Sylloge opervm minorvm praestantiorvm ad artem obstetriciam spectantivm : qvam cvravit atqve edidit, et indicibvs necessariis avxit

발행: 1795년

분량: 679페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

uterus cauitatem pelvis nondum replet, et ideo huc vel illuc fluctuare posset, placenta tam paruae molis est, Vt

illam inclinationem producere non valeat. i Si vero tantum increuit, ut cauitatem pelvis repleat, ubique aequaliter inclusus et suffultus, nuspiam vergere potest; post

quartum vero mensem, quo elapso uterus supra cauitatem

pelvis superiorem eleuari incipit, placenta et foetus respectu ponderis se aequant, uti LEvREaeus ipse docuit, et ergo placenta ob eius pondus maius, uterum in suum latus deflectere nequit. Sed non solum theoria nobis, quam salsum sit istud argumentum demonstrat, sed etiam obseruationibus id probare possumus. Cl. HAGEN ' nempe in Obseruat. XII. dicit, illum os uteri in axe pelvis inuenisse, etsi placenta in latere dextro uteri inserta fuerit; in

Obseruat. decima nona ' casum enarrat obliquitatis uteri ad dextrum latus, attamen placentam parieti anteriori uteri accretam inuenit: obferuatio vigessi a prima P historiam partus cum obliquitate antrorsum nobis tradit, ubi placenta lateri dextro implantata animaduertebatur; in obfrvatione vige a quinta uterus obliquus versus latus sini- sirum obseruatur cum placenta dextro lateri inserta. Obseruatio fecunda de stu foetus transuerso capite praeuio, obliquitatem uteri versus latus sinistrum exhibet cum placenta in latere dextro sita. Septima obferuatio continet casum obliquitatis versus latus sinistrum cum placenta parieti auteriori uteri aflixa. Omnes hae obseruationes ex parte confirmant, accretionem placentae nihil ad situ tu uteri conferro, atque ex parte probant, si quid conferre possit, uterum situm ipsum illi contrarium accipere, quem LEvRET eundem assumere debere contendit, etsi Ill. HAGEN ipse sententiam L v RETI illis confirmari putat. Supra iam diximus, uterum non inaequaliter extendi; ergo

R s neque

282쪽

neque inaequaliter contrahetur. Erit quidem matrix in l. regione implantationi placentae opposita aliquantum te- lnuior, sed etiam tenacior, quia fibrae ibi adhuc propius lsibi incumbunt, nec per fluida et humores ita emollitae lsunt. Obiicitur quidem, rupturas uteri frequentissime ita ldicto latere locum habere; attamen ubique in utero hae rupturae obseruatae sunt: et etiam si frequentiores in loco placentae insertioni opposito essent, ob longe alias causas,

ac ob eius tenuitatem, euenient. Nam similis est casus ac cum arteriis venisque. Arteriae facilius rumpuntur, i etsi tunicae earum crassiores sunt venis; sunt enim rigidiores, magis resistentes; venarum tunicae magis cedunt: ita et cum utero; pars, ubi placenta accreta est, mollior

est, magis cedit, placenta quoque impedit, ne actio tam lactis sit ac in reliquas uteri partes, quae magis resistunt; ita actio maior in eas est, et facilius rumpuntur.

g. 6. Peluis figuram, seu bona seu peruersa sit, in genere.

plurimum ad obliquum uteri situm conferre, opinamur; lfieri autem vix potest, pelvim si attente contemplamur, quod uterus situm rectum retineat: axis enim pelvis sup rioris antrorsum inclinatus est, posterius pelvis eleuata, anterius declinata; posterius ossibus altis fere occlusa, auterius libera, et non nisi musculis cedentibus circumdata. Vterus tumidus, extensus, rotundus innititur vertebrarum columnae quoque rotundae; ergo paucissimis punctis suffultus, facillime ad unum uel alterum latus se determina- bit, ubi maius spatium et fixiorem situm inuenit; ' ipsius uteri standus in statu naturali et virgineo semper antrorsum Vergit, ex quo elucet, cur uterus in plerisque grauidis propendeat. ' Partes uterum in pelui ambientes non merentur minorem attentionem, ubi contemplator attentus insitu curuaturae coli, S romanum dictae, et intestini crasti,

