장음표시 사용
11쪽
Nomina Aneurysmatis Veri atque Spurii, apud omnes
scriptores quidem occurrunt, ast non eodem sensu. Verum hodiernis dilatatio arteriae Vocatur; Spurium autem, tumor arteria exterior, quem sanguis format per Vulnus arteriae in textum cellulosum elabens , sensim vel con
fertim qua in differentia spurii distinctiones in Primiti
vum s. di Fusum , atque consecutivum c circumscriptum sitae sunt, de quibus quum sussicienter p. 3 7 3, 3 Q I, 6Q6, dictum sit, nunc nihil additur.) De sumtae sunt istae distinctiones, uti fieri fas est, ex diversa morbi natura.
Aliter LANCI si , cujus divisionem p. 7.) causae diversitas firmat, unde fit, ut multa Aneurysmata legitima sive vera 1llius ab aliis auctoribus spuriorum nomen obtinuissent; ad spuria porro auctorum Aneurysmata, prima species spuriorum LANCISII pertinet. Secunda species spuriorum ejusdem, & pars illorum quae vera appellavit, Vera
sunt in mente aliorum auctorum.
Differt etiam nonnihil definitio , quam GV ΑΤΤΑΝΙ de Vero Aneurysmate p. 2 17. dedit, a sensu nunc recepto,
quoniam praeter dilatatae arteriae, etiam vulneris ideam cum illa denominatione conjungit, non tamen penetrantis.
Aneurysma proinde p. et o 3 descriptum nomine Veri, spu-
12쪽
rium est, & quidem circumscriptum. Illud contra, quod p. 163 spurium appellat, Verum , ut ipsi prima facie videbatur, revera fuisse dixerim. g. 4. Forsitan in AL. MoΝRO annotationibus a) a Guatiano p. m.) citatis explicationis fundamentum invenietur.
Ille nimirum, ut Veri Aneurysmatis nomen arteriosus rumor habere possit, non diametri Vasis augmentum modo, sed & tunicarum arteriae extensionem absque ruptura postulat; quae conditio, quum in paucissimis observationibus adsit, rarisiima esse, casto illo sensu, vera Aneurys mala colligit ; toties autem symtomata similia Aneuryssimati Vero oriri, quoties tumor eXtra arteriam formatur, dum sanguis per minutum arteriae vulnus in cellulosam
elapsus, eam in saccum densat , vel quoties ablata
fibrarum portione reliquae in saccum expanduntur c). Tu- morem eXtra arteriam postea ab H UΝΤERO purium circumscriptum, a Fo UBERTO consecutivum Aneurysma vo
13쪽
tun carum ruptura arteriarum dilatationem, ut ipse quin- Dio; b
que ejus proprio in nauseo habeat specimina. Litem
interim de Aneurysmatum natura compositum iri sperat, si praeter Verum atque Spurium, Mixtum notatur a), quod Vulnere partim, partim dilatatione fit; idem cum specie . R Monroi. Νotandum, quod male hoc epitheto utatur VERBRUGGE, qui p. 373 illud Aneurysmati Venoso dat. g. 6. Mihi videtur inutiliter novus terminus adoptari, quo
neque theoria artis perficitur, neque praxis. Ipse Hunter saepius mixtum simile circumscripto esse dicit. Pone arteriae omnes tunicas minuto vulnusculo forari, sanguis in cellulosa formabit circumscriptum tumorem. Pone Vulnus intimam tunicam non tetigisse, haec vi sanguinis extrorsum pulsa sensim in tumorem abibit arteriae eXternum. Utroquem casu similis tumor, similem curationem postulans, idem circumscripti nomen habere poterit. Vicissim ponendo lacerata tunica intima, sal Vis exterioribus, has expandi, fiet tumor Vero Aneurysmati similis, similiterque curandus; quare & Verum appelletur Aneurysima. Quum itaque in omni re medica curatio non absolute tantum ultimus sit finis, sed & distinctiones theoreticas, perspicuitatis ergo, quippe unice datas limitare debeat; omnia Aneurysmata triplicis indolis esse dicenda sunt, Verum, spurium di Fusum atque spurium circumscriptum.
