Institutiones chirurgiae rationalis tum medicae tum manualis in usus discentium

발행: 1783년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

vitiatum est, vel molis ac intempestiuis medicamentis, quae aduersus febres, scabiem, aliasque valetudines,

quandoque adhibentur, asse sum; vel nimia sanguinis

profusione aliisque euacuantibus infirmatum et exhaustum, quod ultimum in febribus acutis accidit, si nimium sanguinis detrahitur, et ob id illa rubicundior sanguinis portio deficit, quae ad praeparandos per-

sciendosque omnes vitales succos adeo necessaria est. Etiam cacochymia, et tandem CacheXia, cum OedemR-

te oritur, ubi aliquis per longum tempus intemperantius, tum esca, tum potione, usus est, et inustatos ac inutiles cibos assumpsit, se quotidie ardente

spiritu, vel similibus liquoribus, quibus lympha cogitur, nec non multa crudaque aqua iniurgitauit, et quem quotidianus moeror lacerauit atque Confecit. Etiam his tumoribus prae caeteris obnoxius erit, qui corpus ignauia nimioque somno hebetas, nec non is, qui mox post cibum intemperanter lucubrare Consuevit, cui nocturno humore ac palustri coelo grauato inuisibilis e1spiratio per cutim cohibetur, et cui urina naturaliter non redditur. Foeminis, quibus sanguis per menstrua non respondet, et viris, quibus haemorrhoides, sanguinem fundere solitae, subito suppressae sunt, haec insatio contingere solet. Corpus etiam intumescere potest, si illud vim acriorum frigorum hiememque perfrigidam, qua humores coguntur vasaque rumpuntur, sustinuit. g. 732. Est vero quaedam disserentia. Tumor, qui, digito pressus, mox iterum consurgit, significat, hurrrorem suis adhuc receptaculis vasisque lymphaticis contineri, si autem tumor mollior est, et qui digito pressus Cedit, ita, ut circumfluens etiam humor id, quod non Premitur, attollat, et sinus impressus diu maneat, is A a 3 osten-

12쪽

ostendit, rupta esse illa recepistcula, et humorem in adipis cellulas esse emissum, qui casus multo asperior est. Possimum vero genus est, ubi, ruptis iisdem, aqua vel in caput, pectus, vel in abdomen confrahitur, in quibus ita mouetur, ut eius impetus sentiri positi. - 733

Hi autem tumores, quorum omnium CommUnis

est nimia humoris abundantia, variis nominibus discernuntur, quae a diuersis sedibus, quas infestant, trahere Consueuerunt. Intumescunt frequentius pedes, CVm ab his sanguis per venas dissicilius consurgat, quibus tumoribus verum, et quasi proprium, nomen oedematum est Si tumor per totum corpuS enascitur λευκοφλεγμιατιοι, et, si magis adoleuit, ἀνοίσαγα vocatur. Si caput intumescit, oritur υλοκύφαλον externum, si in caput interius aqua contracha es

υλοκε*αλον internum, si in oculum, υλοφΘαλμια, si in pectus hydrops pec oris, si in imum ventrem, ά ιιτης. Si in umbilico humor consistit, Ohua φαλον oritur, si autem is sub scroto confluxit, et ei sedes est inter illas tunicas, quibus testes Comprehenduntur, vitium υλοκηλην appellant. Ab hoc differt tumor,

qui oritur, si ipsus scroti tunica cellulosa simili colluvie tumet.

Si humor in articulis, genu praecipue haeret, hydrarthron, Germ. Glis sobamm dicitur. 22 Si ab accumulatis humoribus tumor durior est, vocatur Oerimn seirrhinum; si erysipelas accedit, Oedema eici e&todes est, quod non raro in gangraenam lentam ac deinde in sphacetum abit. Saepe quoque ulcera fiunt, dissicilioris

curationis.

g. 734Multum etiam interest inter oedema, quod per se incepit, et inter illud, quod alteri vetusto ac graui et ancipiti morbo superuenit. Oedema enim, quod per

