Sylloge opervm minorvm praestantiorvm ad artem obstetriciam spectantivm : qvam cvravit atqve edidit, et indicibvs necessariis avxit

발행: 1795년

분량: 679페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

hodiernortim prae veterum praefantia, etc. I 4s causa vaginae uterique rupturam parturienti letalem observaverit FRIEDIVS: quae Omnia magis adhuc timenda erunt, si instrumento quodam hunc in finem utamur, quod non tantum ab ALBUCASI, uti vidimus, sed et post ea a BuRTONo laudatum fuit, atque depictum: ita te satur SMELLIE '' quod saepius illud adtribuerit, ut hia meros aut corpus infantis repelleret, sed semper absque successu, ob nimiam uteri contractionem, qua gliscens instrumentum genitalia sicile laedere poterat, atque ideo BAu DELO QUE ' hanc machinam maxime quoque vituperat. Hanc vero reductionem ab ipsis Veteribus saepe inutiliter tentatam fuisse, docent frequentes foetus disse citones, ad quas, post tot adminicula' incassura adhibita tandem confugere cogebantur. Nec, retrusione ista lain ex voto succedente, capitis tamen directio ad stum natu. ratem ita facile poterat perfici; hoc enim, cum lubricum sit et volubile, manu prehendere, et a plaga ab ori scio uteri remota adducere, haud leuem exigit laborem; imo aquis diu efflixis, nullo modo praestari valete deinde, eses ponamus, omnia haec recte peracta, et foetum in idoneo situ locatum esse, ultra tamen obstetricans nihil poterit; caput enim manu prehensum per pelvis angustias transire nequit, partus itaque Naturae committendus; sed debilis plerumque parturiens, tum ob dolores in foetum male locatum absque fructu editos, tum propter varia Embryulci artiscia, quibus correctionem perfecit, partui absoluendo impar est, hinc ad alias encheireses veniendum, quibus foetus in lucem emitti possit, unde n0ua puerperae creantur mala. Reiicienda ergo haec operandi

162쪽

146 vati Leeuineu Difert. de artis obstetriciae methodus, quae tantis pressa molestiis a scopo saepissi ne aberrat, nec tollendo partus impedimento satis idonea est.

Magis laudandi sunt illi Veteres, qui corre 'ioneni in pedes proposuerunt, sed dolendum, adeo meticulosos

fuisse, ut non nisi in propinquo iacentes attrahere aude.rent; caeteris vero in casibus capitis adductionem omni ope moliendam esse, sollicite monerent; unde in eosdem illapsi sunt errores, eademque necessario commiserunt vitia, ac Hippocraticae doctrinae sectatores, nisi paucis illis casibus exceptis, ubi prope ostium matricis pedes siti forent. Docuit enim recentior aetas, Optimam ac tutissimam esse foetus inique locati correctionem, quae ita iustituitur, ut, neglecta operosa et noxia partium prolapsarum reductione, mox pedes quaerantur, ac per eos in fans educatur; eamque methodum adhibendam esse, et.

iam si partes capiti proximae, aut ipsum caput male locatum, partus dissicultatem creent; unde liquet, quanta sit inter hanc et Veterum doctrinain differentia. Novae huius encheireseos Auctor a plerisque habitus fuit PAR AEus, qui diserte hanc versionem commendat; Obtetrises enim mouendas esse, ut quoties prodiro

infantem cognouerin= , qrtartis alia contra naturam forma, fum conuertant, et in pedes trahant, ' et haec alibi Platius exponit: verum Cel. Praeceptor v AN DOEVERENinuentionis honorem P. FRANCO Ni vindicauit, quippe qui iam ante PARAE V Μ hanc methodum tradiderit, uti ex ipsius Tractatus inspectione facile apparet. Longe tamen abfuit, ut illa encheire sis ab omnibus reciperetur, Vt inultos etiam nacta fuerit aduersarios; plerique enim praeiudiciis occaecati Veterum amplectebantur sententiam, quin tanti fecerunt HIPPOCRATIS auctoritatem, ut ne pedeso. De hominis Generatione q. In OUI. Academ. C. IC. IS. p. 4 II. in Coll. P. II 9. SPACHII. r. In Traiie des hernies,

