장음표시 사용
21쪽
victu tenui, quiete corporis, Venae sectione, medicamen
tis diluentibus, atque refrigerantibus perficitur V. p. I, 67, 431, 6 os ) Plura in opere sparsa sunt Aneurys
matum Verorum a) eXternorum, interna medela mitigatorum p. FI, I 3Ι , sq.) exempla, ut illius effectus negare, nefaS esset ', eaque , ut in externis, ita & in internis Aneurysmatibus erit proiicua, & in his quidem eo avidius arripienda , quum chirurgicae locus non sit. Quum vero HAEΝII b) desiderium is Cognitio Aneu-rysmatum , utinam signis munita pathognomicis esset i si neminem chirurgorum adhucdum non premat , caute mihi medicationes, quae describuntur, internae accipiendae Videntur. Νunquam major me tenuit praesentis, quod si matum legi, Aneurysmatis interni dubitatio, quam quod in arteria coeliaca se observasse scribit LAΝCISIT S p. 72.)Illa enim, qua morbum distinxit in aegro observata sym-tomata, pulsatio nempe molesta, anhelitus & cordis angor, Aneurysma quidem illarum partium profecto comitata essent; ast toties aliis cum aegritudinibus perinde obvia sunt, palpitationum cordis nomine. Sensilissimam esse corporis partem, quae retro scrobiculum cordis est, observata docent, dum mentis commotiones eum praecipue locum sensu assiciunt, docetque theoria, dum ibi est inplexu solari centrum omnium abdominis nervorum. Dia- thesis hypochondriaca & hysterica hanc naturalem sensilitatem ita auget, ut frequentissima ibi sint enumerata
o) Aneurysmati spurio, plane nihil curationem internam utilis inerre, illius ide
22쪽
XV1 II PRAEFATIO. symtomata; ut ipse observavi. Si & remedia considero, quae Aneurysmati illi tulit Lancisius, semper magis in mea
sententia confirmor, quum cardinalia interna, venaesectionem, quietem corporis, & Diartam tenuem, ibi fuisse ad hibita non invenerim. Animadversiones istae plus minusve alias, de sanatis medice Aneurysmatibus internis, poterunt ferire observationes; praecipue quum pulsatio molesta unicus morbi affertur caracter. Dubitare mecum hac in re invenio D. ΜΟΝRO a). Ad internam curationem etiam naturae in sanando Aneurysmate essicacia pertinet, de qua cf. p. I 23, 3 3.
23쪽
25쪽
DE A NEMRYSMATIBUS IN GENERE PROPOSITIO I,
Agitur de Aneuosmatis Et ymologia. OUAMQUAΜ Galenus 6. Met. cap. r. non laudaverit Medico. curiosos nominum disquisitores : rerum namque naturaS, non nominum voces diligentius praestat inquirere ; nihilominus curii nomina sapiestum sint munera , ut putarunt Cratylus, Heraclitus , & Pythagorici, eaque media sint inter ideas dicentium , aut scri Vbentium , ac judicantium , aut legentium, quae ideas rerum in nobis excitent ; statim firmandum censemus, quid Prisci, quibus summum arbitrium , & jus fuit rebus nomina imponendi, de AneurV1matis' etymo senserint. Aneurysmatis vocem, quam Arabes corruptis nominibus Εmbo rysma , Aporis ma , Hyporasma , Latini vero strictiori sensu Arteriae dilatationem a triplici Graeco vocabulo apud nostros derivatam invenio. Primo etenim Hieronymus Montanus Aneurysma enerva tionem transtulit ab a privativa particula , νευρῆ , id est a nerV ν
26쪽
& quamquam hujusmodi etymon minime probetur Marco Aurelio
Severino De novissimis observatis abscessibus cap. VII, pag. 1 o. nescit etenim intelligere , quo hujusmodi translatio referatur, cum pecto disserat Nervus, qui istius sedes non est assectus, & Arteria. quae sedes est mali attamen isthaec etymologia aliquo modo exponi potest , si accipiamus enerVationem pro Arteriae debilitate : eo quod revera in Aneurysmate eadem Arteria summoperε infirmari, dum dilatetur , necessum sit, II. Johan. Baptista Silvaticus sedulus inter Galenicos istius mali scriptor, Aneurysima a Verbo graeco εὐρυμ quod