13쪽

rior se incepit, et quod a causis variis accidentibus, non ita malis, Ortum est, saepe per se, et sine curatione finitur. Ergo in iis, qui, grauem sanguimS profusionem passi, conualescunt, nec non m grauid1S, postquam pepererunt, sine negotio 1d dissipatur. Dissicilius autem tollitur, si cum alio graui diuturno-Que morbo, cacochymia, cachexta, phthisi, tabe, alus hydropis generibus, longis et magnis suppurat1ombus est. Nec enim tuto tolli potest hoc posterius oedematis genus, nisi curato prius eo morbo, e quo Issenatum fuit. Si enim morbus depelli non potet etiam hi tumores nullam curationem recipiunt, qu1 potius, si phthisis et tabes aegris superueniunt, mortis propinquae indices esse solent. Oedema, quod ex febre quartana male curata relissum est, tollitur, si febris reuertitur. Si scabies medicamentis extrinsecus adhibitis prohibita, et ex hac curatione OItUmsuit oedema, optimum etiam est, illam reuocari. Qui arthritidi externis mederi volunt, iis crebrius tumor manet nulla arte discutiendus. Facilius tollitur oedema in iunioribus, quam senibus, et melius aestate, quam hyeme. Saepe id, cuius inter initia non dissicillima curatio est, si inueterauit, non sine magna mole discutitur. Si vulneribus accidit, pus prohibetur. Nunquam enim oedema ad bonam. suppuratio'nem spectat, sed in eo, si id emollientibus curatur,

sunt mala ulcera et gangraena.

Curandi vero ratio ex cognitis praecipue causis ducenda est, ad quas is, qui curaturus est, semper respicere debet. Illud, quod a causis, quae extrinsecuSaeeidunt, excitatum fuit, non aliis auxiliis eges, quam, quae ipsi tumori superdari solent. Ne pedeS, COm Pressis Venis, intumescant, prohibetur fascia, vel illo

14쪽

tibialis genere, quod alias 168) laudaui. Hoc etiam utilissimum os valde opportunum iis es; quibus pedes

post magnam inflammationem, erysipelas, ulcera curata, intumuerunt. Necesse enim est, laxiorem cutim hac fascia, non nimium, tamen vehementer, adstringere.

2 Pedum oedemate affectus abstineat a statione, sedeat sic, ut crura aut prorsus aut paene situm seruent hori Zonti parallelum, vel et elatiorem. Cons frictio moderata artuum non his modo, de quibus PLAT NERVS dixit, sed etiam aliis prodess, dummodo datis medicamentis idoneis sanguis eiusque rivuli ita immutati sint, ut excretioni per renes non resillant. Nam tum diuresin per medicamina mouendam efficaciter eo promouent fasciae, quod retorptionem

iuuant.

- T36. Iis, quos Ana sarca male habet, si ea ex frigore orta fuit, incidenda cutis es , super talum, satis altis plagis, quo per plures dies frequens humor feratur.

Adiiciendae vero sunt exercitationes, es praeCipue, fricationes totius corporis cum pannis lassitis, idone-vsque victus, quibus omnibus CorpuS, Effusa aqua,

duratur, donec id ad pristinum statum reuertit. - 73T Quibus aqua in pessus, vel abdomen, contracta est et viscera adsecta sunt, iis haec curandi ratio levamen saepe adfert, ut morbus hominem, qui sine summa dissicultate spirare non poterat, emissa se aqua,

diu, et aliquando per unum alterumque annum, trahere possit. Saepe humor eadem ratione per ulcera

exit, quae per se, etiam in pedibus, oriri solent. In his vero casibus ea diligentia adhibenda est, ne ulcera putrescendo intendantur, et ne iis gangraena superveniat. Igitur, si ulcera serpere videntur, imponi potest aqua vulneraria, addita, si id res postulat, essentia succini. Si vero iam nigrities est, eaque serpendo

15쪽

o EDEM A.

inerescit, putre lenius exest aqua phagedaenica. Solent vero haec ulcera aliquando pura esse, ast cum insole rabili dolore ac pruritu. Tum Vero omnia, quae reprimunt et putrem carnem exedunt, aliena sunt, ima poni debent linamenta sicca, quae crebrius mutari oportet, ne iis, qui humorem bibunt, ulcera magis exasperentur. UrgentC dolore, etiam quaedam paregorica .imponere licet. . 238. Si os fractum est, et membro oedema accedit, ita superdandi accommodandique panni ac ferulae sunt, Ne vena prematur. Vulneris Oedemate assecti orae concidendae sunt, imponenda vero, quae efficaciora sunt ad pus mouendum, superdatis etiam discutientibus ex vino meraciori coctis.

