장음표시 사용
31쪽
multiplex hujus mali status, & causarum concursus contineri non poterit; sed opus erit in suas classes, ac differentias singula Aneu-rysmata probe referre. Ita siquidem , perspectis singillatim veris, ac specificis ideis , & causarum agendi modis istius funestissimae aegritudinis, mens nostra prius accedat ei Veritati, ad quam sapiens Medicus, priusquam suam curationi manum admoVeat, inhiare debet, ut facile tuos ponat ob oculos Veras rationes, quibuS sit, ut nonnulla Aneu-rysmata citissime , nonnulla tardius, nonnulla Vero nunquam aegros ad tumulum, nisi senectute collabentes perducant.
Primo itaque dividemus Aneurysmata in legitima , & spuria. Legitima vocamus ea , quae fiunt a causis proximδ debilitantibus
Arteriarum vel Cordis texturas, & resistentias : nimirum quae brevi tempore tollunt aut saltem imminuunt fionum, validumque villorum nexum ; & hujus porro generis alia sunt, quae ab exterioribus causis, puta vulneribus, aut contusionibus oriuntur ; alia vero quae ab interioribus, nimirum nunc a naturali villorum paucitate, ac laxitate, nunc ob culpam accreti morbi fiunt, cujusmodi sunt erosiones, aut villorum tabescentia. Spuria vero appellamus Aneurysmata, quae ab initio non pendenta debilitata resistentia villorum, ac fibrarum Cor, & Arterias texentium, sed potius ab adaucta Vi impetus, vel recti, vel reflexi sanguinem supra naturalem, & ordinariam Arteriarum , & Cordis restia tentiam impellentis; ita ut debilitatio , ac discissio villorum posterior sit , seu effectus adaucti momenti impetus , ac nisus sanguinis ad
consuetas vasorum resistentias. Hanc speciem Aneurysmatis producunt validi corporis conatus in Bajulis, ac Tubicinibus, qui motum atque impetum sanguinis naturali constitutione longe voluntariis suis nisibus majorem reddunt. Hanc quoque accersunt Arteriarum alicubigonvulsiones, compressiones, ac Obstructiones, ut in hypochondriacis , quibus sana causis, si erosio postmodum accesserit, spurium
Aneurysma in legitimum transit. Secundo Aneurysmata legitima rursus dividimus in ea, quae conjunctam habent integram tunicarum Arteriarum , aut partium Cordis scissuram , exesionem, aut quemcumque alium hiatum, per quem
sanguis extra caVa, & quandoque eXtra corpus erumpat, Vel comitem habet solam dilatationem diametri cavi Arteriae, vel Cordis: xando tumor iis in locis, non quidem a vicinis partibus sanguine
32쪽
repletis , ac distensis , sed a valido impetu fluentis per ea cavaliquidi elevatur. Ex iis vero Aneurysmatis discriminibus attente perspectis, tamquam per Corollarium deducere possumus, non omne Aneurysma sub tumorum genere comprehendi : cum ea quae a confossis Arteriisse aut Corde fiunt, cadunt sub genere haemorrhagiarum : & ea solum ad tumores reduci posse, quae a laXatis, erosis, aut quoquomodo distensis supra naturalem Arteriae diametrum fibris oriuntur, sit per stitibus semper integris vicinis partibus, aut saltem si externa fuerint universalibus tegumentis, quae tumidae arteriae superinducuntur.
Sed quoniam diversa est ratio, seu saltem concipiendi modus generationis Aneurysmatis in Arteriis , ac in ipso Corde, idcirco, ut utrorumque AEtiologiae, quo fieri potest clarius percipiantur, consentaneum suo loco ducimus agere prius de Arteriarum Aneurysmatibus, quippe quae frequentiora sunt, ac magis obvia : ut deinde facilius ad Cordis Aneurysmata aggrediamur. Advertenda hic signa, quibus distinguitur Aneurysma Cordis a Pericardii tumore. Vidimus enim quendam inauratorem, qui cum viveret Cordis palpitatione, & spiritus angustiis laborabat, quique palam Aneurysmate certe tentatus credebatur; is post varias sanguinis missiones, a quibus alleviari videbatur , repente obiit. In cujus postea cadavere praegrandis abscessus, qui disruptus liquorem meliceroidem effudit : occupabat autem Pericardii basim, unam inter , alteramquo
33쪽
DE AN EURYSMATIBUS PARTICULARIBUS.
De Aneut smatibus legitimis Arteriarum.
