaedam vox est , tum vero illud ipsum multo magis nunc sentio , postquam optimum senem nostrum Transsulania ortum esse cogito , quae temra simul cum vicina Geldria, ut cives proferre animosos generososque solet, ita jam pridem hominum eruditi sumorum fuit parens. In hujus regionis nobilissima orbe Daventria natus illa anno cII II LI v, patrem habuit Johannem Bronchorst Neomagum, Juris utriusque Licentiatrim, matrem Claram Costeram, Johannis Costeri ConsuIisDaventriensis filiam. Est hic ille Johannes Neomagus, qui in Academiae Rostochiensi Mathesin
praeclare prosessus est, qui philolaphiae & historiarum
singularem scientiam publicis monumentis testatam sic culo fecit. Nam & Bedae Presbyteri Anglosaxonis opus de natura rerum, itemque Georgii Trapezuntii Dial
cticam doctissimis scholiis illustravit : & Arithmetices libros duos composuit, Wii & Coloniae & Parisis exculi
sunt. Adhaec Claucii Prolemaei Geographum Latine
23쪽
vertit, addito regionum & urbium ab eo memoratarum qndicet & in Aristotelis aliquot libros quaedam scripssit, quae supra plebem interpretum sunt. Non miramur in Bronchoinio nostro ingenium ad doctrinam eximiam
efformatum, cum talem tantumque habuerit parentem.
Permultum quippe potest indoles rite nutrita sub se stis penetralibus: ac omnino insitam naturae & pectoris bene nati vim juvat erigitquc recta institutio, & in majus meliusque provehit. Inter prima adolascentiae in tia , artium & linguarum cognitione mediocriter imbutus, propter motus bellicos religionis causa cum patre
in exilium abiit, sedibusque Coloniae Agrippinae positis, cum literas liberalesque artes plenius didicisset, pa tre ibidem defuncto, Jurisprudentiae studiis animum ad jecit, successii tam mirabili, ut non multo post doceret alios ausus, titulum is de diversis regulis Juris Antiqui
non sine auditorum magno concursu explicuerit; qui mox eundem commentarium, etcgantissimum illum qui dem, sed tamen tunc rudem & impolitum, ipso ignorante ediderunt. qua ex causa tandem in senectute cum librum recognovit ipse, auxitque, ac nuper etiam evulgavit. Colonia digressus, in aliis celeberrimis Germaniae Academiis, Marpurgi, Erphordiae, atque mite-bergae, operam dedit summis antecessoribus Valentino Forsicro, Nicolao Vigelio, ac inprimis viro incomparabili Matthaeo vesembecio, quem domi docentem au divit, cum per arthriticos dolores in publicum prodire vencrabilis ille senex non posset, ac crebro semet ipse ob
morbi illius vim per jocum pro Matthaeo vgesembecio Matthaeum de Amictis appellaret. In iisdem Academiis cum privatim Institutiones Justiniani, diversosque is ti tutos interpretatus esset, Basileam prosectus, sub maximo Jurisconsulto Samuele Grinaeo gradum Docturae in utroque jure publice accepit, sussae iis&consensu cum
omnium, tum etiam Clarissimi Francisci Hotomanni, qui
24쪽
qui e Gallia ejectus vivebat tunc illic, ac diplomati ejus subscripsit. Mox vitebergam regressus jus civile per annum docuit, ac deinde in Academia Erphordienti integro biennio munere publico prosectoris functus est.