Oedema, quod vulnera comitatur, aut a malo corporis habitu, aut nimia curatione refrigerante oriri solet. Si prior caussa subesso, non eadem curandi ratio prodesse potest. Plerumque tamen cortex Chinae cum aromaticis intus sumi debet. Extrinsecus vero Oedematosum tumorem cataplasma ex eodem cortice vel absinthio et oxymelite paratum, frigidum quidem, discutit.

Oedema autem, quod a vitiata lympha enascitur, tollitur aliis auxiliis, quae, cum Medici doceant, ab iis requirenda sunt. Si viscera nondum affecta sunt, opem inter alia fert squilla, quae, vel cum nitro trita, vel ex vino cocta, dari potest. In hoc etiam casu prO-ficiunt thermae Carolinae, quibus humor attenuatur et ex Corpore eliminatur. Si is ita foemina est, cui menstrua non proueniunt, vel in viro, cui haemorrhoides suppressae sunt, salutares illae excretioneS TC- vocari debent. Si febrem, praecipue qUartanam, me

dicamenta subito et intempestiue data sustulerunt, illa reducenda est, id quod optime fit, si purgantibu S, res Oluentibusque permixtis, superinfunditur vinum, et

A a s huius

16쪽

ORDEM A.

huius quotidie cyathus sumitur. Utiles etiam sunt Beelieri pidulae per plures dies deuorandae.

Victus vero necessarius est siccus, sine iurulentis, panis candidus s ccus, seu bis coctus, carnes assae, aromate, Tingibere potissimum, conditae. Prohiberi debet aeger ab omni potione, quae sitim Qxtinguit, et dari vinum paucum, asst meracius. Praecipue haeCvitia longam sitim longamque patientiam desiderans, et plures, qui sibi ex toto temperaro nequeunt, se in exitium praecipitant, qui, si medentium imperio obtemperassent, seruari potuissent.

2 Quae de necessaria abstinentia a potu Auctor noster dicit, nuper addubitata sunt, vid. DONALD MONRO An Esse on the Dropo, The third Edition, London Irrueli eius a me edita versio , item An historical Eba; on the Dro T, O R. inisses, nec non Recherches fur les malaries chroniacis

etc. par Bacher. Paris. 4

74 I. Scabies medicamentis extrinsecus admotis prohibita, si oedema relinquis, hoc curari potest, datis decoc fis aliisque medicamentis sanguinem purgantibus, et pulveribus ex stibio diaphoretico et sulphure, quibus efficitur, ut scabies reuertatur ga. Post grauem sanguinis profusionem oedema victu potissimum datisque iurulentis curatur, adhibita etiam fricatione, et, quantum per vires licet, exercitatione. . T43 Postquam vero ea medendi ratione illud vitium,

ex qua Oedema natum est, submotum fuit, veniendum etiam est ad ea, quae, extrinsecus admota, hiS tumoribus medentur. Aduersus eos vero omnino necessarius esst calor. Sudor euocari potest, si pedes in arenam calidam, vel sursures calidos, demittuntur. Fursuribus

17쪽

foribus admisceri potest rad. bryoniae, herba absinthii,

sabinae, rutae, persicariae. Superhaberi etiam debent cataplasmata quae vero sicciora esse oportet, quam alias cataplasmata solent. Parari possunt ex farina volatili, herba rutae, persicariae, sabinae, agrimoniae, Centaurio minori, cum aqua Calcis uiuae. Si fumor minui

coepit et cutis laxior est, sinio atque fascia prodest i 68 sue ), et superdari possunt panni ex vino rubro fervido expressi , quo lithargyrium cum gummi

myrrha e, elemi, animae, fuit decoctum. Humor, qui in sedemate haeret, si is non nimis coactus est, quandoque soluitur, si sudor accenso in laconico spiritu ardente euocatur. Valentius etiam reprimunt thermae Carolinae exterius admotae. Vel, si lixivium illud, quod post illarum thermarum evaporationem cum sale relinquitur, pediluuiis ad scetur.

