장음표시 사용
21쪽
hio est. Si vero morbus inueterauit, et cruri malo corporis habitu est, id nullam curationem recipit. Nec hydrocephalum internum medicinam admittit. . T5O. Curatio a Medicis potissimum requirenda est . Vbi vero res patitur, festinanter subueniendum erit.
Infantibus dari potest oxymel squilliticum, quod profuturum est, si vomitu multa pituita reiicitur. Purgationis causa datur radix talappae, quae commode pulticulae adiicitur, vel resina talappae cum amygdalis contrita, nec non syrupUS de spina ceruina, de scorZonera cum rhabarbaro, quibus crebriuS et non ita multi; anterpositis diebus utendum est. Mediis autem diebus cibo adiici potest radix ireos florensinae. Omnia etiam urinam mouentia, quia humores vitiatos extenuant, utilia sunt. Igitur dari potest aqua petroselini, fragorum, ut et succus millepedarum sylvestrium, qui cum vino diluitur.
' Fuere inter recentiotes, qui aduersus hydrocephali species mercurio dulci uterentur. Sed fatendum eli, morbum hunc plerumque curationi vel optimae resistere.
ITI. Moderandum vero inter haec est, ut vires Conse ventur. Cibum dare oportet sine pinguibus, glutinosis, inflantibus et acescentibus. Optima sunt iura carnium cum paye sicco candido, et cereuisia, quae multum lupuli habet. Potioni etiam idoneum est decoctum ligni sancti. Sitis vero ante reliqua necessaria est. - T 2. Vbi autem tumor minui coepit, quotidie aliquoties utendum est fricatione cum linteis calidis sumtis, h qti m radix ireos florentinae, hryoniae,rDa aminthii, rutae, maioranae, serpilli, pulegii,
22쪽
roris marini ex vino rubro austero coqui et panni ex decocto expressἰ capiti superhaberi. Sub finem his adiici possunt alia, quae reprimunt, et inter haeC Tadix tormentillae, bis ortae, herba alchimillae, mille otii. Multi haec ex lixivio sulphuris coquunt, quod vero vix ita tutum esse videtur. Cutina etiam flacce centem optime adstringit et caluariae ossa adducit illa fascia, quae, in duos fines glomerata, caput arctius comprehendit, la Capetine. - T 3 Quod si rumor his non discutitur, adhibenda etiam est scalpelli opera. Occipitium conciditur, vel
ferro candente aduritur. Magis sere opportunum est, per perforatam Cutim, ne illa nimis celeriter coeat, linum multiplex, et ita tortum, ut unitas sit, traiicere,
et bis per diem ducere, quo per plagam et aqua esstuat
et pus moueatur. Videndum vero, ne gangraenavicuS Occupet, et ne ea Cum periculo serpat.
dum humorem absorbentes obturatae sunt. Oculus intumescit, cum aliquo etiam dolore, adeo, ut is palpebris operiri nequeat. Id vero ex variis causis
fieri potest, plerumque vero ex grauiori ictu, et si medicamenta reprimentia diu superhabita fuerunt. Perforandus est oculus acu, scalpello ancipiti, vel alio ferramento, quod fistulam habet ei similem, per quam hydropicis aqua ex ventro emittitur Troisquaris . Illud vero serramentum, quod soleroticam viaeamque transire debet, ei loco admouendum demittendumque est, per quem acus traiicitur, si ea suffusio curatur.
