장음표시 사용
41쪽
sed non ad prohibendum fluidorum itum , reditumque per alia
quaeque vasa, cum spatia lateralia supersint , quae a pressione sunt Omnino libera. De caetero hujusmodi machina parari etiam posset cum cochlea, per quam cireumducta ferrea spira pro opportunitate subjectam laminam plumbeam, supra Vulnus magis, Vel minus urgeat, Doctissimus de Νuck in suis Experimentis Chirurgicis Exp. 29. pag. 99. torcular in delineata figura proponit, quod huic usui tanto certe accommodatius esset, quanto facilius, ac citius ex fasciis in circulum ductis parari potest, nisi ipsa refluentis sanguinis renitentia, summo pere obstaret. Anxie interim expectamus novum, si talis est, modum sistendi sanguinis citra ligamen, quem spondet in sua IV Epistola D. Des oves Chirurgus Gallus. Cum provisum fuerit exitui sanguinis, statim cogitandum erit de convenienti per fasciam constrictione , nec non de qualitate topici admovendi. Circa fasciae admotionem , earii semper in isto casu praeferrem, quam proponit alias laudat Us Genga; haec enim a summis& singulis digitis incipiens in brachio, vel in crure, sensimque sc a II-dens per Venarum cursum usque ad assectum locum , ubi firmius
pluries , ac decussatim circumducta ascendore debet, usque ad humCrum, vel ad coxam. Ita enim probe compressis Venarum, Arterita rumque extremitatibUS, ne re moram laciant, ac nec rosim inducant, prohibentur. Juvat etiam rotundam astidam in parte interna humeri,
de more fasciis consuere , & fortiter deligare , ut sanguinis decu tentis per Arteriam impetus si non plane tollatur, saltem diminuatur. Denique quamquam Unio, & cicatricis obductio , omnino pendeata natura, nihilominus juvari potest per admotionem remediorum
quae in isto casu exclusis spiritibus mineralibus multiplicia esse
possunt : & idcirco varia apud Auctores prostant in forma scilicet pulveris ex holo armeno, terra sigillata, scoria ferri, myrrha, lapide haematite , gypso , terra Japonica, radicibus consolidae, plantaginis', sed potissimum ex Vitriolo calcinato, seia eX pulvere , qUem Unguentum armarium vocant : Ita forma etiam emplastri calcuetari ex iisdem pulveribus, cum succo plantaginis, consolidae, & urticae, nec non album ine ovi , & modico laudant optati; fert enim & Wepferus laudano Arteriae vulneri admoto haemorrhagiam stetisse. Sunt qui magis compendiariam curam faciunt aliquando enim ruri facere
cogimur utentes frustulo casei recentis , & non faliti, quod suu
42쪽
Comphorae gr. jV. eum sussicienti quantitate cereae resinae pini, & olei hyperici f. ceratum molle. Huc etiam conferre poteris, quae describit Julius Caesar Claud. cons. 67. Sunt qui laudant emplastrum de calcitide, quod apud Rosinum Lentilium Miscellaneis Medicis Praef. Tit. Empl. de Caicit. pag. 66. descriptum invenies, quique subdit hujusmodi remedium a Screta plurimum fuisse commendatum in Aneurysmate nondum inveterato, ubi monetam minorem , aut laminam plumbeam cum hoc emplastro diu applicare jubet, & quidem duriusculum vinculum , vitatis eXercitiis vehementioribus, & diaeta parciore primum instituta. Priusquam igitur fascia circumducatur, labia vulneris carptis linteis emplastro hoc , Vel pulveribus immixtis erunt obturanda , deinde moneta plumbea aut aenea cum quintuplicato linteo imbuto liquores typtico, ex sola infusione, & ebullitione cholcotaris vitrioli facta in aqua tormentillae chalybeata muniatur pars affecta : quae deinde insitu magis naturali, sed paulo elatiori collocata fasciis modo superius indicato, sed inter se contrariis cum ordinibus circumductis apposite deligetur; neque interim per octi duum de alio cogitare oportet, quam de quiete illius membri, & de reiterata saepe in die humectatione fasciarum in loco vulneri respondente cum liquore styptico , qua sane via ipse Galenus V. method. cap. 6. plura Arteriarum Vulnera a se feliciter curata tradit. Quod si aliquid mali ex fortiori constrictione infernis partibus timeretur, eaedem saepe Vino myrrhato, aut spiritu vini camphorato erunt fovendae , caVendo semper , ne jusmodi liquida vulneratum locum tangant. Transasio Oitiduo , auferenda exit sexula, & laxandae parumper fasciae, donec denudetur
