장음표시 사용
31쪽
rideto solutum, super cutem iniicitur, et ei supordatur tegula, vel pannUS Calidus. Sunt, qui vaporemox aceto, urina et sale ammoniaco extollunt. Cata plasmata, cum fibras multum laxare soleant, hic aliena sunt. Nunquam enim, neque hiS, neque 'lus, medicamentis efficiendum est, ut per se tumor aperiatur. Nam, quia illud velamentum non ab1cedit, metus subes , ne ex hac vitiata caro increscat et sarcoma
- G. salbanum et G. ammoniacum, si iis uti velis, etiam satis'commode ovorum vitello soluuntur.
. 766. Si tamen tumor quacunque ratione apertus est, et humor effusus fuit, protinus etiam eiicienda illa tunica est. Optimum est, illam a cute et subiecta carne scalpello separari. Hoc vero cum saepe dissicile sit, utendum est medicamentis, quibus velamentum illud eroditur. Validioribus vero opus est. Si enim non alia, quam pus mouentia, intus in solliculum iniiciuntur, timor est, ne hebes putrisque caro increscat 76 a). Si aliquid ex tunica relinquitur, vel idem accidit, vel, si ulcus sanescit, tumor breui tempore reuertitur. Inter medicamenta vero prae caeteris idoneus est lapis infernalis, nec non spiritus salis ammoniaci cum calce viva. Haec velamento illi admoueri debent, admotis subinde etiam aliis digerentibus. Ubi consumptum omne alienum est, vulnus glutinatur. Si tunica durior est, expedit, illam prius scalpello concidere, et post superdare medicamenta. Spiritus selis ammoniaci admouetur vel penicillo, vel specillo, quod lana inuolutum in eum demittur.
Si acribus erodentibus adhibitis destruere velamentum vel totum vel partem velis, locus non saepius vexandus est, sed
paulo liberalius semel vel bis illis utendum est.
32쪽
- T6 T. Expeditissimum vero est, hos tumores exscindere. Plaga recti sit in cute, ith, ut velamentum, quo illa materia comprehenditur, haud violetur. Si tumor maior est, plaga duabus transuersis lineis, quae litterae X figuram accipiunt, incidi debet. Iam vero tumor, scalpelli manubrio, vel digitis, deducendus est a cute et integris partibus, et sic totus, eaecutiendus. Vbi tamen himium adhaeret, scalpellum admoueri potest,
semper vero videndum, ne aliquid ex tunica relin- 'Uatur, et ne, velamento inciso, concretus humorosiluas. Si cutis iam assecla est et occalluit, illam etiam, si res postulas, latius praecidere oportos. Uulnus vero prius implendum, post glutinandum esse, apparere cuilibet ex prioribus potest.
Eificacior haec medendi ratio parum aut vix dissert ab ea, quae supra proposita est, ubi sermo erat de curationes cirrhorum. Ne igitur actum agam, lectorem ad locum eum remitto, et nonnisi hoc addo; steatomatum et atheromatum tunica plerumque facile extrahitur, si tumor incisione, paulo quam tumor est, lon3iori aperitur et materies antea extrahitur.
. T68. Raro sanguis cum periculo fluit, s tumor ita vellendo excutitur, cum arteriae, quae tumori alimentum subministrant, ab huius mole comprimanturn Shenturque. Venae autem plerumque maiores esse solent. Si vero maiores arteriae atque venae tumori
subie ictae, vel glandulae, prope sunt, et illae iam intumuerunt, si aegrum, vel febris, vel tabes, male habes, et si fluens aluus eum exercet, haec Chirurgia, et
praecipue scalpellum, sine pernicie adhiberi nequit. s 269
Ubi autem iam hebes putrisque caro cutim supercreuit eaque cum exulceratione mucosa atque cum
33쪽
Defore inaequaliter tumet, sungum appellare con- laeuerunt, cuius facilis transitus in Carcinoma est. Hoe vitium dissicilem curationem habet. Plerumque enim, si etiam scalpello exciditur, post induc am cicatricem tamen reuertit, et non raro causam mortis
adsere. Si tamen spes est, illum exscind1 sine periculo posse incidenda circum circa in orbem cutis e1t, et tumor vellendo subsecandoque tollendus. Plerumqu e tamen is altiores quas radices egit, et valentius inhaeret vel te adini, vel alii neruosae parti. Et hanc, altius etiam demisso scalpello, atque plaga maiori transversa, incidi, tendines etiam praecidi, necessarium eis. Nisi enim hoc fiat, tumorem reuerti experientia docuit.