23쪽
Est vero is inter corneam et angulum tempori propiorem sere medius, e0rneae tamen paulo propinquior et aliquantum inferior. Aqua educitur, et, ubi oeulus desedit, inter palpebras demitti potest vestea6 frustulum cum quodam Inguento 323 , cui axungiam viperarum adiicere lizet. Exterius autem opor tet oculum paulo valentius comprimere, vel impositis pluribus pannis et fascia, vel serramento, quod alias proposui Fig. XIII. 589). Necesse vero est, et iam percurato vulnere, oculum diu sic deligatum con
tineri, ne tumor reuertatur. Cum his dari debent medicamenta urinam mouentia, praeCipue succus mil- lepedarum sylvestrium Cum meraciori vino, nec non potiones et iuscula viperarum.
l Morbus ab Auctore nostro descriptus dicitur Hydrophthalmia vera. Sed est quoque Hydrophthalmia notha, non unius generis sed trium. Aut enim saccus hydropicus in adnata tunica aut in Cornea formatus est, aut inter bulbum oculi et orbitam hydatis quaedam genita est, quae oculibulbum urget et foras trudit. De his omnibus legatur DONALD MONRo in L DF on the Dropis, praecipue eius versio leutonica a me edita; in appendice enim obseruati onum quaedam abs me addita sunt. Lectu quoque digna est CARTHEusERi Dissertatio de H rophthalmia, Francos. ad Viadrum edita. . ,
Quibus venter ex aqua intenditur, his ea nonnunquam inter peritonaeum atque abdominis musculos haeret. Hoc genus plus doloris habet, non vero ita malus corporis habitus est, ac in ascite. Foeminis saepe intumescunt ouaria, cui vitio ascites superuenire solet '. Crebriusi autem multa aqua in ventrem contrahitur, cui hydropis generi nomen ascites eat. Huic quandoque mederi licet, si aqua emittituri
24쪽
Non vero omnes in hoc morbo sic curari possunt, sed robusti, qui sebre ex toto carent. Nam, quibuS iecur et alia viscera assecta sunt, et malus corporis habitus corruptusque stomachus est, illi idonei huic curationi
non sunt, quae saepe moletem maturare consueuit.
Id quod praecipue aecidit, si ulcus qua parte eis, quod,
accedente per factam plagam aere, exasperatur. Nonnunquam tamen, si tumor adeo increuit, ut periculum sit, ne, cohibito omni diaphragmatis motu, aeger ex toto stranguletur, ea aliquod leuamen misero asser-xe potest. Neque enim in robustis ascites hac chirurgia sola euincitur. Nam emissus humor non morbum tollit, sed medicinae locum facit, quam is, intus inclusus, impedit.' Vid. Dissi. IVsTI THEODORI SCHORΚΟpFF de Hydrope Ouarii muliebris, fas MDCLXXXV. ADAMI BRENDELII de Hydrope Ouariorum muliebrium, Vitel. MDCCL IOH. HvLDRiCi PEYERI de Ouario hydropico in Cadauere Virgineo reperto, B P. MDCCXIX. POLYCARPI GOTTI IEBsCHACHERI de virgine ascitica post paracentesin purpura maligna extimsta, Liuiae, MDCCXXV. et Ni COLAI UILLII de stupendo abdominis tumore, Ba I. MDCCXXXI.
- Ts6. Hanc vero chirurgiam antecedere exercitatio debet. Imbecillis ambulatio, gestatio, clara lectio, pro exercitatione est. Omitti autem curatio debes, si homo crebrius tussit. Metus enim est, ne, aqua emisia, sub fusii spiritus deficiat. Curatio ita ordinatur: aeger supinus in lectulo cubat, ita, ut in illud latus, quod perforandum est, inclinatuS sit. Ferramentum, quod in ventrem demittitur, fistulam habet argenteam, ex qua illud, quod acutum est, educitur, haec autem relinquitur, Ut per eam humor effundatur. Praeferri debet serramentum, quod non nimis tenue, sed paulo plenius est. Perforari autem solet locus, cui medius est inter umbilicum et spinam supremam loῶς l
25쪽