163쪽

hodiernorum prae veterum praefantia, etc. 1qTdes quidem, prope orificium uteri locatos, arripere ausi

fuerint, quod tamen a nonnulliS ex Antiquis, vi vidimus, factum erat: ita HILDANVS ma Xime in FRANCONEΜ et PARA EvΜ inuehitur, quod versionem laudauera iit; postquam scit. correetionem in caput in omni casu praecepit,

addit seqq. Interim tantur cave, ne, si sieri potest, imverso et naturali plane contrario modo viii sicci pedes foetus mortui primo opprehendendo , sum extrahcrr t ntes, quemadmodum pol PETRvΜ FRANCvΜ dolet PAR AEus. Imo circa medium fere elapsi seculi, reduetionem in ca- put in omni stu praeter naturam, pedibus etiam praeuiis, laudabat RivERIus, ut alios omittam. Circa finem vero seduli XVII. et initium A VIII, cum plures et feliciores en- cheireses instituendae versionis in usum vocatae, et experientia confirmatae fuerunt, illa demum inter Artis Oh- stetriciae praecipua fundamenta adoptata, et ab omnibus Artis peritis in omni praeternaturali infantis situ adhibita fuit, tanquam parturienti aeque ac foetui tutis limum remeadium, nisi impedimenta adfuerint, quae illam plane ini. possibilem reddunt. Celebratur quidem et hodie correctio quaedam,

quae adhibetur, ubi caput a naturali situ aberrans, iniquam reddit diametrorum ad pelvis dimentiones relatim nem: ita v. g. si facies praeuia sit, aut pars capitis latera lis, aut si iuxta coniugatam aperturae pelvis superioris maxima diameter foetus locetur, similiave adsint vitia, saepe mox ab effluxis aquis capitis situs corrigi, et ad naturalem normam componi valet, absque ut opus sit versonem instituere: sed quantum intercedit inter hanc et Veterum correctionem discrimen; hi enim caput insantis aborificio remotum adducebant, illi ostio uteri incumbens quidem, sed a naturali directione abludens, componi ut, quin tamen violenta repulso requiratur; deinde, si hisce artificiis non obediat male locatum caput, iis haud im-

164쪽

morantur, verram, manu non retracta, mox pedes prehendunt, et versionis ope infantem extrahunt, ne tempus

huic operationi idoneum praeterlabatur. In genere itaque correctio in pedes in omni prauo situ commendatur, et sane insignia sunt huius operationis prae Veterum encheiresi commoda; ab omnibus enim difficultatibus, quibus capitis reductionem laborare antea ostendimus, plane immut is est nostra operatior ita peri. culosae isti partis praeter naturam praeuiae repulsioni, et retrusioni ad uteri fundum hic tuto supersedere licet; etsi enim ab ipso LEvRETO tum in collegiis, tum in Systemate ' ita dicta praeparatio laudetur, ubi capite foetus prope orificium locato, verso esset instituenda, nec ab hac opinione alienus fuerit SMELLIE; ostenderunt tamen alii, noxia hac methodo haud opus esse, attractis enim pedibus, partes orificio proximas sponte recedere, et ad Iundum reuolui, uti inuictis argumentis inprimis a BUR. TONo,' et SAX TORPHIo dentonstratum fuit: dein

pedes. longe facilius prehendi et firmius contineri possunt, nec tantum requYitur in utem spatium, quam si caput attrahi , et manu adduci debet. Illud denique est praestantissimum nostrae operationis commodum, quod directio corporis foetus obstetricantis arbitrio penitus subiiciatur, ac partus ex toto absolui possit; pedibus enim iuxta pelvis axin protractis, ulteriorem foetus expulsionem Naturae Iaud committimus, sed ipsi commode perficimus, unde 'parturientis viribus egregie consulitur: imo vero hoc titulo longe latius patet nostrae versionis utilitas, quam coris rectionis Ueterum; ita enim in positionibus infantis, quae praeter naturam sunt, non tantum in usum vocari debet,