. TTO Non rarum est, tumores his non absimiles in palpo-bris nasci, qui, si maior iis durities est,
vocantur. Nec alia ratione illi exciduntur, ea tamen
adhibita disserentia, ut, si sub cute sunt, ab exteriore, si sub inferiori palpebrae membrana, ab interiori, parte id fiat. Videndum, ne transversim incidatur ille musculus, quo superior palpebra attollitur 38i , quare haec plagam rectam, a summa orbitae parte Cartilaginem versus descendentem, desiderat. Si accidit, ut aliquid ex tunica relictum fuerit, admoueri debent adurentia 766 , ubi tamen multa diligentia adhibenda est, ne acrioribus oculus offendatur, quem prius lenibus medicamentis inungere Oportet.
et Tumores tunica inclusi non adeo magni illi, in palpebris nati an timidulis hominibus interdum sine scalpelli operax lli postulat. Imponendum emplastrum Vel malacti cuin Vel diachylon cum gummatibus, cui aliquid pulueris cari tharidum admixtum est. Si post aliquot dierum spatium ruinor inflammatus, dolentior, et paulo maior est, aliud
34쪽
emplassium tenacius adhaerens imponatur. Id autem extresina seu pice alba et therebinthina componitur adiecta letiam aliqua parte cantharidum. Sub hoc emplastro suppuratio mouetur, eoque post dies duos detrasto aut sponte: ruptus erit, vel facile lanceola aperietur, et materies exprimetur. Cauum deinde sphaerula vel ex linteis: Carptis vel ex emplastro formata impletur. Altero die nisi ad extractionem paratum videatur velamentum, similis: sphaerula emplastri malastici puluere cantharidum vel praecipitati rubri conspersa in cauum detur. Ita sequenti die velamentum adhibita volsella extrahi poterit. Quae ratio et in aliarum partium tumoribus tunicatis locum habet.
- TTI. THλαδαροτης vocatur tumor mollis, fungo similis, - qui in palpebra interiori nascitur ' . Is forfice praeciditur, sedes scalpello conciditur, et in oculum demittitur unguentum de tutia cum frustulo vesicae
tenerioriS. In Introductione, quae vulgo tribuitur GALENO Cap. XVI. T. II. P. 39O.
- PT a. Non adeo absimilis est alius tumor durus et renitens, qui etiam sine inflammatione ac dolore est, et praecipue musculorum tendinibus insidet, quom γάγγλιον nominare solent. In tumore, qui recens est, humor esse solet ex coacta lympha albidus, imo pellucidus, oui albo sere similis. Si vero ganglion malis medicamentis affectum adeo increuit, ut id rumpatur, humor, qui etiam quas loculamentis continetur, accedente aere corrumpitur et in acrem foe
35쪽
. 223. Sedes est in tendinibus, praecipue in tendine musculi sublimis, s. perforati, digitorum, aliquando
etiam in tendine extensoriS communis. Oriri videtur,
si humor, qui, axungiae instar, tendines horumque vaesuas lubricat, super tendines, vel etiam inter hune atque eius vaginam con Crescit. Id velo incidere solet, si musculi validiori actione et nixu multum adducuntur, vel nimium intenduntur ', et illa humorum pellucidorum receptacula rumpuntur. Haud ita pridem ganglion insolitae magnitudinis vidi, quod.
