장음표시 사용
191쪽
Artificis; gaudens humanos fallere sensus, Ut fabri manus ipsa, & sola mente videri: Sso Materiae flos & sanguis, distulas in omnes Corporis immensi venas: Tu filia primum, Nunc genitrix motus: Tu cunctis didita membris Vasto vivere das, animalis spiritus, orbi. Te sine nullus honos rebus: procul iret in aurassss Dissiliens Tellus: firma tu mole revinctam Comprimis; ac si quo terrestria corpora nisu Deserta sursum effiagiant statione, retundis, Et pulsata suo festinas reddere centro: A te pondus habent; a te gravitatis origo est.
s6o A ME IT enim Terram & pigra se mole moventem Abripit increpitans valido tenuissima pulsu
Materies ; circaque suum torquerier axem Dum jubet, ac celeri correptam turbine volvit, Volvitur ipsa comes, gyroque rotatur eodem. 56s N O N tamen ex illo gravitatem accedere motu Crediderim; nam cum Terram liquor ille volutans Usque parallelis nostros premat orbibus orbes, Communemque habeat cum Terra turbinis axem, Cuncta parallelo caderent tibi corpora lapsu.s o In Tropicis igitur, Tropicorum pondera centrum Non Terrae appeterent ; nullo discrimine, rectus, Quacumque inciderent, semper foret angulus axi. Nec tamen id fieri certa ratione patescit. Causa ergo gravium casus aliunde petenda est.
s s ABDITA Naturae penetralia, viscera rerum
192쪽
Ingredimur, Quinti; dictu res ardua, cunctis Unde haeC corporibus veniat propensio. Quod si Haec tibi non firmo stabit Sententia gressu, Ast opifex motus solertior, aspice, quanto est 38O Nostra haec materies, Atomis Sc certior istis. PRINCIPIO Terram liquido qui vortice cingit, AEtheris oceanum in multas fac mente secari Pyramidum formas; quarum pars latior alte Surgit, ad extremas pertendens vorticis oras δ38 s At centro collecti apices junguntur in imo. Illae omnes se se invicto certamine librant, Centrifuga virtute pares; quia materiae vis omnibus est eadem: quod si qua est viribus impar, Protinus exsuperant aliae, & subsidere cogunt, Isso Dum suspensa suas aequarint singula vires. Ast ubi Pyramidem penetravit Corpus in Unam, Mole sua quantum est, tantum de centrifuga vi Detrahit; ingenita nam sorma particularum AEquare aetherios tardo nequit agmine cursus. 39S Ergo deprimitur, quae molem includit inertem , Pyramis; incumbunt vicinae adiguntque deorsum ;Undique enim a centro nisu majore recedunt. Haec depressa pigrum luditando Corpus adurget, Castigatque moras, repetito verbere retro 6 Praecipitans; versusque apicem propellere certat, Qui Terrae tenui contingit acumine centrum. PRAETEREA rapido Tellurem turbine vortex Circumagens, pariter latere undique pressus ab omni
In sphaeram, aut sphaerae similem glomeratur in orbem.