sed etiam, foetu recte locato, optimum sese praestat ad

165쪽

hodiernorum prae veterum praestantia, ete. I 49miniculum, ubi talia adsunt symptomata, quae inatris aut foetus vitae periculum minantur, nisi partus Artis ope quam citissime absoluatur, uti sunt insignis parturientis debilitas, conuulsiones, uteri haemorrhagia, similiaque, de quibus videri possunt STEIN et audiores ibi laudati, item S AxΤORPH, ' PLENCR,' aliique et unde liquet, quanta sit huius encheiresis prae Veterum correctione praestantia. Nec opus erit hic loci recensere omnes regulas, quae in instituenda hac operatione ab obstetricalite obseruari debent; hae enim a Recentioribus, qui de Arte nostra seripserunt, latissimo pertractatae sunt, quos inter praecaeteris laudari meretur STEIN, V SAxΤORPH, et BAUDS-LocquE ' apud quos omnia huc spectantia iuueniri phssunt. Eis vero tam insignia sunt huius methodi commoda, atque emolumenta, ut in partu praeternaturali unicum sere dici mereatur auxilium, cum partus tamen naturalis facilitate atque securitate minime comparari potest, uti a nonnullis factum fuit; imo vero ultra processerunt alii, statuenteS, partui naturali, qui capite praeuiost, longe esse antes rendam. Nemo hanc doctrinam magis stabilire tentavit, quam Doet. I'. BOUNDER, qui in Dissertatione sua, 'syli elegantia maxime commendanda, demonstrare annisus fuit, in omni partu etiam naturalissimo, capite infantis ad orificium uteri apte Iocato, omnibus recte constituistis, ad facilitandum puerperium quodcunque, nostrain operationem suscipiendam, foetumque versonis ope educendum esse. Verum hanc sententiam quam maxime

reprobamus; sunt enim tu hac eucheiresi dissicultates K 3 qua

C. L. e. P. II 3-I62. d. L. e. T. I. IO97. et

methodum νemouendi a puxtu

6. p. 9. et Io. 2. L. e. p. II 3-II9. R. L. e. p. 169.

166쪽

Iso L. Dan Leeumen Dissert. de artis oblefritiae

quaedam et incommoda, a quibus partus capite praeuio, soli Naturae relictus, plane immunis est: ita manus immissio semper dolorifica es; eo magis, cum dilatatio ista genitalium non adeo lenta et aequabilis esse possit, quam si a Natura perficiatur; deinde membranae oui facile solvuntur, placenta separatur, et haemorrhagia. uteri producitur; funis umbilicatis haud raro compr; mitur, non tan

tum a manu Operatoris, verum et ab ipso. eius corpusculo, quae compressio, sistendo sanguinis circulum, letalis euadere potest: haec autem in partu naturali non est timenda, capite enim nato, etsi iam allidatur funis ad pel-Vim, respiratio exerceri potest, quae usum funiculi plane tollit; tandem dissicilius extricatur caput ex ora superiori pelvis, quam si naturali modo prodeat; non enim adeo aequabilis ac lenta osse potest capitis compressio, eo minus, quum a fundo uteri circa verticem sese constringente lati ludo eius auqeatur, ac dissicilior fiat eductio, unde compresso funiculo umbilicati, multum periclitatur infantis

vita. Quaenam ergo ratio foret, cur in partu naturali versionem institueremus, ac consilio Naturae contraria Operatione infantem protraheremus' An igitur eapropter in omni casu est laudanda, quod errores Naturae corrigat,

quae sola capite praevio partum absoluens, maximam semper capitis diametrum minori diametro pelvis implicare tenetur δ Ita quidem BouNDER; at falsissimam esse hanc assertionem , et Naturam sollicite dimensiones foetus pelvisque obseruare, imo ex eius imitatione natam esse illam enchei- resin, quam Receptiores in extricando laetus capite post versionein commendant, satis superque a nouissimis Obstetri- eantibus probatum fuit. An ergo ideo instituenda haec versio, foetu recte locato, ut, si iusto maius caput, aut angustior pelvis esset, minori cum periculo in lucem edi posset infans' Tantum abest, ut hoc in casu conueniat, vi etiam ad contra- indicationes huius artificii ab optimis obstetricantibus referatur vitiata proportio inter caput foetus