dilato significat, non inepto vocabulo deduxit: cum in communibus Aneurysmatibus Arteriae adsit dilatatio. Postremo praecitatus Severinus scribit, An eurysma vocari translata graeca dictione ευγνων quae Latinis idem sonat atque exilire seu e inuere, Sed inquiet aliquis vestrum, qualemnam bonam, utilemque eruditionis frugem ex hisce Graecis derivationibus, quae ad Grammaticos potius, quam ad Medicos spectare Videntur, nos hodie colligemus. Sane statim reponimus hujusmodi voces Graecas nobis scitu necessariissimas, docere quot, & qualia universalissima fuerint apud Practicos Aneurysmatum discrimina : scilicet duplicis ordinis ; primo enim vocarunt Aneurysma tumorem illum, qui ex Arteriae dilatations producitur. II. Aneurysma etiam dixerunt alteram Arteriae assectionem , in qua, apertis quomodolibet Arteriis, sanguis erumpit, ac prosilit. Unde nos curabimus in sequentibus hujusmodi 'generalia divisionis membra, ita sejungere , ut Aneurysmatis doctrina clara,
atque utilis , quantum summa hujus rei dissicultas patitur, possit
Exponitur generalis Aneur maris idea cum descriptione locorum , qua ab hoc malo assici solent, CuM scientia locorum assectorum apud Priscos Medicos, tanti fuerit , ut Hippocrati idem sit locorum , ac ipsorum morborum
diversitas, ea ratione moveor hic ad ea describenda loca, quae ab Aneurysmate solent occupari, ut ducto statim hoc veluti assectarum
partium filo, ab Ariadneo Aneurysmatum labyrintho si fieri potest, aliquando nos expediamus.
27쪽
Sciendum est itaque prae primis , quemadmodum Hippocrates medicina in cunis adhuc vagiente , nullius Aneurysmatis meminit Arteriarum, ita postmodum adolescente Arte , quemadmodum apud Galenum, Paulum, Oribasium, Aetium, Actuarium, & Avicennam, istius in Arteriis mali plurima leguntur exempla ; sic apud eosdem, quantum hactenus videre potui, altum esse silentium de Aneurysim tibus Cordis, ejusdemque maXimorum vasorum, quae deinde minoribus natu Chirurgis, & Medicis frequenti cadaverum sectione innotuerunt : sed quoniam ut clara evadat doctrina haec Aneurysmatum necessarium est nonnulla assumere veluti postulata , quae planam nobis reddant, quae nunc aspera est, viam, idcirco sit sequens
Breviter propo nuntur, qua necessaria existimantur de statu naturali, O praeternaturali impetus Cordis in sanguinem, nec non sanguinis in Arterias, O qua sis fructura , crasis , O proportio pradictorum inter se. CuM nobis agendum sit de Aneurysmatibus tam Cordis, quan
Arteriarum, jure licere putamus, parumper digredi circa ea, quae claram notionem subministrare possunt, ut causas, & modos quibus tam varia hujusce morbi discrimina oriri possint, probe intelligamus, Et quoniam An eurysma est vitium Viarum sanguinis, quod circulationem perturbat, ut suo loco Videbimus, ea hic praemonenda videntur , quae doceant statum prius naturalem instrumentorum motus sanguinis; recto enim intellecto melius innotescit obliquum. Primo itaque ponendum est tamquam indubitatum, circulationem secundum naturae leges fieri, subministrata debita sanguinis quantitate a Vena Cava, & Pulmonari utrique Auriculae Cordis & ab iis im missa in Ventriculos , a quibus magna vi idem sanguis urgetur in Arterias, & Venas, ut denuo reducatur in Cavam. Secundo firmandum est , ut hujusmodi , quae dictu facilis esse videtur, operatio contingat, plurima instrumenta , tk causas concurrere debere. Sed quae ad nostram explicandam doctrinam praecipuo Conducunt, tria esse putamus. Primo vim, & structuram determinatam machinae thoracis, Cavae radicis, Auricularum , & Cordis, Suae Omnia ad motum , & im2ulsum sanguinis valide conspirant. II
