장음표시 사용
7쪽
9쪽
. Ta 6. Sed, cum de variis tumoribus dictum sit, qui eum
inflammatione sunt, lam etiam transibo ad alia genera, quae a veteribus frigida dicta fuerunt. Inei piam autem ab oedemate et tumoribus, qui iis oriuntur, quos aqua inter cutem male habet. f. I a T.
Oι μοι nomen est tumori pallido, molli, frigido, et qui sine dolore atque sine inflammationis indiciis est. Si digito Domprimitur, is Cedit, ita, ut plerumque sinus per aliquod tempus in Cute permaneat. Perse et ex paruulo incipere solet et diu paulatimque
. Ta8. Oritur, si lympha, vel sexum, per inuisibilia cutis foramina exire solitum, vel in lymphaticis, et his etiam minoribus, arteriis atque venis, vel in adipis cellulis, vel, id, quod in vario hydropis genere fit, in aliquo cauo subsistit. Nonnunquam enim ipsa cutis, in cuius arteriis, serum asserre solitis, humor etiam haerere videtur, intumescit. Quidquid igitur et sanguinis et lymphae vitalem motum et seri excretionem impedit, potest oedemati occasionem dare '.' Oedema ex iisdem causis oriri potest, ex quibus oriri solet
inflammatio. Si enim corpuscula, Per minores arterias sanguinem ferentes manantia, prorsuS quiescunt, et si san suis a corde motus maiori vi ad hunc locum appellitur, is in minores et lymphae accommodatas, e latere eductas arterias urgetur, Oritur obstructio et vera atque s uinea inflammatio 3 ). Si vero manantia illa corpu1cula in extremis arteriis, quae sanguinis capaces sunt, non prorsus
10쪽
ORDEM A. subsitimi, motu tamen multo tardiori ac impedi Iori seruntur, lympha a sanguine rccedit, et copiosior in illas minores arterias recipitur. Minores vero illae arteriae sic distentae Oedema faciunt.
T29. Crebrius autem oedema. nascitur, si sanguis non libere per Venas refluere potest. Membrum enim quodvis intumescit, si maior vena ita comprimitur, ut sanguis quidem haud omnino consistat et quiescat, ast vero per eam dissiculter atque aegre fluat. Eam ob causam grauidis, quarum iliacae venae ab uteri mole premuntur, pedes intumescunt, id quod etiam iis accidit, qui, in rheda sedentes, vel equo vecti, iter faciunt, quorum etiam Venae, quae per semora descendunt, premuntur. Si ossibus fractis ferulae pannique ita accommodati sunt, ut venae Comprimantur, idem tumoris genus oriri solet. g. 23O. Vs autem hoc incidit, si venae sangurii accommodatae comprimuntur, sic etiam Oedemata nascuntur, si venae illae exiguae, quae lympham recipiunt,
a quacunque causa Comprimuntur atque arctantur.
Proinde, si qua parte glandulae conglobatae, vel etiam viscera glandulis asimilia, intumescunt, et scirrho occupantur, corpuS his tumoribus inaequale fit. g. 73 I. Neque tamen ex his solis causis Oedema excitatur, sed fere frequontius id a vitiatis in corpore succis, ipsa prae caeteris lympha, proficiscitur. Quibus enim malus corporis habitus eX ictero, empyemate, magna suppuratione, malis et chronicis ulceribus, ipsa etiam phthis, est, iis hoc tumoris genus frequentius enasci