Everardi Bronchorst ... Enantiophanōn centuriae sex, et conciliationes eorundem. Accedit ejusdem Tractatus de privilegiis studiosorum, tum professorum & doctorum

발행: 1695년

분량: 831페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

811쪽

INDEX

Vum opus nuntiari potest. XC U. Urbanum praedium distinguit a rustico, non Iocus, sed

materia.

XC VI. Servitutes reales sine praediis non possunt constitui. XCVII. Servitutes omnes praediales perpetuam causam habere de

bent.

XCVIII. Servitus, quae nec praedio, nec personae utilitatem a d. fert. constitui nequit. X CIX. Jus altius tollendi servitus est. C. dervitus pro parte acquiri vel imponi non potest.

CENTURIAE SECUNDAE.

Ι. AssERT. CErvitute imposita, ne luminibus ossiciatur, tam deo futuris, quam praesentibus luminibus cautum censetur II. Adservitutes praediorum, neque interdictum unde pi, neque uti possidetis pertinet. III. Servitutes neque ex tempore, neque ad tempus, neque sub conditione, ipso Jure constitui possunt. IV. Servitute concessi, ea omnia concessa sunt, sine quibus servitute uti non licet. V. Inter servitutes luminum. 8c ne luminibus ossiciatur, item aI- tius non tollendi, nulla differentia est. UΙ. Servitute simpliciter concessa, et electio datur, cui concessa est, per quam partem fundi servientis velit uti servitute. VII. Scientia adversarii in praescriptione servitutum desideratur. VIII. Iter est jus eundi ambulandi hominis, non etiam jumentum agendi vel vehiculum. Actus est jus agendi jumentum, vel ve hieulum. Via est jus eundi, agendi de ambulandi. Qui actum habet, & iter habet sine jumento. Via di iter 8c actum in se

continet.

IX. Actio finium regundorum xxx annorum praescriptione tollitur. X. Tria judicia divisoria reiste dicuntur actiones mixtae, tam in rem, quam in personam. XI. Familiae erciscundae actio semel tantum intentari pote st, di siquid indivisum remanserit communi dividundo judicio agetur. XII. Divisio hereditatis non rescinditur, nisi laesio dimidium justae portionis egrediatur. XIII. Nunquam actio negotiorum gestorum, & familiae erciscundae ex eadem causa concurrunt.

XIV. Heredes, etiam si xxx annos in communione steterunt, nihilominus possunt addi visionem hereditatis provocare, X V. Si convenit, ut pecuniam quam mihi debes ex causa mandaisti, retineas mutui nomine, mutuum contrahitur.

XVI. Licet pecunia gratia accipientis sit deposita, convertendam

812쪽

CONTROVERSIARUM.

mutuum, tamen periculum easus fortuiti non praestatur. XVII. Debitum particulariter invito creditori solvi non posse, ex communi DD. sententia adfirmo. X VIII. In solutione monetae inspiciendum est tempus contractus mutui, ac quae quantaque eo tempore aestimatio pecuniae fuerit, attendendum est, nisi debitor fuerit in mora.

XIX. In aestimatione rei petitae, in strictis judiciis litis contestatae tempus spectandum est, in bonae fidei judiciis tempus rei judicatae, NX. Pro vino vel frumento mutuato reddi non potest pecunia, invito creditore.

XXI. Cum alia contractus opinione, quam dat: sunt, quis nummos accepit. ut puta si ego tibi quasi donaturus pecuniam dederim, tu quasi mutuam accipias, neque mutuum, neque donatio est. X XII. Debitor post biennium exceptionem non numeratae pecuniae opponere potest, dummodo exceptionem probet. XXIII. Si pro pecunia, species vendenda data sit, ut redacta ex pretio pecunia credita sit, mutuum contrahitur.

XXIV. A istor licet ipse nihil probaverit, reo jusjurandum judiciale deferre potest. XX U. Pedurium legibus civilibus legitim poena vindicatur. X X UI. Causa jurejurando decisa praetextu periurii retractari non

potest.