28쪽
ventibus impellendi. III. De terminatam resistentiam , motum, figuram, & libertatem Arteriarum, & Venarum usque in Cavam. Quae quidem tria brevibus perstringuntur, si dixeris opus esse movente,
Tertio similiter supponendum, inter tria superius enunciata particularem quandam proportionem dcbere intercedere in tempore, in vi, & resistentiis. Primo etenim instrumenta respirationis, neque minus, neque magis, quam par est, debent operari. Ita pariter
Auriculae, & Ventriculi Cordis suis perturbari non debent in motibus. Ipsi quoque Ventriculi tanta vi sanguinem in Arterias opus est impellant , ut major sit resistentia ejusdem sanguinis , sed non major resistentia distractarum Arteriarum. II. Dein sanguis determinatis quantitate, pondere, fluiditate, momento Velocitatis, & crasi, necesse est instruatur, & polleat : si enim exiguae, vel maximae sit quantitatis , si in specie gravior , si miniis fluxilis, si acer , & mordax; haec quidem Vitiabunt leges proportionis, quae intercedant oportet inter vires impellentis Cordis, & impulsi sanguinis, ac inter impulsum
sanguinem, & resistentias, atque particulares texturas, seu superficies continentium parietum , ac Vasorum : finge namque naturali condi tione graviorem, & tenaciorem esse sanguinem, certe idem a Corde aegrius urgebitur , & inter inaeqUales, asperasque Cordis capacitates miniis liquidas , & magis graves particulas facile relinquet : ac proinde tum Cor necessario assicietur , tum Venturus a tergo sanguis suo in itinere sistetur, quod sane maXimo cum continentium capacitatum , ac vasorum discrimine continget. Finge rursus sanguinem acrem , ac mordacem; tunc qui non videt ab eodem gracilem villorum cordis, & Arteriarum texturam,
si diu haereat cum iis, de facili posse dissolvi ρDemum Arteriae ipsae & figuram cylindricae similem habere debent,& fibrarum firmitatem, & cohaesionem eo usque tantummodo dis. tractilem , ut dum eaedem Arteriae in systole reperiuntur, minorem habeant resistentiam ad impetum sanguinis, majorem Vero, dum positae sunt in diastole , ut superius diximus, unde Arteria contra sanguinem resilire possit, & contrahi. Cogita modo Arteriam alicubi,
vel externo incidente, aut contundente instrumento debilitatam, aut
naturaliter, laxo, S. minoribus fibrii contextam; tunc fieri non
29쪽
poterit, quin statim tibi veniat in mentem , resistendi vim apud eandem Arteriam paulatim cum Vi projecti sanguinis aequandam , ac temporis processii minorem adhuc impetu sanguinis evasuram , seu hic, illicque rimas aperituram. Praesertim clim nisus propulsi sanguinis sit extrinsecus , scilicet a Corde ipsis Arteriis adveniens , ac proinde vehementius in easdem agat, ut patet ex scientia virium percussionis, & exemplo fistularum plumbearum, per quas ex altiori sitia aqua devolvitur, quae ubi minorem quam oportet, fistulae offendit resistentiam, facile illam superat, ac perrumpit. Nemo enim inficia-hitur, scissa usque in capacitatem Arteria, liberum sanguini exitum Praeberi, quia omnis ablata est tunicarum resistentia. Ad vias etiam sanguinis reducitur libertas Arteriarum. Etenim si alicubi compressa , constricta, obstructa, aut aliter vitiata inveniatur, tunc sanguinis fluxu cohibito, statim ictus fluidi sanguinei reflestitur. ac revίrberatur, seu duplicatur contra solitam ressistentiam superioris sectionis Arteriae, aut cavarum Cordis. De quibus omnibus singillatim, & fusius particularibus in locis repetendis super1edebimus hic longius disquirerea,
