장음표시 사용
11쪽
communi titulo, & alijs inscriptionibus de hominis ni
tura tractauerint, in re tamen quam maxime desilidentes
deprehenduntur. Plato si quidem ab hoc libuit mihi initiari, ut pote ab antiquiore post: Hippocratem Alcibia dem primum de natura hominis inscribit ; in tractatione
vero de anima tantummodo loquitur : ostendens eam hominem esse,corpus autem eiusdem veluti instrumentum.
Inscripserunt & nonnulli alij libros suos de natura hominis, inter quos fuerunt Prodicus Medicus,Nemesius philosophus, & Neoterici nonnulli. Hi quidem proprietates gentium quasdam, aut mores aliquot inauditos contemplantes, haud ver1ti sunt libros suos honorificentissima inscriptione insignire. Nemesius vero & de intellestu,&de sensibus agens, nonnullaq. religionis nostrae interserens, librum de natura hominis edidit. Prodicus autem,
si coniectari licet, cum is fuerit medicus, sorsan non dissimili modo ab Hipp. de homine verba habuit. Verum quanto breuiori numero clauduntur hi, qui eadem inscriptione usi , diuersimode de natura hominis scripserunt; tamplures fuerunt illi, qui alijs nominibus eadem sunta sit tractationem. Aristoteles enim in libris de Historia, de partibus, & de generatione animalium, ali 1sq. in locis quamplurimis, infinita de homine, essi'. natura tradit. Galenus vero & ipse, tum in libris de usu partiu, . de facul talibus naturalibus, de elementis; tum & in omnibus libris anathomicis, & ceteris omnibus sere aliis operibus suis, non nisi de hominis natura loquitur.' tot demum antiqui , quot nostri temporis, &anathomensaribentes, & quouis alio modo de humana natura locuti sunt infiniti propemodum. Quibus omnibus de caussis, non immerito quis suspicari poterit,quo nam pacto Hippocrates tractauerit de natura hominis hoc in libro, quo
modoq. naturad nomen in eo acceperit . Cui breuissime
responsum sit, eum, qui non solum medicus, sed medicinae numen, ac veluti Deus exstitit; non aliopacto de ho-
12쪽
Hriine tractasse, quam quod homini medico conueniat naturam eius dignoscere. Quae eidem in hoc libro nil aliud significat, quam propinqua elementa, principiaq.
corporis nostri. Cum enim animaduertisset Hipp.necessessiario medicum , ut recte artis operibus insistere possit; iquae nam sint principia hominem componentia, ex qui bus tum dolet, tum sanus est, firmissime scire, quo nam enim pacto corporibus mederemur, si intrinseca eorundem principia ignoraremus; siq. numquam an alterabilia, an 1alterabilia sint , disceremusλ) idcirco operaepretium facere duxit, si particulari tractatione de eiusmodi principi js intrinsecis sermonem haberet . quod quidem
non minori cum dignitate,quam cum utilitate, hoc in libro praestitit . Probat igitur Hipp.in hoc volumine quattuor humores corporis nostri elementa propinqua, &particularia esse; quae etsi cum animalibus sanguineis sint communia; tamen quoniam medici oficium ob dignitatem non extenditur ad irrationabilia, ea hominis
particularia appellauit ieiuR. naturam haec eadem esse affirmauit. Verum quoniam particularis cuiusq. reteia sentia,ab'. communi omnium natura percipi non valet,
ut Plato ex Hipp. ait; idcirco & in inquirenda hominis
propria natura,Hipp.de communi omnibus generationi, corruptioniq. obnoxiis corporibus, locutus est hoc eodein tractatu . quam statuit ex calido, frigido, humido,&sicco; siue ex igne, aqua, aere, & terra constare. Agit igitur principalissime Hipp.& ante omnia de humoribus, quatenus dicuntur esse elementa particularia,ac propinqua, ex quibus componitur homo; & ex quibus tum dolet, tum sanus degit. Secundo vero de omnium communi, & uniuersali loquitur. Nec quis credat, sola ea ratione humores considerari in hoc libro ab Hipp. qua materia partium similarium primo,deinde aliarum sunt. quia exeo,quod sanitatis,& aegritudinis in eos omnem caus
sam refert Hipp. nobis subiudicauit, quatenus habet in se
13쪽
principia agendi, & patiendi ; quattuor, scilicet i qua I
tates primas, eosdem contemplari. quamobrem rectius
explicatiusq. libri huius propositum assignabimus, si humores, quatenus sunt principia hominis intrinseca, tu agentia, tu formalia, tum materialia in hoc libro perscrutari, dixerimus. Nihil enim est in corpore humano,quod medici humoribus non tribuant. Sed statim insurgit dubitatio Galeni, cur potius non inscripserit opus istud de
elementis, quam de natura hominis . At & hanc eandem nullius momenti iudicauit Galenus quaestionem; cum praesertim omnes antiquos de elementis tractasse cernamus i & tamen libros suos inscripsisse de natura. cuq. uideamus Aristotelem in libris de coelo inscriptis, non mianima illorum librorum parte, tractationem de elementis perscrutatu filisse. Verum ut non male, ita nec improprie inscriptione, huius libri de natura hominis fecit. Siquidesi grauissimorum Peripateticorum auctoritati stare volueximiis, eandem & iudiciossimam iudicabimus . cum materiam, formamq. rerum naturam earundem appellent.