X X UII. In causis criminalibus non defertur a judice jusjurandum. in supplementum probationis. XX VIII. Ex jurejurando promissorio nulla oritur actio jure civili. XXIX. Jusjurandum judiciale etiam per procuratorem potest praestari, dominoque prodest. XXX. Etiam ob latam culpam juratur in litem, & lata culpa subdolo continetur in civilibus causis. XXXI. In jure jurando in litem habetur etiam ratio affectionis. XXXII. In contractu venditionis & emtionis non juratur in litem XXXIII. In contractibus, qui solius recipietatis causa fiunt, levissima culpa I in contractibus, qui solius dantis utilitatem respiciunt. lata culpa; in iis, qui utriusque gratia fiunt, levis culpa praestatur. XXXIV. In contractibus nominatis non datur condictio ob rem dati. XXXV. Si tibi pecuniam dedi, ut mihi Stichum dares, permutaiatio, non emtio erit, periculoque meo Stichus erit. XXXVI. Indebitum errore facti solutum repetitur, non errore juris.

X X X VII. Nulla repetitio indebiti competit ab eo qui suum recepit, tametsi ab alio, quam vero debitore sit adnumeratum. V X X UIII. Debitor qui debet alternative duas res, dc solvit utrunisque, eligere potest, quod repetat. XXXIX. Condictio furtiva datur in solidum contra heredes furis. XL. Mulier certio rata de jure suo, renuntiare potest SCto UeIlejano, etiam extra judicium.

813쪽

XLI. Compensatio fit ipso jure citra factum hominis. X LII. Commodati actioni non potest opponi compensatio. X LIII. Speciei ad speciem sive speciei aia quantitatem, non admittit ur compensatio.

X LIV. Etiam litigiosum debitum venit in compensationem. XLV. Quae naturaliter tantum debentur, compensantur. X L VI. Tam morte mandantis, quam mandatarii solvitur manda istum , si adhuc sit res integra. X L VII. Ex rati habitione nascitur actio mandati. XLVIII. Ratiliabitio retrotrahitur, & mandato comparatur. X LIX. Societas solvitur morte, heresque socii in societate non succedit. L. Arbitrio collato in aliquem tertium, viri boni arbitrium electum

censetur.

LI. Socius socio tantum tenetur in id, quod facere potest. LII. In pretio emtionis naturaliter licet contrahentibus se circum.

venire.

LIII. Dissensus in materia vitiat emtionem; pignus Zc stipulationem non item.

LIV. Emtione persecta, ne quidem cum arrharum dispendio ab ea recedere licet. L U. Perfecta emtione, quod fit simul atque de merce & pretio convenit, periculum rei venditae statim ad emtorem pertinet, Contra Cujacium. LVI. Uino certo in specie vendito, periculum statim emtorem reo spicit, nisi actum sit, ut vinum degustetur. LVII. Venditor sit facultatem habet rei tradendae, praecise ad tradendum cogi potest. L VIII. Remedium l. 2. C. de rescind. vendit. non habet locum in transactione. LIX. J us accrescendi non trans t in emtorem. L X. In contractibus jus acerescendi non habet locum. L XI. Nomine venditionis non continetur alienatio. LXII. Pacto de retrovendendo praescribitur xxx annis. LXIII. Nemo invitus cogi potest rem suam vendere, ne quidem a Principe. LXIV. Venditor etsi fundum simpliciter vendat, tamen eum liberum a servitute praestare tenetur. LXV. Res ex mea pecunia emta, non est mea, sed ementis. L X VI. Non est necesse mercedem locationis consistere in pecunia

numerata.

LX VII. Ex conductione decennii non transit utile dominium. LXV III. Emtor, legatarius, di alii singulares successores non tenentur stare locationi, nisi conventum sit.

LXIX. Ex contractu facio ut des, oritur praescriptis verbis actio XX L.

814쪽

CONTROUERSIARUM.