J In larsiori usu lithargyrii videndum, ne alui obstructio, colica 'affectio fiant. Tutius roborat et reprimit solutio globulorum martis pediluuii specie adhibita.

HYDRO CEPHALUM.

quam enim Cutis, qua caput contegitur, aqua intenditur, et nascitur tumor, qui ad immanem magnitudinem increscit, et in quo, tanquam in vitro Cornuque, humor per cutim apparet '. Raro aquae

sedes est inter caluariam et pericranium, id quod si accidit, caput non ita intumescit, sed pressum, sicut

Vter repletus atque arcte adstrictus, renititur.' Hoc genus delineatum vide in Ru YSCHII Thes. II. Tab. III.

. 24 Si autem in ipsum caput aqua contrahitur, hoc otiam, sed cum aliqua duritia, intumescit, frons CX'

18쪽

tuberat, oculi torui sunt eminentes humensesque Nonnunquam caput tumoribus inaequale fit. Nam in mollibus ossium commissuris, praecipue in ea, quae inter occipiat et breginata est, se attollunt fumores, qui ita increscunt, ut tandem a capite dependeant ''. Crebrius autem aquae in ipsos cerebri ventriculos consuere solent.' Vide figuram in M. A. sEvERINo de Abscessibus nouissi

'' Vide RuYsCH Obs. Anat. Chir. Obs LII. p. 69. fg. s. De hydrocephali speciebus variis docte dictum est in CHR. LVDwi Gli Dissert. de H rope cerebri puerorum. Liuiae, Ip7 edita. Item in MoNRoll. c.

, T 46. Si humor in interiora cerebri et huius ventriculos contrahitur, etiam dura mater et cum ea periCr

Dium intenduntur, imo ipsa etiam cutis attollitur, ut hydrocephalum plerumque ex utroque genere interno et externo quasi compositum sit. - T4TInterno nonnunquam aliud vitium accedit, spina nimirum bifida. Si enim humor in anterioribus cerebri ventriculis increscit, ille per aquae ductum Sylvii in tertium ventriculum fertur, et ex hoc, si ei nullus exitus per infundibulum datur, per valvulam maiorem cerebri perrumpens in quartum. Tandem ex hoc is sibi utcunque viam facit in eam vertebrarum fistulam, per quam medulla cerebro commis, descen

dit. Hoc in ipso partu incidere potest, in quo caput

ab uteri ore valentius. comprimitur '. In pueris singulae vertebrae ex tribus ossiculis constant, quae media cartilagine continentur. Cartilago vero etiam est in parte posteriori, ubi adultorum vertebrae processus exigunt, quibus a spina nomen est. Haec tenerior

19쪽

HYDRO CEPHALUM.

cartilago in pueris, et, ut Videtur, etiam in nondum maturis ac in utere haerentibu S partubus, ab increscente humore ita premitur, ut illa feneriora ac cerea ossicula inter se diducantur, cutis vero ab humore, qui subest, attollatur. Haec enim frequentior horum tumorum causa esse videtur '. Utrum spina

etiam findi possit, si infans in arctiori utero ita com

positus est, ut valentius tum eius coxae, tum artus inferiores, comprimantur, dubium esse videtur '''. Saepe pueris, qui cum his tumoribus nati sunt, pedes resoluti sunt incurui et in interiora obtorti. Hoc vero etiam ideo incidere potest, quia spinae medulla, ubi ex ea nerui educuntur, qui per artus inferiores pertinent, a humore pressa resoluitur. Membris vero resolutis, quia non aequabiliter increscunt, fgura manet, quam forte a situ, qui eis in utero fuit,

traXerunt.' Vid. RuYsCΗ Epist. problem. XII. P. 24. Ex hoc tumore, si is inciditur, plerumque multus et Iim

