Fratris Petri de Vincentia Ordinis Praedicatorum Opusculum de veritate conceptionis beatissimae virginis Mariae

발행: 1649년

분량: 119페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

contraditionem. Vnde rationes hoc probantes concedendae sunt, quia Verum concludunt. Haec ille.

Idem tenet Alexander de Ales Doctor clarissimus in 3. parte summae circa materiam de sanctificatione Virginis art. I. sic dicens : Quia enim omnis homo, qui carnali generatione generatur, de necessitatu contrahit in sui c*nceptione originale peccatum , necesse fuit, ut B. Virgo a parentibus generata carna- , uter originale peccatum in sui conceptione contraheret. Item art.2. B.

inquit , Virgo in primo instanti suae

conceptionis sanctificari non potuit; Primo quia Bernardus dieit, quod in ipso conceptu sanctificari non potuit propter peccatum, quod

inerat. Restat ergo ut post conceptionem sanctificationem accepisse is credatur, quae eXcluso peccato se Etam fecerit natiuitatem,.non autem conceptionem. Secundo quia dicit,

idem Bem. quod quamuis pauci

112쪽

datum sit cum sanctitate p*sci, nulat tamen nisi soli Christo datum ei cum sanctitate concipi .Ergo B.virgo non fuit sancta in conceptione. Tertio quia dicit Bernardus , quo/quia solus Christus de Spiritu sancto conceptus est, ideo solus ipse fuit in

conceptione sanctus, quo eXcepto necesse est, Vt omnes confiteantur

illud , quod Dauid humiliter confitetur dicens : Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum : & per consequens Oportet d1cere , quod virgo fuit in peccato concepta. Quar 1 quia si B. Virgo non finisset in peς cato concepta, non habuisset rearum peccati , sed si non habuisset reatum peccati, non indiguisset redemptione facta per christum, qui redemptio talis est solum propter peccatum , quod non est secundum fidem Catholicam tenendum. Quinto quia Augustinus & Leo Papa dj-cunt, quod sicut Christus pro om-n s liberandis venit, ita neminem a reatu peccati liberum reperit , ct

113쪽

V irgo peccatum in sui concepti se habuerit:Et ideo dicendum est, quod B. Virgo in sui concepi iove sancti . scari non potuit , quia tunc originale peccaxum contraxit. Item idem

in sequenti articulo. B. V irgo per

primam sanctifieationem fuit munis data ab omni culpa ; Per secundam vero sanctificationem fuit mundata sordibus vitiorum id. est abi illis dissicultatibus, quas habebat ad temdendum in bonum, quae peccatum consequuntur. Item idem in sequenti articulo. B. Virgo per primam sanctificatione fuit totaliter a culpa originali mundata, sed fomes peccati remansit ligatus 3 sed per secumdam sanctificationem fomes fuit totaliter ablatus. Item idem in sequenti articulo. Duo, inquit, erant, quanp rohibeba ni visionem Dei v idelicet

eulpa originalis & reatus naturae a peccato caulatus: Per primam sanctificationem fuit remotum pecca tum originale & reatus personari,

remanente adhuc reatu naturae

ideo stante Chricti passionem mor-

114쪽

tua fuisset, non euolasset in cocluna, sed descendisset ad locum sanctorum Patrum propter reatum naturae.

Haec ille. Idem dicit in senti in multis articulis, & super Dial.Deus noster refugium, & in Mariali suo. Haec Alexander de Ales Ordinis

Minorum .

Idem tenet Ricardus de Media..uilla Doctor Parisiensis ordinis Dinorum in 3 .: sentc dist. 3. sic diacens, Anima B.Virginis ex sui uni De ad carnem peccatum originale Kontrarit, sicut dicit Augustinus inio. sup. Genesm& fel, n lib.cut

Idem tenet Guillelmus Ocham 'Doctor Parisiensis eiusdem ordini

Minorum in. a. sent. dist. 3.iari. I. sc dicens, Concedo quod B. Virgo Maria fuit concepta in. peccato Originali,sic ut satis patet per auctoritates Augustini& Anselmi.. , .

s Idem tenet Reginaldus Ax-chiepiscopus Rothomagensis Do- .eior Parisiensis , eiusdem ordinis Minorum in 3 . sent. dist. 3. sic di