LXX. Re aliena obligata creditori scienti, non convalescit pigibiti dominio debitori superveniente. LXXI. Species illa pignoris, quae α χρηρος appellatur, licet praescriptum a leaibus usurarum terminum egrediatur, licita est. LXXII. Invecta in praedium urbanum tacite pignori sunt obligata, non autem in praedium rusticum. LXXIII. Quando nihil pactum est de distrahendo pignore, creoditor nihilominus post unam denuntiationem, pignus vendere potest. LXXIV. Qin priorem habet generalem hypothecam, creditori posteriori generalem hypothecam habenti in bonis poli utramque obligationem quaesitis praefertur. LXXV. Nec urbanae, nec rusticae servitutes oppignorari possunt. LXX VI. Qui ob refectionem navis pecuniam credidit, non habet tacitam hypothecam. LXX VII. Usurae legitimae divino dc humano jure non sunt pro hibita . L X X VIII. Unica interpellatio constituit debitorem in mora. LXXIX. Sola oblatio suscit ad purgandam moram, di vitandam poenam ; sed pleni stimam liberationem parit oblatio, contignatio, dc depositio. LXXX. Cum dies & poena est in obligatione, non admittitur purgatio morae.

L X X XI. In obligationibus in diem, lapsus diei in mora constituit

debitorem . nec interpellatio requiritur.

L X X XII. Usurae in stricti juris juciciis, non nisi per stipulationem

debentur.

LXXX III. sola praestatio usurarum longo tempore facta, non inducit obligationem usurarum in futurum. L X X X I U. Poena conventionalis duplum excedere non potest. I, X XX U. Improbus foenerator extra ordinem criminaliter puniri potest. L X X X VI. In stricti juris actionibus fructus non veniunt, nisi a tempore litis contestatae.

LXXXVII. Malae fidei posse Gres non tantum de fructibus perceptis , sed etiam percipiendis tenentur. LXXXVIII. Bonae fidei posse Gr, qui postea cognovit rem eme alienam, cum effectu fructus suos non facit. LXXXIX. Bonae fidei possessor, etiam extantes fructus industriales restituere tenetur , contra DONE UM.

XC. Fructus & usurae legatorum a tempore morae debentur. X C I. Fratris testimonium jure civili non est admittendum. X CII. Per rerum naturam factum negantis nulla est probatio. X C III. Obsemiplenam probationem, puta unum te item, dc seni

non potest a judice jusjurandum. XCIV.

815쪽

. INDEX

XCIV. Reus non tenetur actori edere instrumenta vel rationes ad intentionem suam fundandam , sed actor reo ad probandam exisceptionem instrumenta edere tenetur. X C V. Infames in criminalibus causis testes esse prohibentur, in ci- 'vilibus vero causis plenam fidem non merentur. X C VI. Testes, cum de fide instrumenti nihil dicitur, contra instrumentum admitti non debent. X C UI i. Nullus in re propria est idoneus testis. XCVIII. Instrumenta privata. si non aliis adminiculis juventur, ad probationem sola non sum ciunt.. XCI X. Subditi regulariter non sunt idonei testes in causa Principis, vel civitatis. C. Subscriptio instrumenti, non continuo obligat subscribentem.

CENTURIAE TERTIAE.

I. AssERτ. ' D matrimonium contrahendum, omni jure tam di- a vino quam humano, item civili & canonico, re quiritur de necessitate consensus parentum in nuptiis liberorum. II. Filia minor xxv annis, nubens sine consensu parentum, potest exheredari. III. Si quis corruptam pro virgine duxerit, matrimonium non potest rescindi. IU. Rati habitio patris liberorum nuptias subsequens, retrotrahitur, di ab initio justas nuptias essicit. v. Matrimonium metu contractum ipso jure non valet. UI. Deportatione non solvitur matrimonium. VII. De substantia matrimonii non requiritur deductio sponta in domum mariti. VIII. Adulterio dissolvitur matrimonium, non tantum quoad separationem thori, sed etiam quoad vinculum matrimonii. IX. Mulier non tantum contra tacitam, sed etiam expressam anteriorum creditorum hypothecam σαωπιαριξίας beneficio in repetitione dotis gaudet. X. Promittens dotem incertam , emcaciter obligatur ad dotem pro modo suarum facultatum , di dignitate mariti constituendam. XI. Filia superstitibus liberis in conjugio defuncta, dos profectitia non revertitur ad patrem, sed manet penes maritum. XII. Mulier naturaliter domina est dotis, maritus fietione juris civilis. XIII. Pro restituenda vel conservanda dote maritus non est cogendus fideju rem dare; datus tamen obligatur. XIV. Pater filiae tam diviti, quam pauperi, modo legitima sit, do

tem constituere cogitur, non vero naturali tantum.

