장음표시 사용
31쪽
ipso Cardinali acceperat, Comparare; locos eosdem siepius ac varie ab auctore retractatos
penstare etiam atque etiam, ut postremam ipsus manum agnosceret; totum Poema crebra lectione Concoquere, ac mente & memoria Comprehendere universiam ; tum Concisa minutatim ac sine ulla nota Confusa innumerabilia fere additamenta, quasi disjecta tantae molis membra, ad quem quodque locum natum esset, in eo sic inCludere, ut quadrarent: haec& alia ejusinodi eo plus habuerunt laboris, quo magis tacitum dc Obscurum. Id autem ut essiceret, induendus illi fuit ipse Scriptoris animus : quod quidem assequi nullo negotio
Poterat, propter eximiae indolis Cognationem. Nam germana in utroque ingenii facilitas , Elegantia, ubertas : ita ut opus ipsum tradiari se non sentiret aliena manu; nec tam amicus auctoris, quam auctor ipse sibi stipe fles edendo Anti-Lucretio incumbere vide
Nec tamen sto unius arbitrio stetit Rothelinus. Peropportune in Galliam adduxerae
32쪽
PRAEFATIO. xxistrenua doctos homines pernoscendi cupiditas illustrissimum Abbatem Cerati, perpetuum Universitatis Ρisanae Rectorem; qui Cum plurimas Europae gentes, nobili doctrinae commercio Circumiret, quam secum magnam vi tutis , humantitatis, scientiae litterarumque famam attulerat, ubique reliquit ampliorem.
Hujus limatissimo judicio, quod olim ipse
Cardinalis in opere Conficiendo perspexerat, in eodem digerendo plurimum ustis est R thelinus. Quinetiam quoscumque noverat, qui aut de rebus ipsis, aut de poeseos praestantia' judicare possent, eos omnes, quos potuit, modo adire singulos, modo congregare plures; recitandoque Ρoemate eorum sententiam explorare: quam deinde secum ipse diligenter expendebat, ne quid vel pertinacia, vel obsequio peccaret. Hos tam multos nominare longum esset, partim aut splendore honorum maximorum , aut litterarum titulis jam insignes; partim ea modestia, ut Cum eo qui nomina eorum efferret, fere proditionis agerent. Supererant etiam pauci, neque illi quidem
33쪽
xxij PRAEFATIO. infimi inter eruditos ordinis, quibus Anti- Lucretium recitare in animo habebat: quorum omnium sussiragiis, quod amicis sepe testi Catus est, ultimum quasi punctum addere de- Creverat ejus sententiam Viri, quem ut summum juris in Gallia dicundi moderatorem, ita si1premum & severissimarum artium & politioris humanitatis judicem noverat; in quo Viro Cum omnia , quae apud caeteros quos adierat, collecta in unum ingenii ac sapientiae subsidia reperturum se intelligebat, tum manet tissimam Cardinalis , quem ille carissimum habuerat, recordationem. Is Anti-Lucretio , quem in ipsis olim auetoris manibus nascet tem Viderat, ipse versaverat, optimis consiliis non semel ornaverat, ultimus arbiter destinabatur; ut quemadmodum hoc Poema Viros non magis altistimo honoris gradu quam omnido strina eminentes Davias & Passioneos in Italia monitores m patronos habuerat, sic dc haberet in Gallia Daguess eos. . Verum hanc tantam Consiliorum opportu-pitatem Rothelino praeripuit immatura mors
34쪽
quam cum insanabili pectoris tabe jam propius
obrepere sentiret, ne prius e vita discederet, quam debitam amico exsolvisset fidem, conscripta ad Summum Ρontificem dedicatione, Anti-Lucretium nomine suo vulgandum , authentica paetione nobis commisit. 'Nos aliquot dissicultatibus diutius, quam vellemus, retardati, opus bis posthumum, & parente & tutore orbatum, adoptandum nunc tradimus Religioni δc Litteraturae.
Ab luta jam Ρoematis historia, liceat nobis Considere parumper ad tumulum illustrissimi Abbatis; & non sine lacrymis respectare eum, cujus luctuose interitu Pietas, prisca Fides,,
Litterae Congemuerunt. Heu lenitas i Heu morum aequabilitast Quia illo cum vitae suavitate severiori Quis cum ingenii venustate sanctiori Quidquid stipererat aut Religionis ossiciis ,
quae prima semper apud eum fuerunt, aut temporibus amicorum, id totum Concedebat otio erudito. Ut amans litterarum, sic in Litteratos propensiis, & sibi & caeteris collegerat Cum nummos antiquos, quam multos & elegantes l
35쪽
tum lautissimam supelleotilem librorum ,
quibus Commodandis non minus, quam te gendis delectabatur. Inoffenso vitae cursi1 ad metam, quamvis Cito, tamen placide pro-veetus, in longo mortis segniter adventantis prospectu, nullo sito, magno & illustris fami liae & amicorum gemitu, acerbo quidem fato, at aeternitati maturus extine tus est; perpetuo virtutum Christianarum tenore, sine ulla osten latione, sibi per omnia similis & constans cujus silpremus dies id unum insgne habuit quod ipsi fuerit recte factorum ultimus. Vesum suarum laudum ut intimum testem, sic optimum interpretem habuit clarissimum Virum Freretum ', cujus ille probitatem ac fidem non minus, quam immensam pene eruditionem fuerat conjunetissima necessitudine prosecutus.
Sed ne tam diuturnae exspectationi moras etiam addere longior Praefatio videatur, pauca
Eloge de Monsieur PAbbe DE ROTHELIM, prononcedans PAcademie Borale des Insciiptions & Belles-Lettres , par M. Freret.