cum curationem recipere non posset, bonum honestumque virum interemit. Is ante plures annos, cum ex rheda desiliret, ea sede, qua magnus et vulgo 1ictus Achilleus tendo est, sentit acutum dolorem, qui tamen breui se iterum remisit. Post unum alterumque annum tumor enascitur sub eo tendine inter hunc et duo cruris ossa. Tumor enim, quem medium tendo comprimebat, utrinque quasi extuberare coepit, qui vero ab initio gressum haud prohibuit Eo tempore is mihi tumorem ostendit, ubi ego, praeuidens, eum adeo increuisse, ut medicamentis discuti haud possit, scalpellum vero his reconditis et neruosis locis sine periculo vix adhiberi posIet, prohibui cum attingere. Interea cum eximius nostrae aetatis chirurgus opportune
nostram urbem adueniret, et is in consilium vocatus fuit, qui vero scalpellum admouere ausus non est. Et igitur eo iam tempore nobis non dissicile erat prospicere, aliquandoneeessiarium futurum esse, ut crus praecideretur. Aeger morae impatiens varii generis emplatira aliaque medicamenta imposuit. Adiit etiam exteros et magni nominis viros, quorum nonnullis, ut mihi postea retulit, visum fuit, materiam concretam digerendam et ad maturitatem
perducendam esse, id quod mox ab initio ego dissuaseram. Tandem, ut fieri solet, bonus vir ad omnis generis remedia decurrit, quorum non pauca etiam rudes et ignorantissimi empirici, inconsideratissimae temeritatis pleni, subministraverunt. His vero omnibus tumor concitatus, adeo increvit, Vt is non minor essedi hominis capite. Tandem extenuata cutis madescere, et aeger febrem habere coepit, imae eum fere semper tenuit. Cum hoc denique tempore iterum ad eum, amicorum rogatu accerstuq Ue, venissem,
deprehendi, illud praesidium, quod mihi semper unicum
Vnum fuerat, membri nimirum amputationem, iam etiam
m/gn. cum periculo esse, cum corpus iam tenuatum, im malis
36쪽
G A N G L I O N. malis succis ac febricula vitiatum esset. Illud tamen, ut unicum, quamuis anceps, ProPosui. Aeger vero nunquam ad haec extrema descendere voluit. Rupta in variis locis cute, per quatuor fere menses incredibilis vis humori uacrioris et foetidioris effluxit. Tumor, liquatis et pu- . trescentibus iis, quae intus erant, cauus factus csti ambitus vero eius multum adauctus, Ut parum abesset, quin etiam is anteriora tibiae contegeret. Febre interea aucta summaque macie orta, homo tandem, diutinis malis fatigatus, i extinctus fuit. Ganglion fuisse nullus dubito, cuius vero iet magnitudo et sedes mihi insolitae visae sunt.
Ganglion, s nec multum l. creuit, nec valde in duruit, quandoque sine alid auxilio iterum discutitur, maxime, si id, vel digito valentius premitur, vel pugno ilignoue, percutitur, et illa, qua comprehenditur, tu nica rumpitur. Quo facto, Oportet et locum multum isticare, et ei laminam plumbeam imponere, hancque valentius adstringere. Experiri etiam licet medicamenta, quae multi extollunt. Emplastrum diaphoreticum Mynscliti cum diachylo composito, oleum ilumbricorum terrestrium, scorpionum. Tentandalhaec sunt, ast vero etiam videndum, ne iiS tumor, dum mollescit, multum ahlgeatu T.
I Ganglia minora non admodum dura, nec nimium vetusta, aliquando ab imposito emplastro mercuriali evanescere vidi
Spiritus quoque saponatus bis terue die unctione et leni frictione adhibitus, noctu vero splenium eodem spiritu madens, impositum plerumque dissipant tumores eos.
ex seindi. Et in hoc genere velamentum inuiolatum seruandum est, et eliciendum cum eo, quod intus te
nes. Si quando tamen illud ab inferiore parte tendini inhaesit, magna diligentia adhibenda, ne is scalpello
laedatur, quae res magnum dolorem atque inflammationem mouere Potest. : Tumor
37쪽
Tvinor aut durior, aut qui hactenus adhibitis medicameniatis non cessit, sine multo negotio sectione tollitur. Cutis quidem scalpello ad tunicam tumoris usque diuidenda est; deinde detecta tunica quoque sectionem paulo longiorem quam tumor ipse est, accipit, atque sic materies contenta extrahitur. Quo facto labia vulneris sutura non cruenta ad se mutuo adducta in hoc situ retinentur, bald imus aliquis Vulnerarius ope linteorum imponitur, splenio et fascia ea firmantur, eademque futuris deligationibus sunt. Sed eiecta materie festinandum est, nec committendum, ut aer diutius ad interiora admittatur.