167쪽

hodiernorum prae veterum praefantia, etc. Is Iae pelviin, ob dissicultates supra iam memoratas; haec enim si adsit, in forcipe tutius longe datur praesidium,

uti optime notarunt STE IN R SAX TORPA, l)LENCΚ, BAUDE Locuug, ' aliique. Nulla ergo esset ratio, cur in partu naturali, Omnibus recte constitutis, nostra operatio commendaretur, cUm nec melior, nec magis secura sit artificialis extractio per pedes, imo dissicultates et pericula longe maiora habeat, quam si ab ipsa Natura persciatur infantis eductio. Atque haec de adminiculis in partu dissicili ob pravumi foetus stum dicta sussiciant: sequitur, ut videamus,

quaenam a Veteribus laudentur, si partus impediatur a vitiata proportione infantem inter et pelvim, eaque etiam comparemus cum illis, quae a Recentioribus commem

IIJ. De Auxiliis ad vitiatam foetus cum pelai relationem. Angusta maxime fuit apud Veteres adminiculorum supellex, ' quibus foetus ob iniquam ad pelvim proportionem egredi remorantes, extrahi, vitiique in lucem emitti possent: praeter pellentia, unctiones, genitalium emollitionem, dilatationem, et id genus alia, quorum paucissimis in casibus aliqua est utilitas, in nostro vero nulla, nihil fere Antiquis reliquum erat, ut insantem

mole peccantem tuto educerent. Enchei resis illa, quam HIPPOCRATEs commendat, ubi foetus mortuus in exitu haereret, praeterquam quod rudis sit et infanti vivo periculosa, plerumque nullius esset usus, ita enim habet: Cum pueri eapite extra uteri oscuhim veniente, corpus reliquum non amplius progrediatur , puer vero mortuus

fu/rit, digitis aqua mos factis inter uteri osculum et caruit infertis, digitum in orbem tireum ducito, deinde digito mento subdito, in os traiecto, foras extrahito. y M o-Κ 4 SCHIO,

168쪽

Is a L. Dati Leeuroen Dissert. de artis obstetriciae

scuto, si ob magnum nimis caput infans exire non posset, sit adet: Vt unctionibus uncto oriscio, immissa manu Obsetrix eum adduwat, tenens caput eius, adiuuante etiam

eonatu suo parturieuter ' sed parum quoque valebit hoc a tificium, si adiit recessus a statu naturali in potuis aut capitis dimensionibus, imo institui vix poterit, cum tantum non detur spatium, per quod manus immitti foetusqtie prehendi possit. Inter Arabes AvICENNA triplex proponit auxilium, si infantis magnitudo in causa esset partus dissicilis, ut scit . extractio fiat vel manu, vel margine panni, vel forcipibus: Oportet Obsetrix ho- nam faciat retentionem huiusmodi foetus: quare subtilietur in extractione eius paulatini: tune s vasit illud tu eobtue se et s non, I et eum cum margine panni et trahat eum subtiliter attractione post attractionem. Qiιodsi

illud non confert, admini rentur forcipes et extrahatur eum eis: ' inter haec adminscula forcipes inprimis lauda. ri mererentur, si eius forent fabricae, ut infans integer Vivusque, uti hodie, earum ope protrahi posset: sed vero admodum simile videtur, Av1CENNAM ista intendisse instrumenta, quibus in dissectione foetus vulgo utebantur Veteres, ad caput diffringendum, uti postea patebit; a que haec ideo magis probabilia sunt, quia ALBUCAsIS, qui deinde vixit, et instrumenta obstetricia Antiquorum delineauit, non alias exhibuit forcipes, nisi tales, quae sine vitae damno adhiberi non valent. 'praeter haec auxilia, nulla a Ueteribus memorata inuenimus, nisi dirum istud operationis genus, qua see tum etiam viuum in sinu matris dilaniandum voluerunt, ut, qui integer exire haud posset, in frusta sectus educe- retur. Frequentissime sane hanc enchei resin a Veteribus institutam suisse, docet prolixa, quae in eorum scriptis occurrit, circa modum, quo fieri debeat, explicatio,

169쪽

hodiernorum prae veterum praestantia, εtc. 1 3 ita ut huic integra dedicarint Capita, dum reliqua Artis praecepta paucis modo tradiderint: neque in nostro tantum casu, sed et in iniquo foetus situ, aliis adminiculis haud corrigendo, eandem hanc operationem administrarunt.