36쪽
tantum subjicientur, quae nosse operae pretium est. P. Ex Libro nono, ubi Scriptor lampadem, ut ait ipse , praeferens , Lectorem in terrae marisque visceribus Circumducere in animo
habebat, ut ibi quoque summi Artificis manum deprehenderet, nihil exstare repertum est, nisi titulum & viginti quatuor primos Versus, in quibus Auctor ad novam hanc viam se se accingit. Eos vero versus Lectori invidere religio fuit; cumque Libro decimo, quo Colbiectis breviter prioribus fastigium imponebatur universo Ρoemati, deesset ipsum Caput, ejus quod reliquum erat, noni Libri principio Rothelinus sub alio titulo subjunxit.
IP. Vix necessarium videtur admonere LeCtorem, in Lucretio refellendo, Cujus in magna foeditate rerum sincerum maxime & castum est loquendi genus, ejus etiam verba quaedam aliis insolita, veteremque ac singularem di
celidi speciem ac figuram sepe Poliniacum
37쪽
xxvi ΡRIE PATIO. expressisse. Quod si videbuntur interdum exprobrari Lucretio absurda quaedam, quae Lucretius a se dedita opera amolitur, ex attenta lectione patebit ea esse ejusmodi, quae Poetasbi minime constans alias rejiciat quidem ;alias vero quasi manu reprehensa assumat. Et sane optandum est imprimis, ut postea nunquam Lucretius sine hujusce Poematis antidoto
IIP. Quanquam Auctor insistit plerumque
Cartesi vestigiis, ab eo tamen aliquando disi Cedit. Neutonum de coloribus, de natura ignis Boerhaavium, de quibusdam aliis alios audire maluit; veritati, si satis explorata esset, addictus uni. In ipso tamen haesisse reperientur opiniones quaedam, quae jam fere ob leverunt. Hujusmodi sunt Cum alia nonnulla, tum quidquid assert tertio Libro, ut infinitum Atomorum numerum Confutet. Respuit enim infinitum infinito majus aut minus ; nec stare posse numerum infinitum statuit. Neque tamen
erat in rebus Philosophicis ita peregrinus, ut
38쪽
quaenam his de rebus opinio jam invaluisset, ignoraret. Sed ex lectione plurima & ex
longissimae aetatis usi satis intellexerat , ut quamlibet liberam civitatem, sic δc artium egregiarum Rempublicam multis esse rerum Conversionibus obnoxiam. Multas opiniones emergere Viderat, quae Cum aliquandiu floruissent, ejectae postea dc explosae fuerant; quasdam jampridem emortuas ac sepultas renasci dc vigere. In eas igitur, quae animorum
potiri viderentur, non se se statim juvenili properatione Conjecit. Ita se gessit in rebus Philosephicis, ut in Ρoliticis vir Cautus & pru'dens; qui quaecumque existunt studia partium, ad ea non vertit se se subito & circumagit, sed
eVentorum maturitatem opperitur
ΙV'. Fortasse severioribus viris arrideant minus, quos ex Mythologia Colores Ρoemati suo, raro quidem & parce, at interdum tamen illevit. Eos vero ita inspersos filisse advertant, ut dum delectoationi conducunt, nihil officiant eritati. Mythologiam enim aut Ethnicis lo-
39쪽
xxviii Ρ R AE P A Τ Ι Ο quentibus accommodat, aut ita opponit Ep curi & Lucretii somniis, ut haec vel ipss Fabulae commentis ineptiora esse ostendat. Cum
vero primi Libri statim initio reum peragit Epicurum, qui
Coeli tonitralia templa lacessens , Eripuis, fulmenque Iovi Phoeboque sagittas ,
hoc ita intelligi debet, non id Epicuro Crimini dari, quod falserum Numinum aras everterit; sed quod, quae sola tunC in Graecia re ligio vigebat, ea sublata, neque ulla alia si1bstituta, omnem omnino Divinitatis Cultum sustulerit. Hanc esse Au storis sententiam patet ex his Libri noni versibus:
Sic totum infulses deceptum fraudibus Orbem Stulta Superstitio pro Relligione subivit. Illam, Epicure, tuis meriso conυellere dictis Fas erat: illa tuos versus, argute Lucreti, Promeruit; jam tum poteras praeludere Vero. Sed furor est, Divum impuras dum subruis aras , a sancta Dei templa inυolvisse ruina.
V'. Cum hujusce operis utilitas ad universos Pertineat, ea ne fraudarentur, qui Latine nes
40쪽
ciunt, cordi filii illustriss Abbati Rothelino. Itaque operae pretium fore credidit, si ad id
Gallicam in linguam vertendum eum impelleret, quem idoneum sapientia: Cum tanta venustate conjunistae interpretem judicabat, Clarissimum juvenem De Bougainville , in Regiam Inscriptionum & Litterarum Academiam
ob maturiorem annis eruditionem nuper ascitum. HaeC autem interpretatio siimmo ingenio
summoque studio jam Concinnata, opus ipsum haud ita multo post sebsecutura est. His praemissis, jam audiendus est Vates ingens, dum ingentem Causam tuetur, sepe quidem antea defensam, sed a libidinibus, quae nunquam silent, semper impugnatam; &quae nunc primum Latinae Poeseos insgnibus prodit magnifice decorata. Nam quae a Ρaleario, Scipione Capicio & aliis fortasse nonnullis Poemata de Religione naturali. scripta sint,
ea cum hujusce argumenti partem tantum attingunt , tum ΡΟeseos nitore quantum distent, ipsa leotione aperietur. Liceat hic coronidis loco subjungere versiculos aliquot, quos Ab-