pidus humor exit, infantes vero, eo aperto, celeri US extinguuntur. Hoc vero tumoriS genus ex aquarum in caput

contra Etarum redundantia oriri, ex eo discitur, quia crebrius cum hydrocephalo esse solet. Imo experimentis cognitum est, protinus multum ex capitis tumore minutum

fuisse, si lumborum tumor scalpello diuisus fuit et humor emissus. Glutinata vero iterum illa plaga, capitis tumor ad oculum increuit. Vid. IOΗ. CONR. BRVNNERI Ob1 . in Ephem. Nat. Cur. Dec. III. A. i. Obs Is a. p. l 9. seqq. Cons etiam Dec. II. A. a. Obs. Is 8. p. 363. Ut plures alias, in iisdem voluminibus legendas, obseruationes omirtam, ex quibus clarum est, hunc tumorem cum hydrocephalo esse. Icones dederunt TVLPIVS obf. L. IlI. Cap. 3O. VANDER UIEL Cent. 1I. Ob f. 3 . RVYSCHIVS Obs. Anat. 34.3S. 36. fig. 36. 37. qui similes tumores, etiam in nucha et anfima ossis sacri parte vidit. BlDLGO de oste cribroso et neruis olfactoriis laesis in opp. p. I 8 . APINVS in Ephem. Ν. C. Dec. III. A. IX. et X. Obs. 18 o. et, qui eundem camium describit, CAR. FRIDER. I OECHsTETERVS in Disi . depina bifida, Alidorsi, MDCCIII. Plures etiam et simili uin tumorum et partuum monstrosorum icones conspici untur in TITsINGHII et vLHORNi I scriptis. Cons. IOH-sALTZ-

20쪽

SALTZMANNI Dissert. de tumoribus quibusdam serosis externis, Arg. MDCCXIX.

''' Magnam de hac re controuersiam intςr se habuerunt duo Amstet ad amenses chirurgi, ABR. TlTSlNGH ct HENR. VI DORN. Aliquid conferre potest situs infantis in utero, frequentior vero huius vitii causa est aqua in caput vel in spinam contracta. Multi matris grauidae Phantasiam concitatam et visa in animis earum impressa, ut solam causam, amplectuntur. Obscurarum vero et incomprehensibilium causarum quaestio tunc minimum superuacua est, ubi euidentes, et, quae explorari Possunt, apparent.

- T48-Caput vero inflatur, si sanguis per compressas iugulares venas libere refluere nequit Ta9 , vel etiam, si interius infundibulum aliaque lymphae itinera vl-Cunque obturantur Ta8 . Hoc autem morbi genus non, nisi in infantes incidit, in quibus, si cerebrum ab humore distenditur, caluariae ossa, molles commissuras habentia, cedere possunt, et sic totius capitis insatio

oriri. In adultis vero ex eadem occasione oritur apo-

Plexia, vel lethargus. Atque etiam venae iugulares non raro in utero ab umbilico constringuntur. Id

quod accidere quoque solet, si collum ab uteri ore

partum non emittente Comprimitur. Lympha vero

vitiatur, si matri malus corporis habitus est, si ea nimia auiditate plus, quam debet, et alimenta, quae mali succi sunt, crassoremque pituitam faciunt, assumit '

' Hydrocephalum in puclla XIV. annorum ortum ex illito aduersus capitis tineam unguento, quod et arsenicum et sulphur habuit, vid. in Ephem. N. C. Cent. I. et. II. Obs. Is 7. P. 323. In puella IV. annorum, quae ex cunis praeceps in pauimentum data fuerat, hydrocephalum ortum. et post obitum, inciso tumore, caluaria fraeta inuciata fuit. Vid. IDO WoLFII Obs. XIV. P. 47. Tumorem etiam, qui hydrocephalum mentitur, excitare pueris solent scelestimendiculi. Vide HILDANVM Cent. III. Obs. XVIII. p. I99.

- 48- Hydrocephali externi, et a Causis, quae extrinsecus accidere solent, orti, inter initia non dissicillima curatio

SEARCH

MENU NAVIGATION