14쪽
erroneam assumserit denominationem. Huc & trahenda Aneurysmata duo quae GUATTAΝΙ p. 223 descripsit. Absque incommodo ferri, W. HUNTER licet locis in opere citatis ) notaverit, sunt tamen non pauci, qui inutile membrum fieri, sibi fingunt, uti multoties audivi, sermonem cum aliis miscendo. Repeto igitur ex Ill, viri scriptis, exque ipsius & P. POTT ore atque eX autopsia, parum molestiae Varicem Aneurdismatictim hucusque attulisse. Vidi mulierem, cujus in brachio per plures jam annos erat varicosum hocce Aneur ma, nucis minoris magnitudine ; sanguis in tumorem ruens Obtusum, hombosum edebat sonum; fluidus ei inerat, nullo coagulo, pressione digiti discutiendus; tum nulla amplius apparebat varix, & ostium , quo vena in arteriam patuit, digito percipiebatur; momento repleta redibat illa, hoc remoto ; brachio per bene semper usa esst femina. III.
eXemplum a me nuper in cadaVere Viri repertum, cujus
15쪽
dum vivebat, relatam accepi historiam. Georg Feyhert, Antur m torosus homo, Rhedarius, in ΝOs comium receptus d. I Oct. 178 , sequentia edixit. Annum se nunc agere 4 et μ' optimae semper fuisse valetudinis, ultimis exceptis duobus annis, quibus, post lapsum eX equo, non interruptum passus sit dolorem in pectore sinistro circa quartam costam; par iinitio rem habuisse, equo Vectum esse, spirituosa ingurgitasse. Quatuor post lapsum septimanis, acerbiori dolori supervenisse febrem pectoralem, ex qua paulo post convaluerit , superstite dolore. Hunc sensim ita auctum esse, ut redux Parisiis iter, quod ultima aestate fecit, perficere impotens, in via alicubi decubuerit. Meliore tantillum conditione repetiisse Argentoratum, sed non amplius muneri fungendo aptum. Νuncce sc. d. I Oct. 178 ) dolorem ex fixo vagantem factum esse, ut jam pectus sinistrum, jam ejus lateris abdomen dorsumve, jam brachium sinistrum , perraro deXtrum patiatur, esse & respirationem dissicilem, molestum in latere sinistro de cubitum, VeXare tussim siccam per mensem, incedere se corpore curVato; appetitum interim non deficere, nec minui corpus. Haec ille. Perstabant mala *mtomata, datis licet, quae videbantur, convenientibus in Νos comio remediis. Liquit igitur aedes d. 26.'' Acerbius autem in dies malum reduxit supplicem d. et o noVembris, cui nunc totum opprimabatur pectus, & Vehementer laborabat respiratio, minore tamen doloris sensu. D. II decembris vesperi, quum e X ambulatione leni rediret, tanta respirationis dissi
cultate correptus est, ut, ne momento suffocaretur, co
piose sanguis detractus sit. D. 1 1, bis idem insultus rediit.
16쪽
Meurysma D. I 3 , quarta Vice, semper eodem lenitus remedio; id autem tantum exinanivit hominem, ut brachii sinistri pulsus defecerit. Mox anhelosa facta respiratio, somnus ea nocte nullus, decubitus neque in latere sinistro, nec dorso ferendus, sensus caloris interni, frigentibus extremis. Obiit luee sequenti. Haec, uti monui, tradita habeo; neque enim unquam vivum hominem vidi.