CUM An eurysmata legitima Arteriarum, ea esse dixerim VS, quae proxime ab omnino ablata, vel infirmata alicubi resistentia ipsarunt Arteriarum proficiscuntur, nemo certe in horum intimas natura' penetrare poterit, quin recte praenoscat veram Arteriarum structuram , eartim que particulares assectus. Sit proinde
Firmatur qualis sit Mera Arteriarum fructura, earundemque usus OuΛMOLAM Arteriae sint tubi cylindrici , quorum textura in quasque partes facile resolvi potest; nihilominus clamosa viget apti fi Anatomicos quaestio de earundem structura ; alii enim contendunt fibris utcunqtie contractilibus; alii etiam muscularibus constare, quibus fibris dilatari & constringi aliter crediderunt; alii secus nullis ordinatis , seu organice contextis fibris compaginari voluerunt, sed illarum texturam nihil aliud esse , quam tomentosum quoddam villorum aggregatum communi tunica circumseptum , ut scilicet sanguinis nisui tantum cederet, quantum distrahi potest, ut naturaliter veniant in contractionem. At vero miror sane , quomodo in re oculis Obvia etiam classici Auctores hallucinati fuerint , praesertim postquam illitius egregiam dissecandi Arterias methodum tradidit. Ut igitur hujus canalis structura elucescat , sumatur quicumqU2Arteriae ramus sed ut. facilius nudi S Oculis occurrat, experimentum sumatur Arteria Magna , eaque, intruso apto ligneo cylindro, fer venti aqua saepius madefiat deinde cultro, & stylo ab exterioribus '
34쪽
in partes interiores sensim procedatur ; ita enim quatuor distinctis membranis Arterias compaginari deprehendimus. Prima est pure Villosa, & tenuissimis constans filis, quae si elevare tenta VeriS, eadem implicata cernes perinde quasi gossipii fila, aut raram istorum filorum spumam , qua Miliculus sericus exterius circumducitur : intra hujusmodi fila implicantur exillima vasculatum sanguinea, tum nerVen.
Secundam deinde membranam densiorem , ac distractioni magis resistentem offendes , haec Villisio glandulosa creditur , & nobis quidem se habere videtur veluti propagatio pleurae, seu interioris Pericardii membranae ; similem enim liditatem , ac texturam sortitur : multis etiam instructa est fibris longitudinalibus. Tertia vero plane fibrosa occurrit, & omnium est crassissima, ita Ut eadem sectoris dexteritate, ac patientia in plures laminas deduci possit ; quemadmodum nobis non semel videre contigit, & quod maxime notandum , hujusmodi fibrae, quae Galeno ventriculi lacertis
assimilantur, revera circulares, seu annulareS Occurrunt.
Quarta seu postrema ex membranis est omnium subtilissima seu valida, & quamquam angustissimis seraminibus sit pervia, diaphanatamen est, ac lumini cibjecta perlucet: haec autem Arteriarum tunica, Et respondet, quae interiorem Ventriculorum Cordis faciem investit, quaeque cum densissima villorum teXtura compaginetur, subtiliores, ac volatiliores particulas facile procul dubio magna ex parte avolaturas unica coercet : Rarior namque caeterarum textura Volatiles
partes aegre posset retinere. In hac sane membrana duo insuper observanda sese exhibent, primum interior ejusdem facies tota oleaceo
quodam glutine laevigata, qPo glutine influenti liquori via redditur expeditior, ac magis lubrica . Alterum, non ubique, sed certis in locis, & potissimum in magnis Arteriarum ramis occurrit distributio quorundam adiposorum folliculorum, qui citra microscopium in Aorta evidenter cernuntur : a quibus probabile est adipem separari, & colligi, indeque separatum hic illicque opportune sensim evomi, ut oleacea hujusmodi substantia Arteriae laevigentur, ut suin perius diximus. Ex iis porro clare deducere postamus, Arterias , cum densis,
ac sese decussantibus fibris quas contrastiles esse nemo inficiabitur Qbvolvantur per vim, & molem sanguinis a Corde exeuntis ultra
35쪽
naniralem diametrum, in quo flaccidae, seu laxae esse solent, distendi, sed postquam ad ultimum distensionis statum venerint , & moles
sanguinis a Corde noviter expulsa in successivas Arterias rapide praeterfluxerit, introrsum confestim propria fibrarum restitutione , neCnon etiam alternativa cum Corde vigoratione sese proripiunt, ut hac ipsa ratione novum impetum languescenti alioquin in cursu suo salse guini novum impetum adjungant.