inare cum humores humani corporis materia, formaq. sint, ut in eo exponedo uidebimus; ideo&recte natura hominis nuncupari poterunt. pariterq. liber, qui eorundetractationem habuerit, de hominis natura inscribi poterit. qualis est hic, quem prae manibus habemus. Cuius utilitatem praeter cientiam de elementis, de humori busq. ad duo alia extendi medici munera, testatum reliquit Hippocrates . nam & ad curationes, & ad praedice dum maxime medico usui fore pronuntiat ' Quantum e nim elegatiores sint qui recta ratione mededi arte tenet, ijs, qui uel solo experimento, uel quouis alio modo me' dentur, ex medicorum omnium libris maxime patet. Medictas itero si prouidentia uti optime calluerit ,& cura tiones rectius moliri ;&existimationem immortalem a
pud omnes sibi comparare poterit. Ad quam itero medicinae partem reducatur, nemini non est apertum. siqui
14쪽
dem totus in inquirenda hominis natura uersetur: qua- ratione etiam totus ad phisiologiam attinet. Qiiod Erotiani uetultissimi scriptoris Graeci testimonio clarissimueuadit. qui lib. de obsoletis apud Hippocratem uocibus,
illum inter caussativos, & naturales connumerat. Hac uero ratione progreditur Hippocrates. primo enim disputat aduersus antiquos hominem unum quippiam nequaquam esse . deinde quae sint ea, quae eundem compon ut principia inuenit: cumq. inuenerit eum ex pluribus constitui, nihil de componentibus priacipijs asserit, quod aut
signis, aut demonstrationibus non comprobet; com firmetq. Quae cum ira sint, non immerito dignus euasit hic liber, ut illum duplici expositione illustraret Galenus rvtq. tot ac tanti de re litteraria optime meriti viri in latinam linguam illum verterent. Siquidem & M. Fabius Caluus, & Germanus Interpres, qui omnia Hippocratis opera transtulit,&Ioannes Guinteritis Andernacus, & Andreas Brentius, & Nicolaus Macchellus, & Vidior Trincauelius, & nouissime omnium Ioannes Baptista Rasarius eundem interpretati sunt. Trincaue iij vero versionem Commentariolo nostro apposuimus, ut pote, quae a celeberrimo, doctis imoqmedico exarrata sererit. Haec pauca, quibus tamquam fundamentis iactis utemur, dicta suficiant.
16쪽
V I C v N A eos consueuerunt audire, qui procul abde natura humana loquuntur , quod ad medicinam a tinet; illos non expedit hunc audire siermonem. Neque enim dixerim hominem omnino esse aerem, neq. ignem, neq. aglian sneq. terram, neq. aliud quippiam: quod in homine unicum esse non appareat . Ego uero eos, qui haec dicere uoluerint,dimitto.