Hanc tam praeclaram, tam excultam indolem diutius peregre inter exteros procul a suis haerere, id vero triste nimis & acerbum Transistillaniae fuisset. Occurrebat ejus animo identidem asilieta octilis regio, & hoc coelum, sub quo natus educatusque esset. Quae cum cuncta mox ebant caritate sua, uti patriam , citi se natum esse, cui omnia se debere intelligebat, handem reviseret aliquando. Vix Daventriam redierat, cum a civibus suis consul urbis creatur. Enimvero mortales illi optimi, cum nondum a prisca majorum simplicitate discessissent, sciebant honores & magistratus deferri illis oportere, qui
minime eos appeterent, & maxime mererentur. Intelligebant virtutem excellentium Virorum , etsi magnos impetus a natura sumat, tamen dostrina consummari,
quae, ut sapientiam dare sola non potest, ita animum ad eam augendam roborandamque parat. Eo munere dum sangitur, uxorem duxit matronam testissimam honestis
simamque Adetheidam a Middelburgo, Gerrardi a Mid deiburgo consulis Swollani filiam, e qua liberi superstiates existunt tres, inter quos filium, juvenem ornatissimum candidissimumque, Gerardum Bronchorstium, juris utriusque doctorem, coram hic adesse cernitis. Patriam urbem summa fide & diligentia consul tuebatur, nec quidquam omittebat, quod provideri fierive ab ho mine priidentissimo poterat ,& tamen derepente tempestas inopinata totam urbem perculit. Hostem adversum homini strenuo opprimere haud difficile est: occulta pericula vitare in promptu non est. Proditione ac persidia praesidiariorum militum Regi Hispano urbs traditur, ejectusque itertim in exilium noster est. Caeterum,
ut solet Deus ex adversis secunda saepe gignere , haec
25쪽
luntristis, tam subdin rerum mutatio gradum huic secit ad jucundum & honorifiςm otium . Contigerat tunc sorte urbi huic Leyda: id, quod saepe aliis civitatibus evenerat, quae diu quiescςre vςqueunt, . sed si foris holtem non habent, domi inveniunt. Oborta hic erat inter ciVes discordia& sactio quaedam, cui cum sese incautius miscuisset Jurisconsultorum princeps Hugo Donellus, anno
cla la Lxxxv I I, Academia noura relicta in Germaniam commigravit. Vocatus statim in ejus lacum Bronchor stius est, dignusque videbatur tanto viro successor. Ita ille ordinariam juris profestionem ex eo tempore suscepit, & in hoc munere procul a republica, etiam post
receptam rastitutamque Daventriam, aetatem egit. Annus hic cst quadragesimus, Auditores, ex quo docti m-ma ejus vox haec Academiae subsellia, atque has sedes personare coepit. inae res quam bene & feliciter ei su cesscrit, nusquam deeste testes possunt. Vos, quotquot hic adestis, Jurisconsulti, qui ex ea tempestate ius civialc tractavistis, discipuli sere ejus fuistis: quorum pars nunc rcmpublicam, quidam curiam utramquc jxu idicam regunt, alii Academiae huic praefuere, aut praesunt nunc Etiam. ut taceamquam multi summi viri jam diem suum obierint, quos tabuit praxiarus uoster se x detandi Teos. Scripsit quatuor centurias legum , quae in speciein contrariae videbantur, & conciliationcs carundem.. Ad haec duas alias Miscellaneas centurias controveri,arumi juris, atque etiam mei dum seu rum adjfix, Praenter commcntarium ita titulum dy Regulis Jurisi, quem ab au itoribus pridem editum, mox filiorem locupletiorem extadHi . Fama ejes se in altas totaini
Germayiain milum in modum m. N is is fuit: μι modo juri ruont , 'odo, legum Pater appellaretur, non si alitex hercle quam si proprium id quoddam & gentile familiae nomen essed, Id quod sem
26쪽
mur, incredibile prae erit. Sed ita nimirum comparatum est, ut summorum virorum praesentia gloriam eorum minuat, majorque si virtutum ex longinquo majestas, quae vitio quodam humani ingenii nullam adeo ob rem magis evilescunt, quam occursu crebro, & re rum optimarum fastidio. Rectoris Academici mune re functus est anno cla lac I v. in quo sane fide ut optima, ita propensissimo in Academiam assectu gessit omnia, ac senatui collegisque suis nunquam defuit, quorum ornamenta & commoda adjuvit auxitque. Quae quideme κtant adhuc publicis actorum monumentis consignata, ut semper futurum aliquid sit, quod acceptum feratur huius beneficentiae. Memoria ei fuit inusitata, &, ut ipse dicere solabat, ferrea; rerum omnium, quas in v