Examen Anatomicum ostendit, in fine Arcus Aortae , pos emissam nempe arteriam subclaveam sinistram, Aneu-r sma Verum, quod pollices quinque longum, tres cum dimidio latum erat, atque infixum vertebris dorsi tertiae, quartae, quintae, sextae, septimae , octavae. In harum corporibus sinisterius latus carie exesum erat, intactae autem cartilagines quae spatia intervertebralia replent, neque ligamentosa illa, quae anterior es , fascia ullo modo aflecta, praeter quod ex situ, quem habere debet rectilineo, in arcum dextrorsum convexum inflectebatur. Saccus ille ingens, quem Aorta dilatati obtulit, retrorsum insigni hiatu ruptus erat, sed ita, ut margines corruptam Vertebrarum partem ambierint, incluserint, atque nulla fuerit ex arteriaec AVO e Xtrorsum communicatio, nec ullus extra arteriam in
mediastino postico elapsus sanguis. Cavitas autem sacci, plurimum in se habuit coagulum sanguinis, pollicis crastitie, cariei contiguum, ibi densissimum, antrorsum rarescenS, ut in antica sacci parte, liberum remanserit transeuntis sanguinis iter; conditionem coaguli similem caeterum deprehendi descriptae a Cel. U. Ηunter a). Crassitudo sacci
17쪽
a reliqua gorta vix disserebat; parum hac tenuior videbatur. Pe ctoris viscera nil morbosi obtulerunt. IV.
NOTABILIORES hujus morbi effectus, dolorem perpetuum, cariem, mortem, rimari, non inutile erit. g. II.
DOLOREΜ omnibus Aneurysmatibus tandem associari,& perpetua auctorum observatio est, & ex pressione facile intelligitur, quam tumoris auctum Volumen in Vicinas parte S eXercet, quamobrem & alii pressonis effectus, tensio, inflammatio, gangraena, communi gradu cum dolore incedere solent. Pressio tamen hoc in casu doloris caussa fuisse non potuit, quoniam hic lapsus momento adVeniebat , ubi nondum dilatata arteria nec premere potiS erat. Videtur itaque constans dolor in distractis arteriae tunicis resedisse , ortus esse vi subito ex lapsu illata, continuatus sanguine qui debile jam vas urgendo distendit. Dolori huic idiopathico, accessisse tumore adulto, premente nervi octavi atque intercostalis & truncos in abdomen abituros, S numerosas in Arcu Aortae ramis Catione S, smpathicum, probabile reddunt sensationes successu temporis, ex siXiS, Vagae in pectore, abdomine, brachio Ortae. cf. & S. 13. Gravissima affectio omni in Aneurysmate inVeterato,
ossibus vicino est horum caries p. 4oi, 3 3,) in cuju
18쪽
originem ibi etiam inquisitum est. Νon desunt auctores,
qui omnes promiscue partes ab Aneurysmate destrui ajunt, plurimi duras prae mollibus assici assirmant; unicus quantum memini, V. HUΝTER a), cartilagines non efectas notavit, ubi quaecumque alia destructa erant. Integras etiam cartilagines mea observatio ostendit. Unde hoc ΘRatio quidem quam adducam parum ponderis apud illos habebit qui saepius cartilagines cum osse destructas legerunt. Ast considerent velim, toties inventum non esse, in quod non inquisitum est, saepe certo in reliquarum partium communi strage animadversas non esse superstites cartilagines a loco praeprimis naturali motas, repressas. Fatendum itaque primo, me neque solutioni partium in sanguine, istarumque absorptioni, nec erosioni humorum ichorosorum, admodum faVere p. 4o I ,) sed omnia pulsui arteriae adscribenda esse persuaderi, prouti jam expositum p. 436 legitur; proinde modo expediendum est, cur aliae prae aliis patiantur partes. Tam in philosophia naturali, quam oeconomia animali veritas stat, vim illidentem in corpus, huic eo magis noci Vam esse, quo major ei durities, & quo minor simul elasticitas est. Hinc durissimum os atque cedere nesciens, nunquam impune continuum seri impulsum. Cartilago contra elastica, quoties Urgetur, toties cedit, & mox vim vi reddit, id quum semper eadem lege accidat, integritaS corporis conserVatur. Molles partes tamdiu cedunt innocue, quamdiu, vel soluta continuitas nondum est, vel duris appressae non sunt, hoc autem facto, ipsae compressae durarum legem subeunt.