115쪽

cens: Sicut impuritas derogaret ui Ggilii, si non fuisset in utero matri S sanctificata ue ita si Virgo Maria si ne originali peccato concepta fuisset, derogaret Christo,cuius priuilegiunt est, ut solus ipse sit sine peccato conceptus , & ideo non est hie honor Virgini attribuendus, quia in Veritate non est honor nec decentia. uem tenet AIuarus Hispanus Episcopus Sylvenensis, eius d. Ordinis Minorum in libro suo de plan-ctu Ecclesiae, sic dice1is: De matre Christi beati ssima tenent sancti Auxustimis & Bernardus pquod nunquam peccauis actualiter, faine in originali peccato concepta fuit, sicut caeteri homines , qui etae OmmiXtione seminum concepi; sunt : Ad hoc facit , quod habetur de cor dec ratione dis L .eap. pirmis sime, Sc in glos. super caput I. de consecr. dist. 3. in glos. sup . c. a. ω super caput Per bapt. de consecti dist. 4. Et facit optime 27. q. 2. Om

ne. Et halic sententiam tenent om-

nua anti qui Theolog ε videlicet mc-

116쪽

ros xander , Thomas, Bona uentura Ricardus, licet quidam noui Theologi a sensu communi Ecclesiae recedentes contrarium teneant, indevointi reuera Dominae nostrae, licet eiuγdeuota per hoc apparere nitantur . quorum noua opinio & phantastica,

sit penitus , fidelibus cancellata Haec ille. I Idem tenet Μagister Aegidius Tamorensis Hispanus eiusdem Ordinis Μinor a in summa sua , cap de Maria sic dicens, B. Virgo M ria fuit in originali peccato Concepta, sed poste fuit ab eodem per

gratiam sanctificantem ante natiuitatem mundata , & haec est sentenistia sanctorum & Doctorum communior atque securior. Haec ille.

Idem tenet Magister Ioan . de Rupella eiusdem ordinis Minorum in serm. Nativit. Virginis sio dicens, B. Μaria in sui conceptione habuit amaritudinem originalis corruptionis , sed adhuc in utero matris eius existens dulcorata est per gratiam sanctificationis, ut nasce-

117쪽

ros retur in dulcedine sanctitatios Idem tenet Magister Robertus Contio Doctor Parisiensis eiusdem ordinis Minorum in 3. sent. dist. 3. q.9. sic dicens , B. Virgo secundum mentem sanctorum Doctorum conis . traXit in sui conceptione originale ilpeccatum; sed postea fuit per sancti in iificationem ab eodem mundata. Idem tenet B. Lucas eiusdem Or- .dinis Minorum, qui Paduae sepultus claruit miraculis in serna. de bapi,

Christi, & in se . de Nat. Virginisse disens , quia B. Virgo fuit in

utero matris per sanctificationem ab originali peccato mundata ,. ideo natiuitas ipsius fuit tota gratiosa. Idem tenet Magister Conradus de Saxonia eiusdem ordinis Minorum super salutatione Angelica sic dicens B. Virgo fuit quidem in pec-eato originali concepta , sed sine peccato nata, quod est contra illos, qui eam non solum sine peccato natam , sed etiam sine peccato conceptam fuisse aserunt: Cuius contra

rium dicit Bernardus,

118쪽

. Idem tenet Magister Bartho lomaeus de Pisis eiusdem ordinis Minorum, in serm. Facta sunt encaenia, sic dicens, B. Virgo Maria fuit in utero matris sanctificata , per quam fuit peccatum ab ea remotum α fomes ligatus, ut dicit Aletain-

, Idem tenet Μagisterethonias de Ales Doctor Parisiensis eiusdem Ordinis Minorum in lib. de vita B. Virginis c. iet. sic dieens, B Virgo. Maria in peccato originali concepta fuit, ut dicit Augustinus Io. in Genesim , sed ante natiuitatemper sanctificationem inundata fuit, vi dicunt Anselmus & Bernardus. Haec ille.

Idem tenet Magister Iacobus Pictaviensis eiusdem ordinis Minorum in serm. Annunciationis sic dicens , Sine dubio B. Μaria Virgo Vae culpae originalis habuit, sed postea statim Per gratiam purgata fuit. Idem tenet Magister Nicolaus de Lyra Doctor parisiensis eiusdem ordinis Minorum sup. Lucam sK-

119쪽

rmiens illud, Spiritus sanctus supe ueniet in te, sic dicens,Bede dicit suis

. . . .

Perueniet in te, quia prius venerat in ipsam adhuc in utero matris existen- ltem, eam a peccato originali puris gando, ut communiter dicitur , se

in Conceptione Filii Dei superuenit Spiritus sanctus,id est iterum advenit ad conferendam ei gratiae ple- nitudinem. Idem videtur tenereIoannes Seo ' tus in J.sent. dist. 3.quaest.2. in corp. quaestionis sic dicens, Deus potuit facere, ut B. Virgo nunquam fuerit ' , in peccato originali: Potuit etiam fecisse, utipsa tantum in uno instan- iii fuissetan peccato ; Potuit etiam facere , Ut per tempus aliquod esset in peccato , Sc in ultimo instanti ilialius temporis purgaretur. Et infra. Quid autem horum trium , quae qoffensa sunt esse possibilia, sit factum circa Μ riam, Deus nouit: si autem Gauctoritati scripturae non repugnat, videtur probabile , quod excellen tius est attribuere Μariae. Haec ille. CV igitur primum horum repui gnet

SEARCH

MENU NAVIGATION