193쪽
6Os Nam qua sorte minus premeretur, scilicet illac Εssiueret, Terramque ignotis traderet undis. At quoties latere ex omni pariterque, rotunda Comprimitur moles , vis undique facta per omnes Ad centrum radios Concordi tramite tendit. 6 io Sic grave Pyramidi immiscens se corpus , abire Cogitur ad centrum Terrae, quo pertinet omnis Pressurae radius; quaque ipsa urgetur & urget Pyramis, hac debet juo decurrere lapsu. Sic lapis ut valido jactu vibratur in auras, Et secat aerios violento vulnere fluctus, Nititur hunc contra incumbens sublimis ab alto Materies, talique incussa reverberat ictu, Ut centrum versus labi cogatur, humoque Bestitui: non ingenito, quod fingere gaudes,
Go Pondere; non vano centri communis amore,
Ut fingunt aliqui; proprio non denique motu; Sed bis vim passus, primum a vibrante lacerto, Mox a coelestis pressura & robore molis. NEC minus in lymphis hujus gravitatis imago 6as Et fida & constans reperitur: scilicet unda Nititur in fundum; inque pares divisa columnas, Has inter se omnes libramine sustinet aequo r. Inde superficies patet uno aequata tenore. Injice suber aquis immergens, injice ligna; 63o Ligna petent summum valido Connisa natatu, Prosiliet superas celeri impete suber ad undas. Causa rei quaenam est Nimirum liquor aqua1 Fertur in ima magis, quam lignum aut sutile suberrLibramen simul omne perit ἱ depulsaque quantum
194쪽
63 s Unda sua superat gravitate haec Corpora, tantum Debilitant liquidam, cui sunt commissa, columnam. Ergo vicinae vincunt, & cedere iussam Protollunt certatim, & in altum assurgere cogunt. Illa fugit sursum, propellens frivola, doneCRespuat in coelum, & reddat natalibus auris. HINC quaecumque latent lymphis circumdata, tantum Ponderis amittunt, quanto se pondere librat Par fluidi moles: tanta nam parte levantur. Id sentire solent, pelago qui saepe profundo GI Funibus extractas merces ad summa tulerunt AEquoris , & validi, cum solvitur anchora, nautae. Nam facilis primum ascensus; juvat unda laborem: Cum vero aerias grave onus pervenit ad auras, 'Tum labor ingeminat, Contorquendoque rudenti Sudans turba virum duplicatis viribus instat.
Nusc in aquis fieri quae diximus, omnia, Quinti,
AEtheris in pelago ratione geruntur eadem. Hic tantum sines rerum Convertito : metas
Vorticis aetherii supremas fundus habeto; Esto Pyramis hic, illic quaecunque columna est. Ut surgunt per aquas, sic lapsa per aethera cernes Corpora detrudi, & simili propellier aestu
Illic versum auras, hic Versum concita terras.
Hoc unum discrimen erit, quod corpora quaedam cco Ima petunt liquidi, & sundo graviora residunt. At quae terrena late ditione tenentur, Omnia centrifugis cum vincat viribus aether,
195쪽
Nulla queunt ullo Capere ultima Vorticis ausu. Terram cuncta suam repetunt; & adacta deorsum 66s Quo mage descendunt, casu citiore seruntur. Instat enim aura sequax, nec desinit ictibus ictus Congeminare, fugamque fuga premit usque fatigans A ae ciun librantur magis aut minus inde gravescune Corpora, particulis quod sint minus aut mage mixtis 6TO AEthere : non quod eas vacuum per frusta recisum Segreget, ac nihilo saturas rarescere cogat:
Sed quia quidquid habent propriae terrestria molis,
Hoc toto ad centrum pelluntur; at aetheris illa
Si quid babent, toto hoc supera ad laquearia tendunt. 67s JΑΜ folia & stipulas, pappos, plumasque videmus Ante quidem volitare diu , quam lapsa quiescant: 'Nam vix truduntur satis, ut diiundere possint Aera suppositum, levibus ludibria ventis.
Sed condensa poros tenues, paucasque lacunas Intus habent; facilemque aditum luctantibus auris Dura negant; quare nequeunt eludere plagas AEtheris obnixi contra, sed tota resistunt; Ut pariter totis contendens viribus aether Ingruit, assiduo detrudens Corpora pulsu.