sti hac& prope infinita juris pervestigatione scinet cepi Dset, admodum tenax. diligentia insuper adeo & perpetua& indefessa, ut non contentus intra iurisprudentiae spatia consistere, a nullo studiorum genere continuerit flagrantem animum. Quare & politica tractavit, notasque etiam in doctrinae civilis aphorismos quosdam secti lo publicavit: & ne ea ignorare videretur, quae posta in Graecarum literarum cognitione sunt, proverbia Graecorum , quae versibus comprehendit Illustrissimus Scaliger in opere pulcherrimo, quod Stromateus ab illo inscribitur, Latine omnia vertit. quem librum jam typo graphis excudendum commiserat. Vir fuit studio in
rempublicam atque in religionem summo: morum c
mitate, humanitate, facilitate insigni. Inter amicorum primos habuit viros clarissimos, collegas suos, Cor nelium Grotium, Julium Beymam, Everardum Vor si tum, ' Villebrodum Snellium, quibus superstes fuit: denique Cornelium Swaneburgium, quem usque ad extremum vitae dilexit tenerrime constanterque. Sermones ejus in consuetudine vitaque familiari acuti, & ut plurimum literati. Proverbia totidem aut ophthegm
27쪽
ta singula videbantur. Quare habebam sere, quo confugerem , ubi conquiescerem, cujus in alloquio & sua Vitate omnes curas doloresque deponerem. Ubi ludere aut jocari vellet, nihil triste, nihil senile agnovisses. Idem inter res serias gravissimus cordatissimusque. 'Valetudine ante plures annos infirma s epe erat, & intercurrebant morbi, qui diu eum lecto affigebant, in quibus inesse Vis quaedam melancholiae videbatur. In quo profecto nihiInovi ei contigit. Solet hoc, quodcunque tandem est, maximis acerrimisque ingeniis accidere. Excelsus ille naturae verique auctor Aristoteles omnem in hominibus excellentiam, & quidquid in utramque partem boni aut mali a communi conditione plebis recedit, in sola atrae bilis varietate collocat. Inde vult existere non eos solum, qui aliis praestantiores sunt in philosophia, in re publica regunda , & in arte poetica; sed Sibyllas quoque, &Bacchidas, & cos denique omnes, qui instietunuminis agitentur Inter haec cum aetas ejus jam ingravesceret, & requiem immunitatemque diuturni laboris suo quasi jurc exposceret, concessum ei tandem illud est, quod maximis ejus virtutibus, ut a lectionum publicarum muniis vacaret, atque ut nihil nisi nominis sui honorem impertiret Academiae. Ex qua quidem tem pestate, cum mox statim morbus discessisset, otium altum jam metiis quod mirabile didiu est minime otiosus tamen fuit. Videbat jam in extremo vitae paene se situm, nec diu abesse posse fatalem illam & decretoriam
horam, 'quae in meliorem rerum statum nos transmi
tit. Quare sacrae doctrinae studiis totum sic dedit, piis que cogitationibus pectus implevit, & haesitationes Omnes dissicultatesque, quae in religionis nostrae myst riis oborirentur, quotidie scrine collegis suis, viris reverendis , S S. Theologiae professoribus, quos habet haec Academia clarissimos, cum publice tum privatim pro positit. Adeo pulcra res ei videbatur consummare vitam
28쪽
ante mortem , ac deinde exspectare securum reliquam temporis ui partem. Caeterum, cum esset literarum quoque & antiquitatum testimator, addebat in extrema aetate reliquis quoque curis & studia litoraria, ac libe ter interdum duos Academiae nostrae praesules D. Danielem Heinsium, equestri dignitate virum, de republica Romana, deque civili doctrina facundissime prudentissimeque disserentem, & clarissimum D. Joannem Gerardum Vossium , temporum rationem, ac mundi seculorumque fastos, aut etiam Graecas literas explicantem, audiebat. Et jam novissime hujus lectioni Graecae intererat, cum inter haec doctrinae oblectamenta mor bi ingruentis initia sensit, ac domum cum ea febre rediit, quae post paucos dies cum exstinxit. Ibi vero deinceps animus ejus, non, ut in sene, morbo succumbens, sed alacer &erectus, contra languorem exurgen quemadmodum de valetudine recuperanda non desperavit, ita nec mortem extimuit unquam. Mox cum vis
mali acrius grassaretur, & vitae nulla jam spes superesset, quotquot cum visitabant amici, bene&recte praeparatum pectus ejus ad mortem perspexere. Quippe fiduciam omnem suam in Deo collocavit, & peccata sua solo Christi sanguine redempta profitebatur. Retulit nobis M gnificus Academiae hujus restor D. Joannes Polyander