X U. Filia quae dote accepta, nihil amplius se ex hereditate patri

816쪽

CONTROUERSIARUM.

pturam promisit, ab intestato patri succedere non prohibetur, nisi pactum jurejurando confirmaverit. XUI. Socer de dote conventus, tantum in id quod facere potest.

tenetur.

XVII. Necessarias impensas quilibet tam bonae quam malae fidei posses&r deducit. Utiles honae fidei possessor deducit, malae vero fidei possessor easdem aufert, si quidem sine laesione status prioris rei auferre possit. XVIII. Tutor filiis datus, nepotibus datus non censetur. XIX. Suspectus tutor ob latam culpam remotus non fit infamis. XX. Testamenti factio juris civilis potius est, quam gentium. XXI. Filiustam . ne de illis bonis adventitiis quidem, quorum usus- fructus patri non quaeritur, testari potest. XXII. Contractus in testamento neri non possunt. XXIII. Filius emancipatus, sicut&frater, uxor, maritus, nil. nistri, recte in testamento adhibentur testes. XXIV. Ex imperfecto testamento nihil debetur, nisi adjecta sit clausula codicillaris. XXV. Nemo potest pro parte testatus, & pro parte intes at as de

cedere.

XX UI. Praeter xiv causas novella Iustiniani expressas, nullam aliam ob similem aut graviorem ingratitudinis causam, liberi exheredari possunt. XX VII. Prius perfectum testamentum per posterius imperfectum

non rumpitur.

X X UIII. Testamentum, quo postumus praeteritus vivo testatore decedit. valet. XXIX. Ex causa exheredationis vel praeteritionis rescissa institutione, caetera testamenti firma manent. XXX. Qui pure institutus, sub conditione iterum instituitur, pure institutus censetur, taqui sub diversis conditionibus bis institutus est, utra prior extiterit, heres erit. XXXI. Heres ad certum tempus, vel ex certo tempore institui non potest.

XXXII. Si testator heredes instituit hoc modo, ex partibus quas adscripsero; nullis partibus adscriptis, aequaliter sunt heredes. Si vero dixit, ex partibus quas a scrini nullis partibus adscriptis, nulla est institutio. XXXIII. Substitutio pupillaris facta puberi verbis directis, non valet, ne quidem in vim fideicommissi. XXXIV. Tam per expressam pupillarem substitutionem , quam per pupillarem tacitam in vulgari contentam, mater a successiO- ne filii impuberis excluditur. XXXV. Mater filiis pupillariter substituere non potest. XXXVI. Nemo ejusdem hereditatis partem adire, partem repu

diare potest. Ddd XXXVII.

817쪽

XXXVII. Hereditas non potest acquiri per procuratorem. X KX VIII. Heres sub conditione institutus pendente conditione non potest adire vel repudiare hereditatem. . XXXIX. Heres, qui ignorat conditionem, sub qua institutus est. extitisse, non potest adire hereditatem. N L. Oui metu coactus adit hereditatem, non fit heres. XLI. Jusus patris in adeunda hereditate praecedere debet, sed tutoris auctoritas interponitur perfecto neSotio. X LII. Quamdiu potest ex testamento adiri hereditas , ab intestato

non defertur.

XLIII. Tutor etiam qui non gerit tutelam, pupillo hereditatem' adeunti actor esse potest. XLI V. Cujus pater estfuriosus, is sine jussu ejus hereditatem adi

re potest. .

X LU. Heres implendo conditionem potestativam, sub qua institutus est, hereditatem adire potest. X L VI. Cujus hei legatario non est commercium, eianutiliter ea

res legatur. .

X L VI l. Quantitas eadem saepius legata, pluries debetur volente

testatore.

X L VIII. Legatum in alterius liberam di meram voluntatem cono ferri non potest, sed in alterius voluntatem, tanquam viri boni arbitrium, collatum valet. .