681 Hinc serri massae praeponderat aurea massa , Et serrum saxo, saxum ossibus, ossa liquori; . Tum varii inter se distant gravitate liquores. ERGO corporibus stat pondus ab aethere summo Cuique suum : hic centrum glomeratis partibus implet,
69o Continuisque premit jaculis: huc omnia truditi
196쪽
Centrifuga virtute valens: totum Aera Terris Incutit, immersae quo stant; simul Aere tectos Continet Oceani latices, vastoque fluento
Incurvam faciem, convexumque efficit aequor. INDE Coarctatae punctum vertuntur in unum
omnes usque globi partes: & si qua resultat, Pellitur in medium subito; magis aut minus acri Impete, pro vario textu, quo praedita quaeque est. Hinc adeo quae pressa magis, Cum forte movendo TOO Fit vicina minus pressae, librantur; & illa Defluit, haec surgit. Non quod levis haec propria vi, Aut gravis illa suo sit pondere: sed quia centrum Versus, inaequali pulsu ac ratione seruntur. Haud secus ac geminas triplicato stamine lances vos Cernis in ambiguo suspendi, ac Vincere neutram, Aut vinci; donec posito, si sorte lubebit, Alterutram digito depresseris, aut onus ipsi
Ιnjicies aliquod; nam tunc onerata repent Praecipitat, filumque trahens assurgere cogitvio Adversam. Parit oppositos causa unica motus. Quantumvis grave sit corpus, graviore propinquo Fit leve: vanescit majori pondere pondus. Quam grave sit lignum, quanto cadat impete, nosti; Cum ruit in sylvis ventorum turbine magno TII Fraxinus, aut Crebra truncum percussa securi: Hanc tamen in fluvium mittas, ecce ima relinquet ocius, ac totis sursum revometur ab undis:
Aere quod lignum grave sit magis, at minus unda. NAM levis est aer, si pleraque corpora cernaS 3
197쪽
Ipse gravis: viden' e puteis ut ab aere iussas Anilia tollat aquas i Et hydrargyrus ipse, metallis Post aurum cunctis gravior, si clauseris illum In vitro , paulum subsidat lentus & aegre, Descensu dubio, ac demitti sponte recuset Ias Magna parte sui; tubulo cum subtus aperto Funditur in lancem: suspensus denique restet, Et maneat propriae oblitus gravitatis in alto ;Ventorumque vices illic, & amabile sudum Mobilitate sua, & certos praenuntiet imbres imo Exterius viget aeriae pressura columnae ;Interius nulla omnino quae deprimat aura est. Tum pleno si forte cado siphona videbis Immersum, assiduo vix haustu educitur aer, Cum simul ascendunt latices; fundφque relicto IJ F Alta petunt, recidunt; surguntque, caduntque vicissim ς
Maeandrique cavi sinuosa Iolumina tandem Percurrunt faciles, atque uno & simplice motu. Haud secus, extrema pannum si tinxeris ora, Paulatim e vasis fundo levis unda seretur,
PQ Et pannum late diffusilis imbuet omnem; Donec summa petens labro destillet ab alto. E R G b aer levis aut gravis est ratione propinqui Corporis; & quanquam currentis ab aetheris orbe Centrifugo semper leviorem suscipit ictum τε s Quam liquor omnis aquae, tamen illum deprimit ignis;
Ipsaque in exiguos rarescens unda Vapo S. Haud aliter sensim tollunt se nubila coelo ;Quae matutinis vespertinisque videntur Temporibus, fumi in morem, consurgere terra ,
198쪽
Iso saepius e pelago, fluviis lacubusque, vel udis Vallibus & pratis, ubi largius incubat humor.
