장음표시 사용
221쪽
Intellexisti, motum his non esse perennem; Nec tibi propterea visae sunt interiturae. HUC accedit, uti corpus circumundique pressum Si fuerit, nulla possit ratione moveri. Plenum ideo Spatium tu formidare solebas , Corpora ne turpi starent immersa veterno e Nec peritura tamen, quamvis immota, putari. Tum si mole pari, necnon & viribus aequis LConcurrant adversa duo, evanescere motusi 4s ct placidae succedunt otia pacis.
Materies igitur motum non sponte requirit, Ut sibi conjunctum a nam corpora saepe quiescunt rNec vero requiem; nam Corpora saepe moventur. Nativus quare non est in Corpore motus Irt o Nec nativa quies. Jam cernis utrumque modorum Esse genus : quoniam, Natura semper eadem ,
Corporibus possunt& adesse, & abesse vicissim. Qualis homo jaceat molli seu lentus in herba, Seu pernicis equi fodiat calcaribus armos, a sue Semper homo est. Ita nil proprium sibi comparat aer,
Amittitve, silet coelo cum forte sereno , Vel clan terribili ventorum turbine raptus Sternit humum sylvis, quassas ruit aequore naves
Sic Anio , postquam de nipibus orta Sabinis x46o Flumina tranquillus vexit sub Tiburis arcem , Deficiente solo confestim, alveique ruina Praecipitatur, dc in barathri praerupta fragosus Mergitur; ac niveo despumans imbre resultat et Unde levem tollit nebulam qua pingitur Iris. et 1 Rursum & vorticibus por concava saxa retorti
222쪽
Instemit ; & caecas fluctu subeunte Cavernas Ingressus, vallem crebris mugitibus implet. Hinc redit ad Iucem: dein per juga collis amoeni Labitur in centum rivos divisus; & imar Io Cum tetigit, subito dispersas colligit undas, Et placido Latios interluit agmine campOS. Sed nihil ipse novi tot motibus accipit usquam, Non primum a lapsu, praeceps cum decidit omnis ;Nil quoque dum resilit; nec, dum sorbentibus antris Is7s Ingeritur; nec dum variis amfractibus exit; Aut ubi declivi tacitus prolabitur alveo. Quid fieri censes, ubi corpus sorte quiescit 'Nempe situm servat. Vel quid, cum forte movetur
Nempe situm mutat. Verum si tempore paulor 68o Et multum & crebrb situs hic variabitur, ecce Motus erit velox: multo si tempore paulum, Lentus erit. Qua parte situs hi deinde novantur, Et quam describunt mutati saepe figuram; Hinc titulos motus, diversaque nomina sumit. I 68s Ergo continuata rei positura, quies est :Continuata situs autem mutatio, motUS. OΜNis at ille situs, seu permanet unus & idem, Mutaturve , rei modus est, vereque modorum De genere, in rebus qui sunt aliquando, vel absunt. ἔbo Unde patet, quales jam vidimus esse figuras, Tales esse situs. Duplex natura figurae r Altera nam fines rectos habet, altera curvos.
Sic etiam positura duplex: quae permanet, & quae Mutatur. Sicut nulli est addicta figurae
Materies, nulli est positurae dedita: nullam
223쪽
Affectat, nullam renuit, par omnibus aeque :Impertire sibi nullam, deponere nullam, Aut variare potest; & quam tenet, usque tenebit, Quandiu ab externo non immutabitur ictu. 1s O Esse nequit corpus sine qualicunque figura: Sed curvos habeat fines, rectosve , perinde est. Absque situ quocunque nequit consistere corpus: Ast illum servet semper, mutetve, perinde est. Ergo cum motus positurae sit genus unum,3 Io I Quo sine Materia est, naturamque integra servat Corporibus, si non aliunde amabitur, absit, Advena Materiae toti, peregrinus, & hospes.