장음표시 사용
61쪽
Ut sita cuique Deus jam fiat dira cupido. Sic & Iunones proprias, Geniosque Deosque fas Restituis, casu ia obiscum & sorte Creatos. Propria nam quidquid Natura requirit ab uno Quoque hominum,haec ipsi Venus est,Venus omnia subden Hoc cohibenda minus, quo quid vehementius ardet. Non aliter quam si patulo Neptunus hiatu63o Aggeribus ruptis Batavos exundet in agros, Claustraque dissiliant valido concussa Tridenti :Mergitur omnis humus: quaecunque ferocibus undis objicies frustra, Neptuni tetra vorabit Ingluvies : rabido satius parere furori; s Donec sponte sua refluat, Corisque remissis, Ingentes demum liceat sarcire ruinas. Quo D si permittam rectae Rationis ut usum Agnoscas, atque id nusquam variabile liimen Praeficias & judiciis & moribus, ut sint Ad normam; nobis ergo simul esse fateris Nonnihil ingenitum , quo libera facta regantur, Ante Voluptatem; nec princeps amplius illa
Censeri poterit, nec vitae regula nostrae rImb pernicies hominum tabesque nefanda, Illius indomitos Ratio ni temperet aestus. Talis ad humanos usus convertitur ignis ;Optimus ingratum membris depellere frigus , Extinctamque diem noctis reparare per umbram Et mollire cibum , & succos extrudere plantis , queo In calcem , in vitrum lapides mutare perustos , Et serrum coquere & nigris fornacibus aurum :Quem si incauta manus tractaverit, ecce cremantur
62쪽
Tigna trabesque domus; tectis furit excita vento Flamma vorax; trepidi sugiunt per compita cives ;Fit clamor gemitusque ; volant contagia pestis Horrida, quae nullis poterunt succumbere lymphis ;Templa ruunt; omni de culmine de pluit imber Torridus ; eversae fumant super aedibus aedes ;Urbs ubi magna fuit, cinerum tolluntur acervi.
co Fervida sic toto bacchatur in Orbe Voluptas , Ac genus humanum vitiis grassantibus implet. Hanc si forte jugo subigas Rationis amarae, En subversa tibi ruit a fundamine moles; Νilque novi profers, quod non Academia pleno
6s Dixerit ore tonans & Porticus atque Lyceum. Quod si debuerit Rationem anteire Voluptas , Ipsa sui & nostri domina est, frenumque recusat. Tum Ratio genitrix virtutum & regula vitae, Serva Voluptatis tibi, non Regina Videtur. Do I nunc , & vitium verbis obvolve modestis.
SUNT qui Gassendo steti duce, sic Epicurum
Defendant, nullum ut jactent genus huicce petitum, Esse Voluptatis , nisi quod Virtute paratur. Hi fraudem ignorant Virtutis nomine tectam ; ue Fallacique viro nimium patienter adhaerent.
Nempe quid est: Virtus, quid Honestas, judice Graio
Quem verbis lusi tanto dignantur honore, Tantis immeritum scribendo laudibus ornant lAn Becti constans atque obfirmata cupido, q8o Contra delicias, & cuncta pericula Contra , Propostique tenax, vel cum malesuada Voluptas Obstiterit, terrorue minantiaque ora Tyranni l
63쪽
Non ita; sed placiti, quodcunque sit, integer usus, Absque dolore, metu , vel sollicitudinis umbra.
8 s Illa supercilio rigidi sit digna Catonis ;Est, Epicure, tibi ridens & blandula virtus, Carpere delicias caute, vitaque fruisti.