Verba ejus, quae arrecta in coelum mente proferentem audivit: A Chri sto liberationem meam exspEto, quem ποθvi mihi lucrum esse in vita em in morte. Ipse est via, T ritas , in vita. Paratus sum emi rare ex hoc mundo , ut
sim cum ipso, atque ut ipsum intuear. Et consimilia paene , atque in eandem sententiam sunt, quae intellige re interdum ex illo potuerunt viri clarissimi & praesta
tissimi D. Andreas Rivetus, & Antonius Thysius, Theologiae profestores, D. Festus Hommius, collesii Theologici ordinum Hollandiae praeses , ac denique D. Ludovicus de Dieu , ecclesiae hujus p
29쪽
stor. Hae sunt verae illae & sincerae voces, quae ab imo pectore ejiciebantur, cum persena eripitur, manetque res. In hunc modum grandaevus senex noster, qui iam annum septuagesimum & tertium paene impleverat, leni morte exspiravit, animamque coelo, unde profecta erat, reddidit. Ex hujus viri morte quam grave vulnus Acade
mia acceperit , squalior ille & dolor publicus signisi
cat, quem in vestro omnium ore conspicio, Auditores. Abiit a nobis, excessitqile vir longiore vita, atque etiam immortalitate dignissimus, non visurus nos amplius in his terris, non hic videndus nobis. Nunquam posthac licebit dexteram illam humanissimam amplecti; nunquam audire ac reddere notas illas & amicas voces. Sed quid ago Non luber mihi deplorare jacturam nostram. cum cogito quantum illi boni contigerit. Facessere patiar privati mei damni sensum, ne, dum propriis incommodis indolesco, non tam amiqum, quam memetipsum, amare videar. Quo quidem animo & vos omnes esse, pro ea, qua senem optimum complexi estis, asseetione, magna ratio suadet, Auditores. Et quis vero negare potest optime cum illo actum esse, qui facili cursu in portum tervenit aeterna quiete placidum, in quo semotus a reus nostris sejunctusque longe, neque miseriis exeditur, neque iis angitur incommodis, cum quibus nos quotidie dum in terris semus, luctamur Θ Utique contigi et illud singulari Dei favore, ut vegetis adhuc viribus in grandi hac aetate esset, ac vix sentiret senectutem suam imbecilliorem factam, quam adolescentia fuisset. Quare & labores patienter tolerabat, & ea faciebat omnia, quibus me quidem tot annis minorem plane scio jam nunc etiam esse imparem. Caeterum cum aetas ejus jam in flexu esset, nec per rerum naturam stare diu in isto robore posset, quid. obsecro, longior ei vita attulisset, nisi consertim & sia aut omnia mala λ Optima quaeque & jucundissima dies nobis illucet, dum in citeriore termino consistunt anni nostri.
30쪽
nostri. memadmodum in amphora gravissimum quod
que turbidumque subsidit, sic in extremo aetatis nostrae quod remanet, non modo minimum, sed pessimum qu que est. Quis nostrum adeo ultra modum deditus vino est, qui extremum amphora exsiccet, & faecem quoque exsorbeat λ Beata quaedam res est ex hoc corpore evocari , antequam decrepita aetas coeperit vitiis suis concutere mentem, partesque ejus convellere, & homini non vitam relinquere, sed animam. Et quid de senectute dico Juventam ipsam, & annorum nostrorum vegetum robur si spectemus, non est tam optanda res vita haec nostra, quam fortasse multis videtur. Quid enim habet boni pQuid non potius molestiae & calamitatis p Ipse homo, animal istud superbum & caeteris imperaturum, imbecillitatis imago est, ad omnem fortunae contumeliam pr jectat invidiae & calamitatis trutina: caetera, ut verbo di eam, pituita & bilis. Nunc de pectore ac faucibus cnunc de capite querimur. Quocunque se movet haec compago ex infirmis fluidisque contexta, nutrimentum mali sui ex se ducit. Nunc dejectio, nunc destillatio viatium facit. Tenuissimis causis & offensionibus, ac deniaque per illas ipsas res, sine quibus vivere non possumus, in tabem imus. In rebus, quae geruntur, nullum gaudium est, quod non continuo contaminet aegritudo aliqua. Dolor & voluptas per vices quasdam cedunt sibi, de quidem brevior voluptas est. Spectandae alibi pravae improborum artes sunt. Regnum sibi avaritia, alibi ambitio tenet, & inseris supera miscet. Inter haec mala quoniam versari necesse est, quamdiu in his terris gravis quodam necessitatis numere perfungimur. quantum, obse cris, jam lucrum est, cito emori Θ quam bene cum illis agitur, qui ex hac vita in quandam veram atque inco ruptam felicitalcm emittunturΘ Falsum est & inane, quid quid hic laetum nobis in terris imaginamur, in iam tunc , cum in rcbus summis & affluentissimis sumus. CaesisAug