quod

283쪽

si quod saepe excrementis farctum et 'valde extensiani ess, causas ad propensionem uteri in latus dextrum et in di rectione oblique ascendentis me senterii in latere dextro constantes et permanentes causas Obliquitatis ad sinistrum latiis reperiet. Si vero potuis male formata est, so ma gis ad situm uteri obliquum confert. Si nimis ampla esst, ossa it ei nimis extrorsum vergunt, moles uteri non bene suffulta, ad hoc vel illud latus se inclinabit; ligamenta enim uteri ad conseruationem aequilibrii non sumetunt. Si vero nimis angusta est, ob minorem basin et fulcrum, quam utero grauido praebet, lateraliter quoque verget; et si altero latere angustior est, ad regionem ampliorem, ubi minorem iuuenerit resistentiam, se conuertet, aut si alterum itet os altius est, certe uterus ad humilius latus se inclinabit. γ

Situs quoque nimis altus uteri eius obliquitatem ess cere posse creditur; nam in grauiditate tunc cauitas pelvis eius situm dirigere nequit non rite ossibus yeluis fultiis huc vel illuc fluctuat, usque ad quandam regionem incli,

netur.

Porro, tamquam causa obliquitatis Vteri, etiam primitiua mala eius conformatio allegatur. ' Nobis contigit talem obseruare in puella, quae demonstrationibus anatomicis ab Ill. et venerando praeceptore Dii. CAPPELIo subiiciebatur, cuius descriptionem nunc dabimus. Puella, circiter quatuordecim annos nata, ac febre verminosa exstincta, Theatro nostro anatomico commit

284쪽

tebatur. In perscrutatione contentorum pelvis se itientem animaduertimus formationem uteri a naturali aberrantem,

quam satis notatu diguam duximus, cuius delineatio

fieret.

Vterus magnitudine parui pyri euidenter incuruatus perfectistime cum collo longo et curuo figuram retortae referebat. Fundus eius in dextro latere eleuatus, versus sinistrum declinabat: corpus dextrorsum turgidum, fundum ampullae repraesentabat, sinistrorsum perpendiculariter in collum decurrebat, collum valde incuruatum in latere sinistro vaginae collocatum erat. Utero in medio disseeio, maxima eius cauitas ad dextrum videbatur latus, atque ob collum incuruum orificium uteri internum ita compressum et angustatum, aut potius plane obturatum,

ut subtilissimo quidem stilo transitum denegaret. Orificium uteri externum bene formatum, et ut communiter

in puellis nec grauidis, rima hiabat transuersa. Tuba dextra Fallopiana naturalis et permeabilis alte super corpus uteri tumidum insinuabatur; sinistra vero tortuosa, variis pauis tumoribus obsessa et obstructa; multo inferius alte. ra inserta erat; in externis genitalibus nil insoliti praeter

dextram nympham, quae sinistra multo maior erat, et foras propendebat. Hymen vaginae introitum occludens eleganter conspiςuum, erat membrana tenuis in mediosoramine ovali paruo aperta.' An uterus ita formatus per grauiditatem naturalem recuperasset figuram' vix credimus, et si illam praeternaturalem retinuisset, non potuissset non fieri, quin in grauiditate oblique ascendisset, et ad id latus se inclinasset, ubi in statu naturali et non impraegnato maXima eius corporis pars sita fuisset. f. 9. Consuetudinem decubitus ad unum latus tam eXtra, quam praecipue intra tempus grauiditatis, ad obliquum uteri situm disponere censent auctores. Non necesse est quidem,

285쪽

uteri obliquo.

quidem , semper hanc consuetuditiem uteri obliquitatem producere; minime Vero negari potest, magnas inde in corpore mutationes humano oriri. Vidimus foeminae cra Dium, quae semper in latus decubuerat sinistrum, quod effecerat, ut sinus laterales eiusdem lateris duplo profundiores imprestiones in os, quam in altero latere, secissent. 9.

Gibbostas atque claudicatio foeminae etiam obliquo uteri situi occasionem dare possunt. Spina dorsi enim

valde extrorsum vergente, raro illa obliquitas retrors moritur; vertebris vero lumborum versus abdomen incurvatis, uterus antrorsum propendere cogitur. Cum claudicatione connata, quum communiter mala pelvis consormatio coniuncta sit, hanc ob causam ad uteri obliquitatem disponit; si vero pelvis non vitiata, corpus ad unum semper latus propendens illam emcere potest.