Non quod honestum in se pulchrumque est, hoc tibi gratum et Nam si esset, quid Socratico, quid Pythagoreo Tramite distares, quid Belligione severa 'Sed tibi quod gratum, sejuncta Iahe timoris
Et curae, subitb Culpa vacat, atque decorum est. Abs te non igitur posita in Virtute Voluptas , Ast in ea Virtus ; tantum ars est rite fruendius Natura, non Naturam Ratione domandi. Sed Virtus nulla est, nisi cum frenara Voluntas Subditur imperio rectae Rationis, & omnes Continet affectus, nostro qui pectore surgunt, Edomitosque jugo reprimit, si quando rebellant. scio Et quo majores poscit victoria curas , Tanto nobilior, tanto magis inclyta Virtus. Q Uons UΜ ergo tot consiliis monitisque salubres Se primum docuisse vias Epicurus Athenis Jactat, & ad mores totum applicuisse regendos Ios Ingenium, verae ante alios Virtutis amicus ;Si, quam voce tenus laudat, re interficit ipsa tDemsit ubi, quidquid moderatur gaudia mentis , Invitat cunctas moderanda ad gaudia mentes. Non scelus, at sceleri subjunctum saepe dolorqmsio Detestatur: id est, scelus ipsum diligit, imo
Commendat, si forte metu aut moerore vacabit:
Et stimulos acres jam sponte ruentibus addit.
64쪽
Esl-ne igitur toties hominum instiganda libido, Invisis abscedat uti, Vel amata sequatur is s Quam si praeceptis arcendam. a Crimine censes .
Ne vaga prorumpat; cur haec evertere tentas ,
Quae vestris longe momento & robore praestant 'Nam si, dum Superos tremimus , dum fulmen Olympi,' Terribilesque minas iramque Tonantis, dc Orci Supplicia, aeternosque Erebi exhorrescimus ignes,
Peccamus tamen, ac terras scelera omnia mergunt;
Quid , si vindictae nullus timor φ Undique caedeς, Undique flagitia ; atque homiuem natum esse pigeret SI Virtutis eras avidus, rectique bonique Sas Tam sitiens, quid Relligio tibi sancta nocebat Aspera quippe nimis visa est Asperrima certe Gaudenti vitiis, sed non Virtutis amanti . Ergo perfugium culpae, solisque benignus
Pessuris ac foedifragiς, Epicure, parabas. 53o Solam hominum tacem poteras devotaque furcis. Devincire tibi capita, indignaeque patronus Nequitiae tantum scelerisque assertor haberi; Cui tales animos viresque atque arma ministras. Degener ille Bonis etenim non ingruit horror 13 s Quem perimis: sibi nec restingui Tartara poscunt, Quos bene gesta sati&tranquiliant ; ipsaque morum: Integritas, & parta quies moderamine casto Vindicat a misera longae formidine poenae. His procul anguicomae strident crepitantque flagellis 34O Eumenides; procul liis aeterna incendiaesumant. DECLAMATO REM, Quinti, me sorte vocabis
65쪽
Quod Iustum Rectumque Epicuri a mente recidam ;Illum nec patiar titulo Virtutis abuti; Atque hilarem Sectam probrorum aspergine tanta 36s Commaculem. Verum hancce notam sibi solus inussit Ipse lubens, Mundo cum legem, ac legis abegit Laiprem ; & nostrae lumen Rationis oriri
Ex atomis voluit caecis, ac sorte coactis.
Bectum nempe quid est Illud quod regula firmat rueso Et Justum ' Quod lex faciendum praecipit: ergo Lex ubi nulla, nihil iustum est; ubi regula nulla , Nil rectum esse potest. Ratio Virtusque peribunt; Numine sublato , neque lex, neque regula perstant: Ergo nil justi, nil recti permanet usquam: uess Filia Fortunae Ratio est, fictilia virtus.
Incipe nunc adeo, fallax Epicure, videri Qualis es; ac tandem mentitos exue vultus. A ae non attendis, Ratio dum innata fugatur Moribus ex hominum, atque animis proscribere Iustum 6o Conaris, pariter Verum simul omne fugari. Nam Ratio nostros non tantum dirigit actus, . Ast etiam quae sunt nobis extraria cernitIntuitu firmo r nec falli cauta veretur; Nam silet in dubiis, donec lux clarior umbras
16s Dispulerit: cum splendor adest, testatur adesse, Judicii tum certa sui; & quod judicat, hoc est.