Partibus aeriis quia tunc fit rarior unda, Et minus aetherii persentit verberis ictum; Erigitur super, atqui loco sibi cedere cogens s s Paulatim it sursum, coeloque potitur aperto. Tum solito gravior nobis ostenditur aer In tubulis, quos hunc ars mira paravit ad usiam. Mercurii molem quia tum, qua parte patescunt, opprimit incumbens; & qua clauduntur inanes γω Aeris, urget in hanc, sursumque ascendere Cogita
Particulae vero surgant cum semper aquosae, Quas magis atque magis Phoebi rarefacit aestus Fervidior; tantum in numerum regionibus altis Conveniunt, ut jam nequeant consistere seorsum:
I6s Frigus ibi sedenim, ne pergant altius, obstat. Ergo se tandem per mutua vincula nectunt: Et sic in guttas parili magis aere densas Cum rediere, cadunt. Simul aer ipse resurgit; Inferiora tenet quoniam liquor. Ocius imbres V o Labentur coelo. Sed Mercurium ante videbis Ejusdem in longo tubuli descendere ramo: Exterior siquidem minus illum jam premit aer Parte ex opposita. Quin ipse metallicus humor
Mercurii coetus graviorem decutit auram,
TF Ac sensus hominum fugiens ascendere discit;
Cum Herint ejus sic attenuata Calore
Semina, ut aeriis gracili subtemine praestent. Si C ubi Vere novo squalens ager omnis in hortum Vertitur, & frondes meditatur sylva tenellas, '
199쪽
8o Haud mora praegnanti consurgit in arbore succus E terra veniens, atque ab radicibus imis. Namque ut collectus longae per frigora brumae, AC caecis Terrae latebris absconditus humor Incipit affatu radiorum agitante moVeri, 8s Exhalat nebulas tenues, udumque Vaporem
Sulphure diluto foetum, salibusque solutis :Unde mador terris & sertilitatis honores. Sic adeo per particulas attollitur omnis; Et passim offendens in humo nutritia plantaeno Stamina, reptantes fibras similesque capillis, Ingreditur tubulos facile intromissus hiantes , Angustasque vias alimentis pinguibus implet. Dant facilem scandenti aditum, clausoque recursum Calle negant tenues suspenso cardine valvae. 9s At calor interea reserat turgentia ramis Germina, praeteritus quae sensim foverat annus. Iamque laborati duro sub cortice succi Erumpunt; stondemque & flores ordine miro Implicitos, unctae monstrant in acumine gemmae. εω Haec autem ut primis valeant se efferre diebus, Ille potest satis esse latex, quem continet Rrbos Autumni memorem, & cui bruma geluque pepercit:
Verum ut serventur posthac crescantque, necesse est Auxilium adventare novum, succosque recentes.
Sos Qua ratione igitur supra liquor intimus exit,
Hac etiam novus adveniens ascendit ab imo
Arbore sic tota nusquam intermissa liquorum Fit series, & qui sequitur propulsat euntem: Utque dies crescunt, Crescit quoque motus; & ingens
Sio Undique productis radicibus influit und .
200쪽
Nam verni accedunt hybernis imbribus imbres rEt jam sublimis dominatur in aethere Phoebus ;Quo calefit Terrae facies, auraeque tepescunt. Ergo tunc fibris humor venit ubere pleno..1s Tot fontes rivis formant Coeuntibus amnem, Qui truncum invadens, tenero sub cortice lignum Irrigat, ac laeto perfundit rore Canales Transversos ; & alit genitalia claustra medullae. Nam vectas deponit opes, pariterque repertis Sao Imbuitur: formas hinc se convertit in omnes, Dum varios penetrat longe lateque meatus ;Passim dc fermento veteri commixtus oberrat, Partibus adjiciens partes, nova tegmina priscis Tegminibus. Sed cum jam exuberet, omne foramen Sas latrat, ubi resident ramorum exordia prima: Haec aperit, pulsatque foras, ramosque valentes,
Ac bifidos trifidosque simul producit in auras. Ast ubi poma latent incoepta, suisque reserta Seminibus, liquidam tubulis huc invehit escam.
S3o Poma tument, flores cum deposuere caducos;
Et formam accipiunt sensim, propriumque saporem: Ac se se expandunt, pomis umbracula, frondes. Sic uno ascensu conditi saepe liquoris, Qui pulsus venit e gremio telluris opimae,s3 s Et primum nata est, & mox adolescere coepit,
Et parte ex omni crevit renovata quotannis, Quae nunc praecelsis e montibus eminet arbos ;Ventosoque ferens nemorosa cacumina coelo , Radicum sylva terras exhaurit alenteS.