Etsi uteri ligamenta non multum ad conseruationem grauidi uteri in iusto stu adserant, quod ex eorum insertionis loco in ultimis grauiditatis mensibus elucet, illis tamen non omnino influxus in uterum denegandus est: etsi etiam rotunda nil facerent, lata eo certius ad sustentandunt uterum et continendum inseruiunt. Muodsi enim relaxantur haec in uno latere, non potest seri, quin uterus ad oppositum procedat latus; si altero latere inflammata, tumida, ergo contradia et breuiora sunt, ad id ipsum latus uterum inclinabunt. Nimia etiam rotundorum ligamentorum uteri rigiditas ad eius propensionem disponere pol'

est, quod eo facilius fiet, si musculi abdominis valde relaxati et debiles sunt. in ,

286쪽

Tandem causis uteri obliqui annumerantur tumore3, vel thumores partium eum ambientium, e naturali situ depellentes, aut aequalem distensionem impedientes: huc pertinent ouaria inflata, hydrope extensa, tumores tubarum Fallopii, excrementorum in intestino eolo et flexura Siginoidea coli accumulationes, quorum iam supra meminimus et aliae praeternaturales accretiones, pelvim uno latere angustantes; ' gestatio quoque gemellorum a quibusdam, aut trium infantum, aut mola simul cum infante, et monstra hisce causis adiunguntur. ff. I 3. Prima obliquitatis uteri indicia non statim ab initio, sed circa finem tertii, vel incipiente quarto mense animadvertuntur; tunc enim standus uteri luper superiorem pelvis cauitatem sese eleuare incipit. R Post. conceptionem enim uterus occluditur , et per breue tempus naturalem suam adhuc retinet magnitu)inem , donec Ouulum a crescens incipiat illum extenderer fit grauior tunc et maior, et aliquantum in pelvim descendere videtur; quare etiam primis duobus mensibus os uteri sacile attingi potest.

Tertio vero mense grauiditatis, uterus communiter caui, talem pelvis minoris replet, fundus eius attollitur, et intestina eleuat, atque regiones lumborum tumefacite ergo

hocce temporis spatio uterum oblique situm esse, primo animaduertitur. Quo longius tunc foemina in grauiditate procedit, eo altius uterus in pelvim superiorem ascendit, quare ultimis mensibus os uteri dissicillime tangitur. f. Iq. Causis uteri obliqui stuum expostis, quos quadruplices esse diximus, nempe si uterus propendet 'antrorssem,

aut e. DR LEURYR. t e. q. f. IO.

287쪽

a7 Iuteri obliqπ0. aut reclinatus est retrorsum, aut ad unum vel alterum latus vergit, ad eorum signa progrediamur. Obliquitas uteri antrorsum est vulgatisilina, et sere in omnibus anilis

in aduertitur grauidis, ea sol in disserentia, quod apud hanc maior, apud illam minor sit. Sequentibus cognostitur signis: I. Foeminae venter acuminatus, valde supra ossa pubis propendet, imo sedenti in femora procidit et inamoena

grauitate illam onerat. V ' II. Regiones hypochondriacae molles, parum tensae et , repletae sunt. III. Grauida motum insantis quasi extra corpus sentit. 31v. Os uteri altum, versus posteriora retracium, et promontorio ossis sacri obuersum dissicillime inuenitur . et

non nisi eius anterius labium attingitur ; digitus aut nullo modo aut aegre in Oris uteri aperturam introduci potest, isque non nisi incuruatus et infleκus: in obli quitate perfecta tota immittenda vaginae est manus, si

i os uteri altum attingere cupimus: interdum autem hoda, fallit, ut os uteri eodem inuenitur latere, ubi standus vergit: quare examen ventris externum securius et praeferendum est. e v. Antrorsum pelvis inanis atque vacua est.

WVI. Axis vaginae uteri magis incuruatur, paries posterior longior, anterior abbreviatus inuenitur. ηi in v II. In medio introitus cauitatis pelvis tangitur magnus, laeuis, carnosusque globus qui ab inferiore uteri segmento a capite infantis extenso oritur, caput infantis cum illo segmento, ut mitra, circUmdatUm. VIII. Vesica aquarum male formatur, tenuis et exilis si-guram refert sarciminis, mox rumpitur, et aquae lente defluunt.