Nam si res aliter quam clare conspicit, essent, Mentem perfida lux & non mage tuta tenebris Falleret aeternum; nil certi affulgeret unquam:
s o Quin & vis animi foede omnis vana jaceret; Et nunc inter nos quae verba cupidine Veri
66쪽
Conserimus, sonitu in ventos ferrentur inani. Certum igitur nobis & ineluctabile , quidquid Perspicue viva flationis luce videmus. 37s Verum ex fortuito concursu principiorum Si mentes nostras & Iucem eiunxeris illam, Quo pacto , tibi quod certum est , verum esse probabis lCasus erit quod jam tibi sic appareat. Imo Sic potuere tuae conjungi semina mentis, 38O Ut se aliter, quam sit, res omnis pridebeat ipsi ;Et quaecunque tibi jam nunc manifesta videntur, Quo manifesta magis , magis hoc contraria Vero Sint in se di quod si acciderit, temere omnia dicis.
Majus parte sua totum nunc credimus omnes ;38s Est fortasse minus: duplicatis quatuor, octo Confieri; fortasse novem gignuntur. At illud Haud quisquam dubitat se se, dum cogitat, esse et Quidni etiam hoc falsum ' Rationis lege peremta , Et lucem extinguis. Tua si doctrina manebit,ue o Ut Iustum nihil est, Verum nihil esse necesse est. Et quo Pyrrhonem gladio jugulare solebas ,
Hoc temet jugulas, hoc tu procumbis eodem. SED novus auxilio venit exspirantis amici Defensor, Iustum nativa lege doceris9s Qui negat, Hobbesius: nam praedicat arte repertunuCum coepere homines ad propria commoda nati, Atque sul tantum revera semper amanteS, Alternis certare odiis, ac vivere rapto; 'Tunc, inquit, ne vis late daret omnia pessum, o Ut pater & natus germanique, ut vir & uxor, Ejusdemque loci possent convivere civeS,
67쪽
In coetus hominum quasdam Prudentia Ieges Intulit ad commune bonum ; queis publica sensim Utilitas, longique mali experientia, quanquam fos Invitos , timor imprinus parere coegit. Haec est, Hobbesium si consulis aut Epicurum,
ustitiae, nec non & Relligionis origo.Qu i de Iustitia, de Relligione profanus Haec sine teste refert, liquido se prodit utrique fio Insensum; sed nil aliud probat. Haud ego gratis
Fingere vana finam. Vilescit origine tali, Nec vera est Virtus, quam sola creasse putatur Utilitas. Tamen hoc ipso victoria quaedam obtigerit nobis, omen pignusque triumplai.
6is Ciun sine Justitia, sine Relligione fatetur
Non potuisse hominum genus a seritate nefanda Primitus averti, sequitur, si neutra manebit, Pristina continuo reditur m ad crimina vitam. PROTINUs hic possem, ni quem sequor ordo Vetaret, 6ao Pectoribus nostris inscriptam ostendere legem, Et Fas conspicuum Rationis lumine puro , Ante etiam Plebiscita aut consulta Senatus a Et Naturam aeque Iusti Verique magistram: At ne digrediar, praesens in tempus omitto.
6as Hoc tantum dicam: si vulta Bonique Malique 'Stet natura prius, legum quam edicta serantur idus nil juris habet; sed leges caeca libido Condidit, dc fluxo posuit fundamine: Vano Juri servire, injusto est servire Tyranno. Nam cum ex Vbitrio jus pende t omne, juberi
68쪽
Id pariter potuit, posita quod lege vetatur; Quodque jubetur, idem potuit quoque lege vetari.
Iam vero Commune bonum, quo nititur uno
Hobbesius, ridenda viri commenta refellit ,s Et sua eum discors ludit Sententia: quippe Si leges commune bonum genuisse putatur, Ergo aliquid, nondum prognata lege, fatendum est Esse boni: sua sunt igitur discrimina rebus Quin etiam, quo vecordem male protrahit error fis Hobbesium t Solis si justa injustaque dicat Legibus enasci, sequitur, minus esse nefandum, Insontis letale viri in praecordia ferrum Ultro demersisse, fidem quam solvere pactam e Chun tunc demum hominem crudeli perdere dextra Coeperit esse nefas , ubi pacto foedere se se
bera gens voluit prohibenti subdere legi.