6ssi; ilei. Violari enim haud debent musculus rectas, eui subiecta arteria epigastrica est, et qui valida ne
vosaque aponeuro si continetur, neC etiam linea alba, nec ille tendo, qui inter obliquos rectosque conspicitur. Cura etiam habenda, ne serramento qua vena incidatur, quae plerumqUe obseuro sanguine refertaessatis conspicuae sunt. Ferramentum, dum illud cuti admouetur, paululum superiora versus inclinari debes,
Multi curationem diuidunt et non omnem humorem effundunt, sed fistulam in vulnere relinquunt, quam demisso linteolo claudunt. Docuit enim experientia, eoS, quibus omnis aqua effunditur, pr9U-cipue, si eius maior vis est, nonnunquam sub ipso opere animae defectio no mori. Hoc vero aue titur, si, dum aqua estiuit, venter fascia adstringitur. Deficit enim aeger, quia spiritum trahere non potest, Cum offuso humore abdominis musculi multum laxasi viscera premere non possint et diaphragmatis motum iuvare. Arteriae etiam et venae maiores, quae per abdomen descendunt, aquis valentius presiae, etiam dilatantur, quibus omnibus impeditur respiratio humorum quo circuitus. Nullus vero metus est, si corpus circumdato vinculo constringitur '. Si vero tamen aegri imbecillitas prohibet, quo minuS omnis aqua euocari possit, protinus etiam fistula recipienda et super vulnus linamenta ex aqua vulneraria expressa deliganda sunt. Postero vero die iterum serramentum
per alium locum cum fistula demitti, et, si quid humoris superest, euocari potest. Nihil enim magis pesti sexum est, quam, si per fistulam ad interiora per labitur aer, qui visceribus nouus est et noxius. Fascia B b α etiam
26쪽
etiam diu post curationem utendum, et simul adhibenda frictio est, cum linteis sussitis. Quod curationis
reliquum est, a medicis docetur.
' Vid. Io. HENR. SCHVLZE Diff. dis Mechanismo musculorum abdominalium, Halae MDCCXXXVI. f. aq. p. ao. Pectiliare ii amen descripsit et sgura expressit ALEXANDER MONRo in the Medi I Cybs Vol. I. p. alq. 2 Ligamcn illud postea in MONROI Operibus brittannica lingua editis, et ex his in eiusdem viri operibus leutonice versis doscriptum est delineatumque. Vid. ALEX. MONRO. Eey Aelirent ommiliche me; he, praktischen und chirurgischen Inhous. Lei petig 1782. Nemo nostratium haetenus, Quod sciam, ligamine illo MONROI Vsus est, neque tamen Vnquam caussam habuere id desiderandi. Et sane si homo adhibetur, cui sat largae longaeque Inanus sunt, quibus passis omnis regio abdominis comprimatur, ligamine eo
Sunt quaedam aliae animaduersiones nec Tariae. Primo enim de laesentia aquarum certo persuasi esse debemus. Eam autem Vt Cuique notum et , demonstrat, sic dicta fluctuatio aquarum. Sed fit aliquando, Ut aut hepar aut lien, tumore ici gni turgeat, atque fluctuatio in alterutro latere minus uidens sit, tumorque is altius desci,ndens perpunctionesin in latere assecto frustret. Chirurgus igitur explorans ab Iomen ne contentus sit unius lateris percussione illa omnibus nota, sed animum attendat, ut, sitne in utroque latere fluctuatio aquarum eadem an in alterutro euidentior, intelligat. Si utrobique eadem esse videtur, parum interest, quo latere fiat punctio; sin in altero latere obscurior, in altero euidentior ea est, in eo sat illa, ubi cuidentior es f. Punctio autem audacter fiat, maxime in obesioribus, alioquin enim cannula non satis ad interiora protrusa obturatur adipe ita, Vt aquarum emtixus cohibeatur. Interdum quoque humor spissius est adeo, ut is
per cannulam, non admodum amplam, transire nequeat.