Proponitur idea, O diviso Aneur malum Arteriarum ex .vulneribus. CUM agentes de Aneurysmatibus in genere inter causas legitimorum
Aneurysenatum enumeravimus vulnera : haec autem in sensiis nostros
facilius quam reliquae causis soleant incurrere ordo , ratioque exposcit , ut a magis perspicuis, ac facilioribus initium ducentes , primo enarremus Aneurysmata ex Vulnere inducta. Otandum autem, sectionem Arteriae, per quam sanguis libere,& extra corpus fluit, non esse Verum Aneurysma : cum hoc malum reducatur ad genus Vulnerum , & haemorrhagiarum. Nihilominus tamen quoniam ex hujusmodi incisione frequentissime oritur tumor, qui passim Aneurysma dicitur, non immerito de Arteriae vulnere Omnium primo nobis agendum esse ducimus : quia probe intellecta ratione tum modi, quo Vulnus revera in Arteria apertum imissa cognoscitur, cum methodi qua idem cito curari potest, nondum factum Aneurysma praecaveri, factum vero facilius curari poterit. Notandum II. Vulnus Arteriae Vel pertingere ad ipsius cavum usque , ita ut inde sanguis vehementissimδ statim ejaculetur ; vel non penetrare usque in cavum scissis tantummodo membranis exterioribus cum parte etiam fibrarum circularium. Qui casus licet sit rarissimus, aliquando tamen potes: contingere : & contigisse memini cuidam, cujus historiam inferius narrabimus. Et quoniam utriusque casis,
rationes, ac medelde non sunt eaedem, ideo distinctis Propositionibus. Agemus de singulis,
36쪽
L A N C IS I US PROPOSITIO VIII.
Quomodo cosnoscitur Arteriam usque in cavum vulneratam fuisse. CuM Arteriae vulnus plerumque contingat in Venae sectione, cujus ab usui forte hanc datam fuisse poenam nonnulli ingeniose opinantur, non immerito ostendenda sunt signa, quibus non Venam simpliciter, sed subjectam insimul , vel ad latus possitam Arteriam incisam fuisse cognoscamus, neque enim satis est ad asserendam Arteriam vulneratam fuisse , ut sanguis ex Vulnere tenuis, fervidus , & in spatium satis distans prosiliat : fieri enim potest, ut incisa tantummodo venain juvene bilioso, iracundo, acuta febri detento, & in quo anastomosis aliqua Arteriae cum Vena proXima sit, emissario in Vena aperto, ut, inquam, Omnia superius enunciata phaenomena absque ullo Arteriae vitio contingant. Secus autem Vulnerari potest, a Phlebotomo Arteria, etiamsi statim sanguis magno cum impetu non egrediatur:
scilicet quotiescumque injectum supra Venae incisionem vinculum adeo perstrictum fuerit, ut simul cum Vena Arteriam etiam valide comprimat, cursumque per illam sanguinis infra ligamen prohibeat. Et quoniam Chirurgus , ac Medicus accersiri possunt ad invisendum aegrotum, Vel dum adhuc Barbitonsor est in actu missionis sanguinis, vel postquam circumducta de more fascia, sanguis per illam trajicitur, aut si non amplius trajicitur, elevatus est in parte tumor , quem nostri Ecchymosim Vocant; utriusque casus patho gnomonica sagna tradenda sunt. Cognoscitur primo Arteriam fuisse vulneratam , dum actu libere sanguis fluit, non tantum ex saltu , & summa fluxus Vehementia ;sed potissimum tentando Valide pollice premendo, tum supra, tum; nfra vulnus ; si enim Vena tantummodo aperta fuerit, tunc eadem compressa infra emissarium e Vestigio sanguis fluere desinet ; secus autem si Arteria fuerit incisa per inferiorem illam compressionem non tantum non sistitur ejusdem haemorrhagia , sed adaugetur, nec eadem retardari potest , nisi forte compressione supra ipsam incisionem , unde impediatur excursus sanguinis per Arteriam ad apertum locum. Si vero Barbitonsor existimans se venam aperuisse cum Arteriam vulneraverit brachium consueta fascia in cubitu jam deligaverit,itunc accersitus Chirurgus Vel Medicus clare poterit dignoscerp
37쪽
Arteriam pertusam fuisse; si sedulo advertat, vel sanguinis em uvium, nulla alia ratione sisti posse , quam injecto fortissimo supra vulnus vinculo , vel jam suppressam esse haemorrhagiam, sed inde natum
tumorem Anserint ovi circiter magnitudinem aequantem , qui principio pulsat, & longe major est eo , qui ex Vena duntaxat aperta attollitur. Deinde vero durus, & Valide renitens cum sepulta ob coagulatum in succutaneis, & muscularibus spatiis sanguinem pulsatione ; quae vix a peritissimis dignosci soleat. Quinimo aliquando ipsa pulsatio omnino cessat, non solum quia concretus sanguis pulsationi mirum in modum resistit, sed vel maxime quia Arteria comprimitur , atque angustatur ab effuso sanguine ex vulneratis vasis in interstitia adjacentium partium : quo sanguine Arteriae tunicae extrinsecus gravatae , ac Veluti constrictae da latari nequeunt ab urgente intrinsecus sanguine per Arteriarum canales impulso : hujus enim vis impar est oneri extrinsecus prementis sanguinis attollendo. Signa sunt etiam vulneratae Arteriae dolor in loco compuncto, & propagatio stagnantis sanguinis per infernas brachii partes , unde solet non raro nec rosis induci, ut inferius docebitur. Color Ecchymosis primo est ruber, deinde livescit.