Exponitur seneralis quinaeam Aneur malum definitio. LONGus sane, & omnino inutilis esset labor aliorum hic definiationes Aneurysmatum perstringere, clim Auctores particularia quaedam ab ipsis cognita, & visa, non Vero omnia & singula comprehendere tentaverint, quod equidem nobis in animo nunc est, nec omnino diffidimus id assequi posse ; constat enim in quolibet Ane rysmate Cordis, vel Arteriarum cum fluxu sanguinis in vicina spatia, Vel extra corpus, aut sine sanguinis affluvio semper admittendam esse enervationem , seu divulsionem aliquam fibrarum, Arteriarum trinicas, vel muscularem Cordis, aut Auricularum carnem texentium, quare necessario concipere debemus, in omnibus Aneurysmatibus villos , ac fibras plus minusve ab eo cohaesionis, & nexus' momento, quo ad invicem colligantur, & connectuntur recedere
Sit igitur generalis hujus mali des nitio , nimirum An eurysma est minuta plus, minusVe, aut omnino ablata cohaesio villorum con-
30쪽
tractilium, Arterias, & Cor alicubi texentium , Unde oritur, vel tumor pulsatilis Arteriae, Vel fluxus vehemens ejusdem sanguinis extra Arteriam. Si quis enim attente perpendat hujusmodi descriptionem, certe cognostet, quascumque Aneurysmatum species altera ex iis conditionibus donari, scilicet plus , minusVe imminuta, vel omnino ablata cohaesione fibrarum Arterias , vel Cordis machinam componentium. Sed quoniam enervatae fibrarum cohaesio multipliciter contingere
potest, ea de re clarioris doctrinae gratia hoc mali genus in suas quasque disserentias dividendum , ac subdividendum esse putamus. Quapropter fit
enditur necessias dividendi Aneur mala in νarias disseryntias , sed praesertim in Aneur ma legitimum O Durium. ΝυLLA profecto in Arte, vel Seientia evidentius, quam in Medicina
illud apparet, quod scriptum reliquit Plutarchus , nomina Icilicet numero pauciora semper fuisse numero ipsarum rerum ., nos enim uno , eodemque tapissime Vocabulo plures inter se, & natura, Scexitu distinctos morbos appellamus, Ut res per otium attente considerant, liquido patebit. Hodie equidem clarum istius animadversionis offendimus exemplum in eo, circa quod Versamur argumento, Aneu-rysima enim, ut in praecedenti Propositione Obiter tetigimus, quamquam sedem habeat in Corde , atque in Arteria, non unicam tamen eorum affectionem si Priscorum vestigia premere velimus indicaro
Neque tantummodo in firmanda hujus mali essentia diversas Medici adhibuerunt ideas, sed vel in recensendis causis vario illarum genere usi sunt : Νunc enim ex Arteriarum, Cordisque vulneribus iisque
nunc ad usque cavam penetrantibus, nunc Vero eXternas dumtaXa tunicas scindentibus, nunc ex contusionibus, compressionibus, aut erosiCnibus, vel nimium auctis sanguinis conatibus ortum habere scripserunt; cumque hae causae non agant singulae eadem ratione se 'ac hunc in Arteriarum , Cordisque 1ubstantiam ; quin imo quod maximi est cum non eadem omnibus, sed singularis singulis, ex Praedictis causis propria opponatur curatio unica certe mentis notiona