SI quis inter Hippocratis thros omnium hominum lectione dignus extitit, is profecto est liber, quidenatura humana inscribitur: tum ob excellentissimam tractationem, qua totius medicinae fundamenta iec1sse dicitur Hippocrates; tum obditi inissimam methodum, qua, inter ostendendun, dogma suum de humana fabrica, in eo usus est. Giae quanti facienda sit, vel illo solo argumento omnibus quam facillime innotescere potes; quod diuinus Plato non alia ratione, animae naturam inuestigandam esse,in Phaedro iudicauerit: quodq. p riter Aristoteles philosophorum omnium,quot quot e literint, non immerito princeps appellatus; in inueniendis, constituendisq. rerum naturalium initiis, non
alio, quam hoc Hippocratis artificio, usus fuerit, in diuinissimo illo opere, de physica auscultatione . quod &Galenus memoriae tradidit; & res ipsa comprobat, con A '
17쪽
firmatq. ut suis locis quandoq. notabimus . Ab hac litiatur diuinissima methodo expositionem nostram exorsi, eam , qualem a Galeno de scriptam accepimus, in primis ponemus . deinde consilium nostrum, in contexen
ad rem, non abs'. arte, deuenire possimus. Hanc vero Galenus in calce commentariorum huius libri, his ver- ima expo. bis descripsit. Hippocrates cum propositisset in hoc li- ,, bro naturam nostri corporis inuenire , hac methodo ad ,, inuentionem est usus. Quaesiuit enim primum, num, , simplex sit, multiplex ue. Dehinc cum inuenisset, quod ,, multiplex: in simplicibus, quae in ipso essent, conside- ,, rauit essentiam, qualis nam esset rhoc est, quamnam fa- ,, cultatem haberet ab aliquo patiendi, vel agendi. & ob ,, H tempestatum meminit, & aetatum. considerans quo is modo inuenta elementa se haberent erga ipsas. Et inuenit quidem quod ad huiuscemodi scopos referre Opor- ,, tet, tum praedictiones solutionis morborum, tum etia,, curationes . Interim Vero dum quaereret elementa, ,, quibus componitur nostrum corpus, elementorum to-
,, tius secit mentionem. Totam hanc verborum seriem,
quibus Galenus descripsit methodum Hippocraticam
in hoc libro contentam,annotare volui; ut percepta integre Hippocratis mente, facilior euadat intelligentia uniuscuiusq. contextus. In quorum expositione primuhaec Galeni verba notare memori animo debemus,tanquam breue quoddam exemplum, & argumentum to tius libri; It ostendere poss1mou. ne minimum quidem Hippocratis verba a proposita methodo aberrare . idq-
faciemus in singulis partibns, ubi opus fuerit. Deinde, si qua verba erunt obscura, declarabimus. & ubi Hippocratis oratio plures sensus recipere poterit, quemnam verum nos esse credamus, monstrabimus. Tum si
ulla videbitur in di ctis ipsius Hippocratis, aut cum Gal. aut cum alijs auctor1bus controuersia, in medium Pom
18쪽
netur. Siqira autem erit in nobis ingenii vis, eandem modo istud saluare nostra fieri possit e medio tollere nitemur. Postremo si quid in expositione Galeni vel obscurum, vel annotatione dignum, inuenerimuS;&exponere ,& annotare stridebimus. Neq. enim ubiq. totam Commentationem Galeni ad examen adducemus: tuna quia vanum esset, velle lucem iis, quae ex se clarissitna
erunt, addere: tum ne videamur ex eorum numero nos
esse, qui dum modo magna conficiant volumina, quid quid ex eorum ore exciderit , nihili faciunt. nec pudet eos vana effutire. Ad rem igitur deuenientes, primo videndum est, nunquid verba Hippocratis methodo,quam descripsit Galenus, correspondeant ; & an methoduSVerbis consentiat. quid ait Galenus p Quaesiuit enim primum num simplex sit, num multiplex. hoc est, primum, de quo verba fecit Hipp.in hoc libro, illud fuit, an .homo esset simpleae; scilicet, an constaret ex Vna tantum re: an multiplex. quod est, an multa sint, quae concure runt ad constitutionem humanae naturae. Hippocratis igitur consilium ad hunc solum scopum tendere videbi .mus, si altius ipsius mente repetita, ali)s verbis ac ipse fecerit, rem hanc declarabimus. Duae igitur fuerunt de humana natura, ac de eius constitutione antiquorum 6 piniones, quae maxime inter se opponebantur. quartan