Interdum in ea membrana, qua intus nares vestitae sunt, et cui nomen a pituita est, quae in ea secernitur, nascuntur Carunculae, quae maiores tandem
tumores fiunt, et polypi dicuntur. Hi tumores, qui plerumque imis narium partibus inhaerent, modo ad
labra tendunt, narem implent et magnam deformit,tem adferunt, modo retro feruntur per illa foramina,
quibus spiritus a naribus ad fauces descendit, ubi increscunt adeo, ut post uuam conspici possint et hominem tandem strangulare. Nisi aliud vitium accesiit, ii sere sine dolore sunt. - TT Infer eos tamen discrimen est. Inferdum enida tumor latissima radice nascitur et si rotundus, muliebri mammae similis, quod genus nonnulli a polypodistinguunt et sarcoma vocant'. Polypus eniri ab initio caruncula est infra ad membranam, cui inhaeret, tenuis, supra latior, quae, ubi increscit, plures quasi
pediculos, siue radices membranae inhaerenteS, Drmat, a quibus nomen traXit.' de Polypo Cap. III. VILARS T. II. 2 Polypuῖ
38쪽
eo voLT P vs N RIVM. Polypus sic dictus non semper a pluribus uno pediculis
dependet, quamuis crescens progressu temporis pluribust locis non tam concrescens quam adglutinatus esse possit.
Disserunt etiam colore. Polypus enim modo al-hus est, modo subruber. Interdum tumor, praecipue, si is a resoluta laxataque membrana Ortum habet, multum incresseit, alio tempore iterum minuitur. Prius illo tempore accidere solet, quo copiosior mucus adlhanc membranam fertur.'- Alii polyporum sint molles, rubentes et sensu praediti, quam
quam non dolore molesti; carnosos cognominaueris. Aliii duri, scirrhosi sunt et dolorem mouent. Priores vocant arti henient, posteriores maligni. Aliud genus est eorum qui ialbi et molles sed instar corii tenaces, pol i pituito vo
cantur. Atque hi praecipue modo mole augentur, modo minuuntur, pro Varia tempestatum vicissituatne, multam mucositatem plerumque plorant. Ideoque a membranae.
pituitariae singulari emollitione et elongatione prosiclici videntur. Praeterea quidam sotidi sunt, nonnulli vero caui, hos vesculares vocant. Alii tum ex rubentibus tum exi albidis facile rumpuntur, alii minus. Sedes quoque varia est Modo in inferiori et anteriori, modo in inferiori et lposteriori narium parte haerent. Quidam et ad anteriora et adfauces porriguntur. Aliorum sedes altior est, ab ipsis 1 sinubus frontalibus deorsum protrusi. Oriuuntur alii inrsinubus maxillarium ossium superiorum. Varia quoque reorum facies exterior est. Alii enim sunt scabri. alii Deuehi alii nodos, quidam ramos quosdam emittunt; ramosos dixeris .
g. 729-Ex variis occasonibus hi tumores nascuntur. Sit multus humor in nares destillat et per illam membra
nam 6ὶ copiosior pituita profluit, haec laxatur,. l
intumescit, et oritur primum illud tumoris genus, quod sere rotundum est. Accidere etiam potest, ut in ea tunica, quae plures glandulas habet, scirrhus lsat, ad quem pituita, quae calore spissatur, opportu- lna est. Contingit hoc, si forte nimia sanguinis pro
susio per nares, admotis reprimentibus, nec non ad urentibus,
39쪽
urentibus, vitriolo et similibus, repente fuit cohibita,
et his nimis valenter materia retenta. Nonnunquam ex alio, praeeipue ex Venereo, morbo teneri Ora nari
una ossa ac cartilagines vitiantur, et mala viceia fiunt,
l atque or aena, quibus hebes putrisque Caro increscit.