Huius rei sulpicionem suggerit lenta humoris congestio atque debilior fluctuatio. Quo casu fistula amplior et acus triquetra plenior adhibenda est. Fistula quoque exteriori parte. habeat sulcum, ut, si ne sic quidem factum foramen sufficiat, id postea scalpello commode tutoque ampliari
possit. Neque ignorare decet, aquas aliquando non libere in lino ventre totoque peritonaeo moueri et contineri, sed 1accis concludi. Quae res non modo perpunctionem
emissionemque aquarum dissiciliorem reddit et impedit, sed et nouum affluxum aquarum eiusdemque sacci impletio
27쪽
nem efficit, maxime si non unus saccus, sed plures sunt. Hoc morbi genus subesse verosimile est, si cum tumoro ventris vomitus est, si flatulentia, si alui obstructio, si dolores per ventrem, si umbilicus non prominet, si aegrotus in conuersione corporis in alterum latus sensum intus habee Drouoluti ponderis cuiusdam, si abdomen non in utroque latere aequaliter turgidum est tumidumque. Volunt tum quidem nonnulli abdomen incidendo latius aper1ri, et saccum suppuratione destrui. De his vid. LE DRAN G fultations. DE HAEN Ratio medendi, T. III. T. U. Comment. Acad. Chirur . Paris. T. II. Nec defuerunt, qui in vero ascite, h. e. non saccato, post emissionem aquarum liquores varios iniici vellent. Verum euentus bonae voluntati non respondit. Vid. Transaa. Britannor.
oriuntur tubercula et tumores, qui a paruulo incipiunt et diu paulatim crescunt. Fere sine dolore sunt suaque tunica includuntur. Sodem habent in tunica adipOsa et cellulosa, quare non rarum est, illos etiam in interioribus sedibus ac visceribus oriri. - 39Habent disserentias, sed mediocres, quare variis vocabulis discernuntur, non tamen diuerso genere Curantur. Tumorem enim mollem ac cedentem, in quo humor liquidior, cerae ac melli similis, est, et qui prosita circumfluit, ριελικηρὶν nominant. Si tumori duro ac renitenti humor subest, magis concretus ebpulticulae similis, imo aliquando durior, ἀθεζωμωVDeatur. Σπεατώματα vero dicuntur, quibus pingue quiddam subest, ita, ut cutis etiam super eam materi'am labare videatur.
28쪽
Quandoque etiam in his tumoribus alia osse consueuerunt. Reperiuntur in iis vesicae humore liquidiori, qui igne cogitur, plenae, qua S υδατίδας non Dare solent. Interdum in velamento vera pinguedo es f. Nonnim quam idem tumor pulticulae similem ac Concretum humorem et pingue continet, seu ex duplici genere, atheromate et steatomate, composit igest ' . Inuenta etiam fuerunt quandoque quaedam aliena, conferti pili, lapilli, strines, ossa et alia ' .' Insignem huius generis tumorem aliquando vidi in iuuene sedecim . circiter annorum. Is in scapula ortus 1 uerar, quantum ego resciscere potui, cx tinea, quae medicam Cn-tis extrinsecus admotis prohibita fuerat. Tumor, quem ab initio varia medicatione tentaverant, cum ad pugni circiter magnitudinem increuisset, et sine negotio tolli potuisset, committitur curationi agrestis et temerarii empirici. Hic, tumorem, quem. sine dubio pro abscessu habuit, emolliendum esse, dixit, et per sit multum tempus lardum stiperimposuit, Chim vero interc tumor ad immanem magnitudinem cxcreuisset, is monet, iam tempus esse tumorem aperiendi. Ergo in inferiorem tumoris partem demittit cultrum maiorem, quo educto, magna sanguinis profuso orta est, quae etiam ipsum illum nebulonem perterruit. Sanguis tandem conquieuit, et ego accersor. Inueni o hominem sanguinis profusione infirmatum et tu morem immanis magnitudinis, qui non solum scapulam, sed totum fere tergum occupabat. Non dissicile erat praedicere, omnem curationem superuacuam futuram esse, et miserum hominem, cum is ab initio perperam curatus fuerit, iam seruari non posse. Aliorum curae traditus post aliquod tempus cxinanito corpore obiit. Cum vero locus, quem is incoluerat, aliquot millia passuum a nostra urbe abesset, mistus mihi tumor fuit a corpore resectus. Quanquam cx hoc omnis fere humor expressus erat, ille nihilominus pondus habuit undecim librarum. Inferius humor
concretus erat veruinque atheroma, supra hanc vero mate
riam, et sub cute, crat alia, ad crassitium quatuor circiter digitorum, sevo duriori simillima. ' Vide inter alia RuYSCHIVM de Atlicromate ventriculi Aduers. Anat. De cad. li I. p. I. et POLYCARPl GOTI LIEBSCHACHERi Programma de atheromate pilis reserto in
29쪽
3. 76 I. Enascuntur hi tumores, s receptacula, lymphae
aliis me succis accommodata, intumescunt. Hoc vero' accidit, si humor ex varia Occasione m us cogiturae coaceruatur, qui ideo Venis non potest resorber1.