Quid sentiendum de exentu vulnerum Arteriarum.
Dis ΤING UENDUM est in Arteriarum Vulnere qualitas, & s tus
canalis; si enim Arteria sit magna, eaque aliquo in Ventre incisa, cui nulla ratione mederi possimus , res est omnino conclamata. Si vero sermo sit de Arteriis minoribus, artus, Vel externas musculares
partes occupantibus, eae , quidem si peritum in vestigio inveniant Artificem, dissiciles utique curatu, sed non impossibiles erunt; nisi tamen affectum membrum ex orta Ecchymosi in gangraenam , &sphacetum transierit : tunc enim res est periculi plena, ita ut fere omnes, qui ex vulnerata in cubitu Arteria decesserunt ob illatam brachii necrosim obierint : cui , ut opportune succurratur, sint sequuntes Propositiones.
38쪽
Proponuntur methodi curandi Vulnera Arteriarum miniis rationales , ac laudabiles.
UT in omni protinus Arte, ita in Re Medica accidit, ut quot sunt
Artificum capita , tot ferantur agendorum sententiae, hinc plurimae proponuntur a practicis curandi rationes in Arteriarum vulneribus: quarum quidem rationum, cum aliquae Optatis minime respondeant, aegros in Vitae periculum ut plurimum inducentes ; has non incongruum erit primo referre, ut juniores statim in limine , quod vetare debent inveniant : Harum Uero Prima est illorum , qui vulneratam Arteriam igne tractant; atqui non advertunt isti, transacto triduo , cadentem escharam illico sanguini fores aperire , & ut aegris vitae discrimen , ita Chirurgis infamiam asserre. Secunda illa est , quae jubet vulneratam Arteriam emplastro adstringente cum pulvillis, & circumducta fascia in loco dumtaxat assecto fortiter esse comprimendam. Sed hujusmodi methodus si aegrum inveniat cacochymum, aut nimis plethoricum, prohibendo cxcursum liquidorum sanguinis, ac lymphae a partibus infra constrictionem positis, in hac facile nec rosim producere potest, unde aegrotUS mortem , qUam eX haemorrhagia vel Aneurysmate vitare satagit, forsitan citius incurrit.
Tertia est illorum, qui laudant, & magni faciunt aquam stypticam, quam sauciatorum anchoram vocant. Hac enim linteamina
quintuplicata probe humectant, & orificio Arteriae , vel trunco membri extirpato justi, injecto vinculo superimponunt, illamque ad 1idera extollunt , assirmantes momento temporis congelare sanguinem, ac Vasa protinus corrugare. Sed licet is non sim, qui hujus modi aquae essicaciam in sistendo sanguine, non majorem simplicis aquae pluviae vel fontis credam, ut famigeratissimus quidam nostra aetate Vir scriptum reliquit : ejus tamen energiam eo ipso nomine periculosam, quod magna polleat vi cogendi, ac sistendi sanguinem, quae quidem Vis tanta est, ut praedicta aqua in vivi canis Venasmfusa , e vestigio idem animal in miros ejulatus , inque Varias, vehementes quo convulsiones urgeat , brevique interimat. Quaro
39쪽
metuendum mihi videtur, ne, cum in Arteriarum incisionibus ut plurimum Venae etiam Vulnerentur, istius liquoris particulae redeunti versus Praecordia sanguini purmixtae eum , cum in Cordis ventriculis, tum in Pulmonibus coagulent. Id quod probe norunt ii, qui experimento compererunt, quod ipse saepius observavi ex effusa aqua styptica amputatis membris, post modicum temporis intervallum , varia Cordis pathemata, asphyxias , eandemque mortem, magno cum Chirurgorum dedecore supervenisse. Illud tamen tacere non possum in aer aquas stypticas nonnullas inVeniri, quae non sunt ex destillatis vitriolo, alumine, sed ex sollitis dumtaxat in aqua pluvia addita etiam terra Iaponica, hae enim habent utique Vim constringendi ob salium austeritatem , subitam tamen, sed sanguini coagulationem nequaquam inducunt : Verum, Ut inferiUS dicemus ., praestatropicis glutinosis, & in emplastri formam , quam aqueis in sanguiferorum vulneribus uti ; Vel ipse enim aquae stypticae contactus
noxius est; facile enim cum fluida sit extrinsecus illita interiora subit, & perniciem affert.