19쪽
S. I . MORTEM duplici modo Aneurysma verum inferre, omnia auctorum documenta docent, dum aut rumpitur &sanguinis, quem Vomit , profusione , necat, Vel prest sone lethalem inducit gangraenam. Neutrum in casu descripto accidit, ei tamen morbo succubuit homo. Docent& similia, exempla in opere sparsa p. 37, 16o, I 6 t169, ITI, IT6, 7T', 2 O), annotationes p. 43 O, atque HUNTER O). Haec dum comparamu S, apparet, occidisse alios dolorem p. 164, 179, 23O, O, ubi scilicet citatus ΜORGAGNI eum effectum de dolore edicit), alios S. 8, p. 37, 16o, 169, 1 TI, IT6, virium imbecillitatem abstulisse. Dolorem quidem, eumque acerbum diutissime tolerare vitam hominis quotidianae observationis res est, verum & illud unicum symptoma vicisse naturam, saepe numero aliaS notatum, confirmant allegata loca; id, quomodo fiat, adducere, superfluum esse puto. Quatenus autem ex Aneurysmate ita frangatur vis cordis, ut tota tandem deficiat, expedire lubet. Quousque sine ullo impedimento sanguis in totum corpus aequabiliter dis tribuitur , cor , acceptum fluidum constanter tubo arte-rioso reddit, nunquam a perpetuitate laboris fatigatum. Verum quando arteria alicubi dilatata est, majore in quantitate sanguinem recipit, qui densatus sacci partem implet, interdum ita ut lumen quod superest multo minus sit diametro arteriae naturali γ). Sive hoc sit, sive cum parvo
a) Med. Obs and Dq. l. 3 so. ' Coagulum sanguinis ex sacco ut plurimum in arteriam utrinque extenditur, ut inde sanae caeterum arteriae lumen minuatuT. ectus Aneurys
20쪽
tipati, coagulo fluidi sanguinis lacus quasi in sacco contineatur, Amur ' advenienti posita resistentia est. Cor proinde inique L yij. depletur; refluit pars propulsi Versus illud; inde turbatus ejus motus, palpitatio. Intenduntur itaque vires & minuuntur, quo magis Vacillans in sacco resistentia augetur. Interim & pulmones sanguine infarciuntur, dum cor posterius non bene inanitum, Omnem, quem pulmo sinui infundere debet, cruorem, recipere nequit; ex quo dissicilis evadit respiratio. Omnia ista symptomata eo graviora sunt, quo vicinius cordi Aneurysma. Viribus itaque, magis , magisque debilitatis, nullas tandem superesse sequitur. Acceleratur lethum, quando causae huic, harmorrha-gia accedit. Sanguinis quidem incredibilem jacturam, quae lente sit, absque incommodo perfert homo, minoris impatiens subitae plures minores venae sessiones nunquam idemcere, quod una grandis praestat, practici norunt.) Hinc sanguis, siVe ex sponte rupto Aneurysmate parva licet quantitate essiuens a , seu ex venis detractus, animi deliquia, & eam impotentiam infert, quae pristinae addita debilitati inevitabile fatum adducit.
S. I . . . CVRATIO ANEURYSMATIS duplex est, interna s. pal- Aneidis liativa s. medica & externa s. radicalis f. chirurgica
'' ' p ue o 9 ; & citatos ibi auctores). Interna Vocatur, quae victu
ab Μultos, qui rupto Aneurysmate, haemorrhagia periisse dicuntur , inanitione non mortuos esse, sed ipso de quo loquor virium desectu, persuasus sum.