Plurima autem sunt, quae docent, in mortuis non solum, sed in vivis etiam infantibus hanc sectonem a Veteribus adhibitam fuisse: ita HIPPOCRAΤEs in in scriptione Libri de exfestione foetus ex utero, P de morte foetus non loquitur, etsi Foesius defo3Ius in utero moritii e Ectione in translatione habet, et per Eριβρυοτο αἰαν infantis mortui sectionem semper intelligendam, mouet: 'at licet hoc iam largiamur, saepius tamen vivos secuisse HIPPOCRATEM, ex eo patet, quod brachium prolapsum tanquam mortis signum recenseat: Crina vero parturienti mutifri transuersus foetus ceciderit - manusque ut plurimum foras eminet, quod quesem iam mortui foetus Agni eationem praeb/t: haec vero falsissima esse, sponte apparet. Mos C Hio de iis, qui manibus duci non possitnt, agens, huc refert, qui magnitudini Corporis sui rhyi uut, sui morte , aut tu tanta si i Dra arctati sunt, ut in totum auesii non possint, atque in iis Embryotomiam instituendam suadet, quidem, uti inquit, iam pecus mortuum emat omnes foetus iusto maiores, aut pelvis angustiis impactos, mortuos pronunciare, quotidianae eXperientiae re pugnat; adeoque non dubitamus, quin saepius et ille vivos secuerit. AeΤIUs, nulla mortis mentione facta, diserte iubet: Si ob capitis, aut thoracis, alit Ufratris mapnitudinem 'partus di scisis at, omnino necessarium es for- tum ferare; ' et inseriptione Capitis, in quo lianc Chirumgiam describit ex PHiLvMENO, mors ilifantis pariter liaud memoratur; est enim de foetus extradrione at exsectione,

ibique incisionem praecipit, s ita caput impachim fucrit,

P, L. c. p. 9Iq. s. L. e. C. 22. p. 789. q. Ibid. p. 91 S. not. I. r. L. e. Cap. I 3. p. Ia.

170쪽

ut nullo modo retrudi possit, quo in casu infans saepe vivus deprehenditur. AEGINEI A R exsectionem laudat: Si non prodierit eo quod mortuus est foetus, aut ob aliam causam; adeoque in vivis etiam instituiste inde concludere licet: etsi autem in fronte Capitis.' in quo hanc en cheiresin describit, legatur de foetus iaemortui extraoctione ac exfemone, huius criminis tamen nequaquam absolui posse videtur, quoniam plerique inter Veteres, infantes, qui auxiliis leuioribus in partu dissicili prodire recusarent, mortuos habebant, in qua opinione etiam Mos CHIONEM versatum fuisse, antea vidimus. Neque aliter hic processserunt Arabes; AvICENNA enim inter adminicula ad partum dissicilem a foetus magnitudine, post attractiones mynus, aut panni, aut forcipuna ope factas, sectionem commendat: Si vero non confert illud extrahatur cum Diaci ne, feci dum quae facile si et regatur regimine fotatur mortui, et paulo post F incisionem frustatim facta nilaudat, ob malitiam Aurae portus cum qua non speratur vita, ubi itaque indicat, dubiis etiam vitae signis hanc operationem esse instituendam. Nullus ergo video, cur tantis extollatur laudibus Arabs noster a Cel. CRAN12, Υquasi in hoc puncto Graecos humanitate vicerit, et vitam nascentis hominis recta ratione ponderauerit: illud autem ex iisdem, quos adduXimus, locis probari, quomodo asserere possit Uir. Celeb. non intelligo; in altero enim diserte praecipit, ut foetus, qui leuioribus remediis educi nequit, incidatur eodem modo ac foetus mortuus, statuit itaque adhuc in vivis esse; in altero autem loco dubia sal tem vita nostram operationem commendat; etsi enim inhv. ius Capitis inscriptione, atque alio in loco, ubi methodum, qua institui haec en cheiresis debeat, latius exponit,

mortem

SEARCH

MENU NAVIGATION