una erat eorum,qui affirmabant hominem uni tantummodo esse . hoc est , tantum modo rem unam naturam humanam undequaq. constituere. Altera Vero huic on1-nino contraria, de qua post modum dictusi sumus , hominem multiplicem statuebat . idest,plura eius naturam perficere, & ab luere affirmabat. Rursus prima in duas diuidebatur. quarum primam philos horum fuisse ei cit Galenus, alteram vero medicis ascribit Hippbcrate Ex philosophis igitur non pauci fuerunt, qui hominent
dixerunt unum tantum modo esse elementum . quam mobrem alij ignem, alij aquam, nonnulli aerem', ali pati
19쪽
ero terram hominis naturam statuebant. &'hi ne quos Hipp. dixit tractasse de natura humana, proculeo, quod ad artem medicam spectat. cur autem id dictum fuerit, post modum videbimus. Medici pariter meut & philosophi, & λrsan ad eorum aemulationem, &imitationem, hominem ex uno tantum constare humore affirmabant o quorum alii sanguinem, aliqui bilem, nonnulli pituitam,humani corporis principium autumabat Cum igitur Hipp. senserit hominem multiplicem, & noε unum esse; ut videbimus ; ante quam id demonstrandunsusciperet, necessario falsas has opiniones destruere de. bebat . quod quidem in primis totius huius volum1nis
verbis praestat . hacq. in re talem ordinem seruat . primo opinionem, quam diximus philosophis a Galeno ascriptam fuisse, proponit: tum statim reprehendit. leuius tamen, quam medicorum dogma, refellit. huius aute miratio in promptu est. non enim ita dedecebat, medicae artis imperitos, aliquid praeter artem medicam scribere; ut ipsos met medicos in eadem arte aber stare. i In hoc itaq. primo contextu hanc opinionem proponit. in sequenti vero, eam quoquo pacto redarguit. secundo loco,simili pacto,medicorum sententiam in medium affert; deinde eam increpat. demum longa orationedisputat hominem haud quaquam unum est.. His igitur sic se habentibus, unicuiq. tarn man ifestum exit, methodum a Galeno descriptam ,omnibus numeris, ab Hipp.fuisse obseruatam . nihil enim aliud est, reprehendere sententias eorum,qui dicebant hominem esse unum tantum, siue elementum, siue humorem ; aduersii'. eorum ententias argumentari , quam hominem affirmare esse inultiplicem. Et hoc modo Hipp. quaerit, an homo sitimplex,uel multiplex; non secus ac a Galeno dicitur. Ceterum horum opinionibus reprobatis, concludit postmodum, humanum corpus componi ex quattuor humoribus. Primum igitur quod polliciti sumus, manifestum
20쪽
apparet .quod,scilicet,in hac parte, an homo fit unus,vel Pitires, methodus descripta a Galeno nihil differt a verbis Hipp. quodq. verba eius,eandem penitus obseruant. Hoc eodem artificio Aristoteles Hippocratem imitatus
lib.i.Phys numerum principiorum naturalium Venatur. Ex eo enim quod principia necessario aut unum,aut plura sunt , antiquorum sententias enumerare, & confutare congruum videbatur, occasione sumpta, qua suam sententiam statuere posset. Modo accedamus ad verba. Quicunque eos .sc. In hoc textu explicando, primo quaerendum esset, qui nam fuerint hi, qui praeter medicinae institutum, tractauerint de humana natura . Verum quoniam Galenus id scire paruisecit, ideo & nos id mi λsum faciamus. Et eo maxime, cum ex elusitem Hipp. verbis, in secundo contextu, omnino appareat, has opiniones in disputationibus suo tempore viguisse; & in hominum contentionibus , quae quandoq. accidunt, hinc inde versatas fuisse. Hinc verisissimile admodum summitur indicium, Hipp. potius,opinionem suo aevo verbis,& hominum controuersiis agitatam, quam monumentis litterarum demandatam, reprehendere. Sed dubitabit quis hoc in loco, numquid aliquis antiquorum de philosophis loquor, quorum opiniones ad nos peruenerunt posuerit hominem constare ex uno tantum quattuor elementorum . cum praesertim neq. hic ex Hipp.colligatur neq. alicubi legatur,lias sententias aliquibus eorum fuis. se adscriptas. 3. enim Phys & j. de ortu, & interitu, & in prooemio methaplusices recitantur ab Aristotele opiniones antiquorum, qui de natura philosophati sunt ;&tamen nullibi fit metio de ijs,quos,hoc in loco,Hipp.redarguere videtur . neq. apud Platonem, apud quem, tot, ac tantae extant antiquorum sententiae; habetur aliquid, quod hoc confirmare possit. Fgcile possumus respondere, & maxime Averroem imitantes, & insequentes. Qui j. ys hanc eandem proposuit dubitationem