D qui concedunt Ius Fasque suisse necessum, propriis rueret vitiis humana propago, Neve sui malesanus amor corrumperet Orbem , 6so Declarant quam sit per se exitiosa Voluptas , Qua scelerum inventrix alitur Crescitque cupido At quid susceptum fuerat mihi nempe probandum, . O Quinti Ρosita semel impietate Lucreti, Exundare nefas. Ut apertis AEolus antris 6ues Cum subith celeres emisit carcere Ventos, Illi obluctantes immensa per aequora currunt Spumososque cient horrendo murmure fluctus, Terrorem, exitium , noctemque & fulmina portant, Ac Coelum & terras consertaque nubila miscent:
cco Siς vitia invadunt Orbem resoluta catenisi
69쪽
Dum regnat Stygis atque Dei secura Voluptas. D i age : si qua foret regio sine legibus ullis , Ac sine consilio , sine Principe, libera qualem Absque Deo Terram esse jubes; ubi pretemia nulla
66s Virtutem, nullae sequerentur crimina pmnae ;Sed neque Virtutis nomen , neque criminis esset; Verum quisque sibi Deus & Rex ; hanc-ne libenter Incoleres ' In ea velles traducere vitam lSpinosae teneant illam, teneant Epicuri. 67o Attamen hocce boni genus est , quod lege Iutae Belligionis, homo Graius provexit in Orbem rHoc populis donum, hanc pacem promisit habendam. Letiferum certe munus dedit. Haeccine tantis Laudibus & famae lituo modulisque Camoenae 67s Decantata viri Sapientia: quem neqUe magnus Amphitryoniades, etsi tot monstra peremit, Nec Dea quae glandem simila mutavit eduli, Vitisatorque pater, flavo nec Apolline natus Morborum domitor, Sectae si credimus isti, 68o Humanam in gentem meritis aequare valebant 'Scilicet egregium specimen bonitatis, iniquos Solari, mercede sua fraudare merentes lC ἄ TI B U s humanis ergo damnosa nocensque Disciplina viri r sedenim bona nulla, neque ipsa 68S Quae cupidis mendax tanto promisit hiatu , In mortale genus confert; ea gaudia praeter, Quae sine doctoris monitu sat cognita cunctiS. Nugaces velut aurifices pro divite vena Fumum dant avidis, & spem sine messe perennem:
70쪽
Credulus interea, pascit quem Vana Cupido, Dum falsis inhiat, veras deceptus in ignem Fundit opes, & avaritia rem decoquit ipsa. Tales, qui sidunt Epicuro , Crede futuros: ornatus animi virtutes, intima Recti Semina, divitias humanae gentis, amorem
Numinis & fratrum disperdunt futilis ergo Laetitiae; quam si revera quisque sequatur, Ipse parum sibi, nil reliquis conferre valebit.
Nam te saepe monet Lucretius, ut tibi tantum Provideas faciasque satis, nec Cetera CureS. Sic dc Graius homo prias hortabatur amicos,
. Ne quis ab ingenti studio, variisque molestum Bedderet ossiciis hoc tempus labile vitae ;Indueretque graves collo subeunte catenas , os Aut aliena gerens , Populive negotia tractans, Aut miserans inopem, aut lacrymans in funus amici. Sic animum Sapientis in omnibus esse volebat Lentum , & vitandi causa moeroris inertem,
Ut domui, patriae, toti esset inutilis Orbi; Io Nescius impense quidquam sibi velle suisque; Frigidus in cunctos & plumbeus, inque parentes ;Praecipue memor intactam servare quietem, Deque sodalitio tantum decerpere, quantum Hinc propriae augerentur opes artesve fruendi;
TIs Uno contentus se se , sibi deditus uni. Ipsa nec eximitur tali de lege Voluptas. Sic etenim constans in libertate tuenda, Qua sine nil suave est, lepidum nihil atque venustum Atticus hic vester, multo ut sermone sequaces