288쪽

aeta Lahu Disertatio de flu

ix. Dolores atrocissimi et secantes sunt, inanes Vero mox

eessant.

x. Vrina ob fundum vesicae compressum, semper profluit et supprimitur. xi. Occiput ad ostium vaginae depellitur, quia vertex ossi sacro appressus', retinetur, ne descendat, si bene laetus in utero locatus est. δρ. I . Situs obliquus retrorsum quidem rarior, quam reli qui, sed non ita rarus, ut communiter creditur. Hiesitus in illis foeminis animaduertitur, in quibus grauiditas quasi usque ad partum latet, aut non multum conspicua est: nunquam magna vel perfecta haec obliquitas inuenitur. Eius signa sequentia dicuntur: 1. Abdomen alte tumidum , molle, planum , parum

prominens, neque, ut vulgo fit, anterius acuminatum est. mii. Gravida nullum sere motum, vel solummodo obscurum foetus versus dorsum et renes sentit. 11 I. Os uteri supra pubis os apertum, dissicillime et parum tantummodo tangi potest, si foeminam vel a tergo, vela latere percontamur; labium posterius uteri oris semitu natum inuenitur. IV. Posterior cauitas pelvis et vaginae vacua et paries posserior vaginae insolito breuis est. In medio pelvis collum uteri, ut globus carnosus, eX- tonsum inuenitur. v I. Aquarum vesica laxe tenditur, dolores vehementes

nil proficiunt.

v 11. Pubis regio tensa et eleuata, tangitur repleta capite, et vesic: acriter a compressione dolet, ac urinae missio

dissicilis vel plane impedita est. μ

289쪽

viri. Loco anterioriSi sontanellae posterior supra os pubis inuenitur, aut vertex aut fons pulsatilis loco occipitis ad uteri os delabitur; et si dolorum vehementia caput per obliquum uteri os exprimit, facies communiter prouenit. 1x. Respiratio et concoctio solito magis laeduntur, semioi na sputo cruento, dissicili respiratione, vomitu perpe tuo, vertigine, doloribusque capitis excruciatur. φx. Iti ambobus pedibus Varices animaduertuntur ob com-: pressa vasa iliaca. ρX1. Foeminae gibbosae huic malo maxime obnoxiae sent. RI. 16.

Vteri obliquitas lateralis ad dextrum vel sinistrum fit latus. Ad dextrum frequentior, ob rationes quas β. 6. adduximus, quam ad sinistrum. Sequentibus ex signia

uterum ad latus alterutrum vergere cognoscitur. i. Abdomen grauidae tumidum, non anterius acuminatum sed planum, ad dextrum vel sinistrum latus magisteleuatum est.

11. Venter quandoque in duas partes diuisus videtur, quod vero tam ab illa diuisione in grauiditate a gemellis, quam ab illa, ubi vesica a retenta urina extenditur, orta differt ; nempe diuisio non exacte in medio ventris est, sed oblique ab uno ad alterum tendit latus, ' unum latus molle, quasi vacuum, alterum vero durum atque plenum ; in grauiditate cum gemellis ambo latera aequalia

290쪽

qualiter tensa et eleuata sunt, et quasi sulco venter in medio diuisus est; ab urina supressa super os pubis oritur paruus tumor rotundus. Durities unius lateris durante grauiditate semper eodem loco in an sit, et nunquam locum mutauit; sed sensim sensimque aucta est: motum foetus mater, ineunte grauiditate in duro latere

saepe, sed debilem, postea palum, denique tu molli latere saepissime et fortissime sensit.

i11. Os uteri alte ad spinam ossis illi unius lateris, dextri vel sinistri inuenitur appressum; unum solum tumenS, durissimum, semiiunatum labium tangi potest, alterum plane fere detersum.1 v. In uno pelvis latere insolitum inuenitur vacuum , ubi saepe funiculus umbilicatis vel infantis brachium pro-eidit. In introitu cauitatis pelvis interioris rotundus carnosus

sentitur globus , qui ab extenso et depresib collo

uteri Oritur. v I. Uesca aquarum non rotunda, sed ad longitudinem extensa et ait usa, farcimen reserti vii. Dolores acuti et vehementes, velamenta non tendentes, neque caput protrudentes, doloribus spuriis similes sunt , atque mox cessant. ' . v III. Velamenta cito rumpuntur, et aquae lente defluunt, - quia caput orificium uteri obdurare nequit.

ix. Caput ossi in nominato cuidam innitens, in pel- vim non descendere sotest: ergo abdomen subsidere nequit. I. Foemina in uno pede, cui uterus insistit, suporein seli-tit, atque is varicibus, ob compressam venana iliacam,

SEARCH

MENU NAVIGATION