X LIX. In legato generis est electio legatarii, nisi aliud testator L. Recte definitur legatum , quod sit donatio quasdam a defuncto relicta. LI. Sicuti aucto legato, quod accedit. pertinet adlegatarium, Ita diminuto legato , id quod superest debetur. LII. Res hostium legari potest. LIII. Legatum fundi in genere relicti. sive testor habeat fundos in

patrimonio, sive non, nullius est momenti. LI U. Cum certa pecunia vel quantitas legatur tanquam corpus, pars ejus pecuniae, quae superest, debetur. L U. Quando testator legat fundum sibi cum alio communem, pars testat oris propria tantum debetur, nisi alteram partemredemit a socio, tunc enim totus fundus debetur LVI. Cui quid conjunctim legatur cum altero qui non est In rerum natura, ei jure veteri pars tantum debetur, jure novo solidum. LVII. Legatum alicui relictum, cum erit annorum XIV, nonnisI expleto anno xiv debetur, estque legatum conditionalς: unde nante annum xiv legatarius moriatur, ad heredem nihil transsmittit. XLVIII. Nemo potest cavere, ne leges in suo testamento Iocum

habeant.

XIX. Illa agit ex legato, cujus potissimum interest, licet verba Ie

818쪽

CONTROUERSIARUM.

gati ad illum non sint directa. LX. Legatarius qui rem sibi legatam alienare patitur, adhuc potest

petere rei legatae precium.

LXI. Testator si prohibuit in testamento rem alienari extra familiam, non valet alienatio, sed proximi ex familia rem alienatam vindicare possunt. LX II. Incertis personis legari non potest. L XIII. Ad legatum consequendum competunt legatario tres aeti nes, actio personalis ea testamento, rei vindicatio, di hypothecaria.

LXIV. Qui legat certam frumium quantitatem, si non nascatur tantum, quantum legavit, heres ad praestationem totius tenetur. LXU. Inter verbis tantum conjunctos locus est juri accrescendi, tare tantum conjunctis praeferuntur. LX VI. Impossibilis conditio vitiat contractus; testamentis vero adjecta pro nulla habetur, salva manente institutione vel legato. L X UII. Filius fideicommisso gravatus unum tantum quadrantem

potest detrahere jure civili. L X VIII. Liberi non tenentur fimplicem donationem sibi a parentibus factam conferre.

LXIX. Fratrum filii succedunt patruo in capita, non in stirpes. LXX. Donator non tenetur de evictione, nisi ad eam expresse se obligavit. LXXI. Donatio omnium bonorum, certaeve illorum partis valet. LXX II. A reis capitalium criminum donationes factae non valent, si condemnatio sit secuta. L X XIII. Donatio inossiciosa pro modo legitimae rescinditur: LXXIV. Donatio omnium bonorum revocatur, si donator postea suscepit liberos, sive cuicunque alii donavit. LXXV. Donatio inter conjuges confirmatur morte donantis , etiamsi stipulatione si t peracta, de res nondum tradita.

L XX UI. Jus venandi feras cuique jure gentium permittitur.' L X X VII. Praeda ab hostibus capta fit capientis. L X X VIII. Bonae fidei possessor naturales & industriales fructus consumtos suos facit. LXXIX. Si quis ex aliena materia bona fide novam speciem fecit, quae ad pristinam materiam reverti nequit, fit facientis. LXXX. Thesaurus in loco publico vel religioso inventus, pro dimidia inventori, pro dimidia fisco cedit. L X X XI. Dominium sine possessione acquiri non potest. L X X XII. Unum est tantum genus possessionis, de duo in solid umejusdem rei possessores esse non possunt. LXXXIII. In amittenda possessione non opus est animo lacorinpore; sed aliquando solo mimo, aliquando solo corpore amittitur possessio.