A vero propius est, atheromatis et hydasidis sodem osse potissimum in venis lymphaticis, quas valvulis suis distinctas esse nouimus, nec non in glandulis, quactsub cute sunt, et quas, ubi corpus frigore inhorret, oeulis distinguere licet. Meliceris esse videtur in glandulis, quas Anatomici sebaceas nominant. Steatomate autem adipis cellulae occupantur. Nemo vero ignorat, cellularum oleo plenarum Contextum in omnibus fere visceribus ac sedibus corporis esse, in quibus
etiam hoc tumorum genus oriri quandoque solet. Venao enim lymphaticae et receptacula, glandularumque tunicae, si ab humore intus contento premuntur aC distenduntur, formant illud velamentum, quo Concretus humor includitur. Et, quia compressas venas sanguis non permanare potest, illa materia indies augetur, et tunica, seu velamentum, crassescit, et ipsa venae, quae per interiora tumori S discurrunt, non parum ampliantur. Arteriae autem ' quae sanguinem adferunt, quod in confiniis comprimuntur, plerumque exiles sunt.' Tumores tunicati in capite orti plerumque ad genus meliceridum pertinent, vocanturque 'Testudines, Talpae, Lupiae. Fere nostris temporibus in foeminis frequentius quam
oissim reperiuntur; cuius frequentiae, caussa atque Tatio re petenda videtur ab illo calamistratae et cothurnatae comaC
Ornatu, qui, ut stabilis sit, acubus longis ot axungia indiaget. Praeterea illitici farina seu amylum inspersum veluti cumulus humanae stultitiae additur. Nam sic et pungitur subinde cutis, et pori cutanes obstruuntur, Pers Piratioculanea suppri tur.
30쪽
g. 76 a. Non disseile ost hos tumores ab alio tumorum genere, aneurysmate, abscessit, scirrho et oedemate, distinguere. Nec enim dolor calorque, nec arteriarum ictus, vel pulsus, in his percipiuntur. Nonnunquam tamen etiam ad suppurationem spectant, et, rupta cute, humor, qui intus coluerat, essivit. Nisi vero illa tunica a cute et subiecta carne separetur et tota eiiciatur, id quod, vel manu, vel medicamentis, feri potest, ulcus haud sanescit, sed, putri carne excres Cente, orityr sarcoma, seu fungus, totumque ulcus inaequale fit, A in verum carcinoma vertitur. 63.
Steatoma interdum quasi loculamenta habet, in quibus, si id, vel per se, vel scalpello, apertum est,
humor, accedente aere putrescit, et tunicas exest. Quare non raro tumor intus et in medio cauus fit, sub cute vero et circum circa multum increscit.
oriri solent hi tumores, si vitales corporis succi vitiati sunt. Quare saepe nascuntur, si scabies, tinea,
Varia exulcerationum genera, reprimentibus suere prohibita. Interdum autem oriri videntur, si illa receptacula violantur, comprimuntur, illatoque ictu laeduntur. Etiam ex iisdem occasionibus, ex quibus
scirilios fieri supra relatum est as S a 37. quandoque hi tumores sunt. s. 76s.
Tumor, qui recens est, nec durus, nec magnus, quandoque resoluitur. Superhaberi debet emplastrum, diachylon simplex, diachylon compositum, emplastro diaphoretico mixtum, nec non galbanum, qUOd,