- qi de causis sermo habendus est, scire licet, caussam proxi- mam diuersarum specierum esse diuersam. Albidorum po-
luporum ortus repetendus est tum a relaxata elongataques membranae pituitariae parte quadam, tum Vero etiam ad uadam acrimonia vellicante et humores copiosiores alli
ciente Illi, qui rubent, eo fieri videntur, quod vastula membranae illius paulatim in aliquo loco ampliantur, san Ouine implentur, et ab aliqua acrimonia exstimulantur, sicut luxuriantis carnis species excrescat. Priores illi fune in iis, quibus a crebriori et diuturniori coryza membrana Schneideri nimium emollitur laxaturque, maxime in locis insalubribus atque paludosis. Illi alteri nascuntur in iis, qui frequentiori haemorrhagia narium affecti fuere, etiamsi nulla remedia externa ex acrioribus adhibita fuerint. Omnis solutio continui vel ab erodentibus vel ab acri cory a vel violentia externa facere Potest maxime in prae dispositis, ut vascula et librae luxurient. Acrimoniam acidam, quae simul spirituosa . est, possie polypos narium gignere credimus, quoniam in hominibus vino et cereui - 1ia acido - dulci abutentibus nasum externum excrescentiis turpiter a ectum plus semel vidimus. Nostra aetate virus venereum saepe idoneam polyporum caussam esse posse docent aliarum partium, genitalium iisque Vicinarum praecipue, morbi cutanei generis similli mi. Sed quod acrimonia ea, per humores corporis diffusa, potest, idem etiam ab aliis essici possie non absurde dicitur. Haud vero parum interest, scire morborum caussas. Alia enim medendi ratio nece aria est, si malum a caussa quadam locali, alia, si a vitio humorum profectum est. Luxurians autem cutis invenereis, si recens quidem hoc symptoma est, plerumque nulla medicatione externa opus habet. Vitium vetustius solis medicamentis intus assumtis raro cedit.
Polypus, qui, tenuibus radiculis inhaerens, mollis et sine dolore es , cui nullum aliud vitium subest, ins homine caeteroquin sano tollitur. Qui vero scaberest et durus, et dolet, is fere καρκινωδες esse solet, et attingi uon debet. Si ex polypo, vel medicamentis, C c vel
40쪽
vel scalpello, curato, radicula relicta est, is renas itur. Si is serramentis resoluitur, sanguis periculosius quandoque erumpit, cuius profusio hominem interimere
t Polypi prodromi: Coryzae species aut certe opinio; nari um obstruetio humida tempestate; cmuxus multi humoris; iaetura olfactus; sternutatio, quae tamen cessant sicca tempestate, quia polypus iunior antea ab humiditate intu mescens nunc siccatus concidit. Signa benigni, facilius sanandi
αὶ Vix dolens aut perraro, ac ne ad contactum quidem. 3) Moles humida tempestate crescens, sicca decrescens. ) Mobilitas sversus anteriora) posteriora ue) Mollities. ε) Qui plorant humorem pellucidum non mali odoris. ) Qui sat alte admittunt specillum in parte sui anteriori. Signa dissicilioris curationis r) Dolor vehemens io syricipite et superiori narium parte. α) Color statim ab initio ruber valde shochroth) vel et ex
obscuro TubCr.3 Qui continuo crescunt sine vicissitudine incrementi et decrementi. Qui dolent ad contactum vel fundunt sanguinem. ue) Qui ad tussim, sternutationem, emunctionem, in naribus vel fronte faciunt sensum ingratum. ε) Qui fixi sunt, nec ad emungendi conatus mouentur verantrorsum vel retrorsum. ν) Duri valde et a contactu dolorem in cantho interno ei. fronte mouenteS. s) Qui multum accreti sunt, sic, Ut circa anteriorem partem mouere specillum nullo modo postis.,) Qui subinde stillant saniem foetentem. Si tumor rotundu S est et a relaxata tunica ortus, adhuc mollis, nec ita magnus, expeditissimum est, illum scalpello incidere. Dum enim vulnus curatur, membrana illa cicatrice contrahitur '.