819쪽

INDEX

LXXXIV. Possesso defuncti non transit ad filium, sine nova apinprehensione. LXXX U. Regulariter judicium petitorium cum possessorio cuin mulari potest. LXXX UL In sequestrum non transfertur possessio. L X X X UIL Infans absque auctoritate tutoris possessionem acquirere non potest. LXXXVIII. Si colonus possessione decesserit, non interpellatur possessio domini. LXXXIX. Creditor pignus naturaliter possidet. X C. Missus in possessionem ex primo decreto non possidet. sed missus ex secundo decreto possidet: & si adversarius est dominus, missus fit dominus; sin minus, praestatur usucapiendi conditio. XCI. Ita demum per procuratorem domi no acquiritur possessio. s di dominus velit, di procurator habuerit animum domino ac

quirendi. XII. Procurator venditoris, si domino mortuo , ignorans eum mortuum esse, in vacuam possessionem emtorem induxit, possessionem transfert. X CIII. Nulla possesso nisi animo ξc corpore acquiritur. X CIU. Ex pluribus caufis eandem rem possidere possumus, quam vis dominium non nisi ex una causa contingat. XCV. Uxor rem donatam a viro possidet naturaliter.

XCVI. Possessio non tantum facti est, sed etiam juris. X C VII. Possessio amittitur rei depositae contrectatione lucri faciendi causa, non inficiatione sola.

X C VIIL Qui precario possidet, interdicto uti possidetis experiri

potest. X CIX. Pupillus animo desinere possidere non potest, corpore potest. C. Possessio per colonum, commodatarium , di depositarium , quamvis alteri locet. commodet, vel deponat, retinetur.

CENTURIAE Q U ARTAE.

LAss Eri T. T Uo in solidum eandem rem possidere non possunt. II. - Usucapio non pugnat cum naturali aequitate. III. Si quis in diverticulo fluminis pluribus annis piscatus sit. alium eodem juri uti volentem prohibere potest.

litur.

V. Qui XXX annis penfiones annuas non solvit, liberatur a praesta.

tione praeteritarum, non futurarum pensionum.

VI. Personales actiones amittuntur xxx annis, licet praestri Πε

820쪽

CONTROUERSIARUM

careat bona fide. VII. Mala fides, superveniens post impletam praescriptionem, non

interrumpit eam.

VIII. In uuicapionibus dies coeptus pro completo habetur. IX. Pignus a debitore creditori surreptum usucapi potest, hypotheca non item.

X. Res empta a furioso bona fide, usucapi potest. XI. Usucapione pignus non extinguitur. XII. Sine possessione, eaque continua, non procedit usucapio. XIII. Minime probamus Innocentii ii I. Pont rescriptum, ordi narium debere judicis delegati sententiam exequi, etiam Ii sciat iulam esse injustam. XIV. Sententia ex falsis instrumentis vel testibus lata, non est ipso jure nulla, sed ope restitutionis in integrum rescinditur. XV. Sententia nec pro furioso, nec contra furiosum dicta valet. XVI. Judex juxta litigatorum conventionem sententiam ferre debeta X VII. Sententia ita prolata, Condemno Titium inpetitii, si probatum est eum debere, invalida est. XVIII. Sententia non retractatur propter instrumenta de novo

reperta.

XIX. Judex potest interlocutoriam sententiam mutare dcrescindere, non definitivam. X X. Pacto cessioni bonorum renuntiari nequit. XXI. Si dominus fundi homines armatos, quos ad se venientes videbat, extimuerit, atque ita profugerit, vi dejectus cen

setura

XXII. Utile Salvianum interdictum datur creditori, contra quemlibet debitorem . qui res suas pignori obligavit. XXIII. Reus non tenetur fati mare in interdicto uti posmetis , quod actorem in futurum non turbabit. XXIV. Nudo detentori non datur interdictum uti possidetis. XXV. Colono non competit interdictum unde vi. XXVI. Actionis verbo non continetur exceptio. XXVII. Exceptiones peremtoriae non ante, sed post litem conte. statam opponendae sunt ἔ contra DONELLUM. XXVII s. Peremtoriae exceptiones post sententiam non possunt opponi. XXIX. Exceptiones dilatoriae, qualis est procuratoria, ante litem contestatam opponi debent. XXX. Actionis definitio tradita in instit. tit. de action. tam realem quam personalem actionem complectitur.

XXXI. Actionum summa divisio in duo genera diducitur; aut ςnimia rςm sunt; aut in personam .

SEARCH

MENU NAVIGATION