Fratris Petri de Vincentia Ordinis Praedicatorum Opusculum de veritate conceptionis beatissimae virginis Mariae

발행: 1649년

분량: 119페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

ere coneubitu viri & mulieris sunt generati. Et hoc eκpreste dicit, Augustinus in i do sup . Genesim ad litteram . Item in quodlibeto I9. q. P. artiet. Beata Virgo contraXit origi nate Peccatum , quia natura humatana in ipsa fuit traducta per virtutem seminalem a parentibus decisam. Et hoc expressi edicunt Gregoriiis, Au gastinus, & Anselmus.

Idem tenet Magister Ioannes de Neapoli Doctor Parisiensis in . quodlibeto primo q. 12. sic dicens , B. Virgo fuit concepta in peccato originali, tum quia descendit semi naliter ab Adam, tum quia scriptura neminem excipit ; nisi Iesum Christum, tum quia Augustinus, Gregorius . Leo Papa , Anselmus , di Bernardus hoc expresse ad litteram dicunt. re

1dem tenet Μagister Duratia delius Doctor Parisiensis in 3: seisi dist. I. sic dicens, B. Vimo habuit

peccatum originale, tum quia fuit redempta Redemptio autem pra supponit obligationem culpae sicut

92쪽

91 sanatio praesupponit infirmitatem, tum etiam quia Augustinus dicit, quod de facto fuit culpae obligata. Idem tenet Magister Robertus Holcoth Anglicus Doctor Parisiensis super lib. Sapientiae c. I lech. Iso. sic dicens, B Virgo fuit sanctificata in utero matris, & emundata fuit Ipeccato originali: in ea fomes fuit sic ligatus , quod nunquam eam in aliquod actuale peccatum impegit. In secunda vero sanctificatione, quando concepit filium Dei, fuit fomes peccati totaliter sublatus, Sein bono confirmata , Ut de caetero

non posset peccare. 4. . l: ' Idem tenet Μagister Romanusin. 3. .sent. dist. 3. sic.dstens, B. Virugo per primam sanctificationem fuit

in utero matris a peccato originali mundata : in secunda vero sanctitacatione fuit a semite peccati libe

rata.

Idem tenet Μagister Leonariadus Statir de Florentia in serm. An- nunciat. sic dicens: B. Virgo --riae post instans sitae concepti util

93쪽

92 quam cito fieri potuit fuit a uracula originalis peccati emundata & postea a fomite peccati totaliter libe-

Idem tenet sanctus Antoninus Archiepiscopus Florent. prima parte summae titulo do peccato originali Leens, Si volumus attendere ad ldicta facrae scripturae & sanctorum Dactorum manifeste patet B. Vt ginem an originali peccato fuisse conceptam, & sic eius conceptio non est celebranda, nisi in ordine ad sanctificationem subsecutam. Idem dicit parte titulo de statu comprehensorum. Idem parte 4. titulo dodono pietatis. Idem prima parte Chronteae tit. v c. rq. x tit. 1. . c. I Idem tenent omnes Doctores qui sequuntur hic inferius eiusdem oris dinis Praedicatorum. In primis. . 'ν

Dominus Viricus Argentinus magnus Theologus Se Can ista i illa s. summae e. & : 1 Magister Thomasitius Doctes: ,

Parisiensis insent. dist. 3.

' Magister Hugo de Argentina

94쪽

Doctor Parisiensis in suo compena Aio Theologiae of Μagister Nicolaus Trauet Doctor Parisiensis in quodlibeto 3

Μagister Bernardus de Claro- monte Doctor Parisiensis in quodlia

I. Μagister Thomas Anglicus in postilla sup . Psalterium, psalmo II. I Μagister Ioannes stertingarii Doctor Parisiensis in s. sent. dist. Μagister Thomas de Suetonia Doctor Parisiensis in compendis eologiae lib. q. c. 3. Magister Albertus dei Brixia Doctor Parisiensis in summa sua lib.

3. tractatu e. 3.

Magister Nicolaus Gorran Doctor Parisiensis sup . Lucam c. I. 'Μagister Gulielmus de Alcho no Doctor Parisiensis super Ecclesiast c. p.

' Alagister Petrus de Polonia in postilla super Luc. c. I. Μagister Ioannes Parisiensis in 3. sent. dist. 3.

95쪽

Μagister Ioannes Balbus Tanuensis in scio Catholidon in littera

virtus. -

Μagister Iacobus de Beneuenisto in ser. Nat. B. Virginis. Magister Aldobrandinus de Tuscanella in sermone Vigiliae N a-tiuit. Domini, & in Dominica infra octauas, & in scy. Narrula. B- Virginis. I ' Μagister Constantinus de Montebudelio in sero Nat. B. Virgos Μagister Gulielmus de Romae

Doctor Parisiensis in ser. Natiuitat Domini. I Μagiser Bartholomaeus de Bononia in postilla super Lucam. I mgister Ioannes de Verdiaco in postilla sup . cantica. Μagister Ioannes de Franc- .serte sup . Iob. c. I - & in serm. de sanctificatione B. Virginis. Μagister Petrus Cato clugiensis in suo legendario capitulo de sanctificatione & Conceptione B. Virginis.