Qua sit opportunior methodus pro curandis Vulneribus Arteriarum ,
ANTEQUAM methodum , ac Viam Curandi Arteriarum Vulnera CXponam rationi magis consentaneam, eorum error abjiciendus, qui eXistimant, quo minus coalescant Vulnera , atque cicatrice obducantur , inopia fieri materiae vi corporis partes instaurandi praeditae 'quam quidem Veteres ex spermate proficisci commenti sunt. In qua opinione refellenda tempus non teram. Duae igitur potissimae sunt causae , quibus vulneratae Arteriae coire prohibentur a distantia nimirum, ac distractio labiorum vulneris, ac motus sanguinis, alternaque Arteriarum systole, ac diastole. Quarum causarum Prima est veluti intrinseca, & aliis corporis partibus communis, quda ex fibris contexuntur , quibus insita esst facultas se contrahendi. Etenim incisae fibrae sese contrahentes labia vulneris diducunt: quamobrem aptari nequeunt, ac glutine jungi, ferruminarique : Altera Vero causa Arteriis est propria ac peculiaris, motus Videlicet sanguinis,
qui Qx Corde pulsus tunicas Arteriarum distendit : quo fit, ut 'ut'
40쪽
Ex his aperid intelligitur Arteriarum vulnera curationem facile obducta cicatrice, admissura, si eorum labia inter se admota, atquae conjuncta , probe aptentur, ac diutius in eo situ contineantur tainterim vero una curatur, ne sanguis ad affectam partem impellat, vel saltem ut ipsius impetus quoad fieri poterit infringatur , ac debilitetur : hac enim ratione succus , qui ex tunicarum fibris sponte manat nutritioni idoneus sensim coalescet, ac inflictam plagam glutinabit. Quamobrem incisarum Arteriarum curatio in tribus potissimum repostata est. In cito nimirum sanguinis fluxu sistendo, deinde invulnere apte deligando, tertio in idoneo remedio topico admovendo: Quod ad primum attinet, nullum efficacius, ac tutius est auxilium ad vulnerum labia componenda, sanguinisque impetum , atque effluvium cohibendum , quam admotis vulneri pulveribus digitis , ac manibus hiantem Arteriam comprimere, ac diuturno continere, donec confirmetur. Utinam in Emin. Purpurato, aliisque quibus Romae
loco Venae incisa fuit Arteria , ipsi Chirurgi non solis fasciis, sed
ministrorum digitis confisii, sanguinem sistere curassent, procul dubio iidem aegri non decessissent ea citissime privati anima quam satis impie in solo sanguine locavit Galenus. Quid enim facilius est apud divites, vel etiam apud pauperes in ΝOsoco iis, quam per Vices mutare ministros, & famulos, qui exitui sanguinis diligenter invigilent , & suis digitis optime renitantur. Sed quoniam fieri potest,
ut adstantes, etiamsi fuerint necessarii, adhuc tamen taedio assiciantur , idcirco chalybeiam instrumentum inventum est apud Gallos quod persimile dixerim illi instrumento , quo ad repellendum omentum, vel intestinum apud herniosis utimur ; habet namque vim Hasticam foris intro urgentem , quod sane, cum Violenter dilatatur, membrum admittit , sed postea in naturam suam rediens assectum locum ita premit, urgetque, perinde quasi ministri digitus esset :Quinimo cum instrumentum non Unde quaque , & circulariter , quemadmodum fascia , sed oppositis quasi punctis anteriori nimirum supra vulnus, & e diametro posteriori dumtaxat pone brachium
valide nitatur , opportunissimum est ad inhibendum exitum sanguini