Magister Guido Gallicus Do-

96쪽

cior Parisiensis in seri Aa inciat. B. V irginis. Magister Nicolaus de Esculo inser. Nativit. Domini. Magister Bonifacius de Cromona in serm. Purific. Annunciar.& Nativit. B. Virginis. Dominus A ntonius de Azar, Parmensis in serm. de Passione Domini.

' Μagister Ioannes de sancto

Geminiano in se . Annuncis t. de

Natiuis. B. Virginis. Alagister Petrus Galdiui in serm. Circumcisionis Domini & in se . Assumptionis.' Magister Petrus Hieremiae Siculus in multis sermonibus. I Magister Leon ardus de Utino in ser. Nat. B. Virginis.

I Magister Ioannes de Gallicis

Μagister Antonius de Bononia in serm Nati u. Domini. Magister Petrus de la Scalla Veronensis in ser. Nat. & in multis scrmonibus.

97쪽

...η Μagister Ioannes de Monte- Nigro in tradi. glorioso, quem fecit

de conceptione.

Magister Iacobus Aegidi j d Barcinona Magister sacri Palati, in tuae . de Concepi. p. Virginis. I Magister Ioannes Briiij in uact. de Conceptione B. Virginis. Magister Raynerius de Pisis

in et . parte summae suae.

Magister Raphael de Pornalici

Ianuensis in tract. de Conception Doctissimus Pater F. Dominiacus de Catalonia in tract. de Com. cepi. B. Virginis. Omnes isti praenominati sunt e sacro ordine. Praedicatorum Viri

In primis sanctus Antonius qui sepultus est Paduae in quodams i. Nativit. B. . Virginis sic dicit , B. Virgo fuit in utero matris a Peccato

98쪽

s peccato nata. Idem tenet S. Bonaventura Ca dinalis in 3. sentent. d. I. q. t. art. 2.

sic dicens. Si B. Virgo non fuisset

Concepta in peccato originali, tunc caruisset merito mortis , & sic velimuste mortua fuisset, vel dispen- Latiue pro salute humani generis :primum facit ad contumeliam Dei; eundum derogat Christo. Item si Peccatum non habuisset, tunc si ante Christi passionem mortua fuisset, regnum coelorum fuisset consecutae hoc autem est inconueniens: igitur. Ite si peccatum non habitisset Christi morte redempta non fuisset. quod impium , & nefarium est dicere. Et ideo est dicendum, quod B. Vt go fuit concepta in peccato origi- nati, de quod eius sanctificatio su secura est originalis peccati contra- ctionem. Hic autem dicendi modus

est communior , rationabilior ., &securior. Communior , inquam, quia 'fere omnes id tenent cum id - 3 fit 3 lici eius Paena-

99쪽

litate, & morte , quam non est d ea, re, eam patiam fuisse illiuste, nec

Propter aliorum redemptionem, sed propter peccati contractioneni, Rationabilior etia est, quia esse naturae praecedit esse gratiae vel tempore

vel natura et Et propter hoc dicit Augustinus, Prius est nasci quam reuasci, sicut prius est esse, quam bene esse. Igitur prius est animam uniri carni, quam gratiam ei infundi. Si ergo caro illa infecta fuit, ex sui iniectione nata erat inficere anima,

quae ei uniebatur, culi a originali,&ita necesse est ponere,quod ante fuerit in ea originalis peccati infectio, quam gratiae infusio vel sanctificatio. Securior etiam est, quia magis consonat fidei pietati de sanctorum auctoritati ; sanctorum auctoritati magis concordat pro eo quod sancti communiter, cum de hac materia loquuntur , solum Christum excipiunt ab illa generalitate , qua di-

cit, Omnes ii 1 Adam peccauerunt Nullus autem inuenitur dixisse d. his, quos vidimas & audiuimus an-

100쪽

ribus nostis, B. V irginem fuisse ab

, originali peccato immunem in fui conceptione : Pietati fidei etiam magis concordat, pro eo quod, si

mater sit habenda in reuerentia &magna erga eana sit habenda deuotio, multo tamen major habenda

est ad Filium , ex quo est ei omnisi honor & gloria : & ideo quia hoc spectat ad excellentem dignitatem Christi, quod ipse solus est omnium saluator & redemptor, A quod omnibus aperuit ianuam Paradisi , Se

quod ipse pro omnibus mortuus est, nullatenus ab hac generalitate Viringo Ilaria est exelud eda, ne dum matris emcellentia ampliatur , Fili j gloria minuatur, Et sic mater prouocetur , quae vult magis Filium situm eXtolli & honorari, quam se

ipsam utpote creatorem quum creaturam. Huic ergo positioni adhae rentes propter honorem Domini nostri Iesu Christi, qui in nullo praejudicat honori matris, cu Filius imcomparabiliter matrem antecellat, teneamus secundum quod comm I 2 -

SEARCH

MENU NAVIGATION