43쪽
vulnus, quod emplastro , moneta plumbea , plumaceolis , & fascia
Tharsis muniendum, & quidem quanto diuturnior erit gestatio fasciarum, tanto validior singulas membranaS comprehendens generabitur cicatrix, idonea ad resistendum impetui sanguinis : Memini duorum Virorum , qui per integros annos monetam plumbeam cum fascia silpra cicatricem prudenter gestarunt. SecuS atque aliquibus accidit, qui suis viribus , & apparenti cicatrici nimirum fidentes enata inde Aneurysmata infeliciter sustulerunt. Cujus sane eVentUs causa patentissima est : etenim cum Arteria ex pluribus, Ut diximus , tunicis constet, quarum tertia diversis fibrarum Ordinibus invicem decus
fatim advolutis comprehenditur, fieri interdum potest , ut per validas fasciarum constrictiones, & per admota adstringentia exteriores tunicae coalescant , interioribus vero adhuc divulsis, quibus ita stantibus si tollatur superadditus fasciarum obex, sanguis adhuc appellens cum solito minorem resistentiam offenderit, locum divisionis necessario distrahet, & ad amplitudinem coget, seu in tumorem quem Aneurysma dicimus, sensim elevabit; quod si fuerit in principio , solo usu fasciae comprimentis, & adstringentis feliciter curars
potest, si vero ad magnam excreverit amplitudinem, tunc efficaci
Opus erit Chirurgia ; quam dabimus Prop. XV.
Loquendum pariter esset in cura vulneris Arteriarum de aliis remediis, quae universum corpus respiciunt, puta de sanguinis miliasione, si aeger sit robustus, quam ex contrariis partibus celebrandum esse laudamus : haec enim molem, & motum sanguiniS avertit, quo minus ad affectum locum influat : De rigo rosa diaeta, quae Vulneratis semper conducit, ac proinde tantopere ab Hippocrate commemdatur : De juribus Vulnerariis, quae resinosis suis particulis citam vulneris agglutinationem adducere solent : De vini abstinentia : De alvi lubricitate per clysteres promoVenda, nec non etiam per blanda solventia, si pravus adsit corporis apparatus, qua sane in re legatur curatio facta cum purgantibus a Gulielmo Fabricio Hildano Cent. 3. Observ. - . Tandem de quiete tum animi, tum co oris : sed cum hic agamus de parte praecipue Chirurgica, assumimus jam peritum Medicum hisce aegrotantibus consilia , opemque opportune laturum,
idcirco a longiori istarum rerum disquisitione libenter abstinemus,
44쪽
RΕcΤΕ quidem Thomas Bartholinus cent. 3. Epistolarum Epist.
34. Deum precari solebat, ut hujusmodi An eurysi natum species, vel averteret, vel curae suae subtraheret, cum plerumque mala ista lethalia sint, eorumque progressus a minimo ad maximum incuriae Chirurgorum , ac Medicorum a Vulgo hominum soleant adscribi. Ut igitur aegris vitae periculum , professoribus propriae discrimen famae opportune praecaVeatur , in memoriam identidem vocandum esse censemus utilissimum illud adagium. Felix quem faciunt aliena pericula cautum. tota namque offensio hisce in casibus sita est in eo, quod Artifices timidiores, quam ratio postulet, tum in praedicendo, tum in operando se ostendant ; necessarium quippe censemus , Ut statim atque accersiiti sunt Chirurgus, & Medicus, delineatam futurorum malorum tabulam , si a filo rectae curationis vel minimum deflectatur, tum aegro, tum necessariis viriliter ostendant; facto dein prognostico, totos se curationi accingere debent. Sed hic me continere non possum , quin acriter succenseam nonnullos, qui parvum morbum extollere solent, quo se magis
praestitisse videantur , loquor de illis, qui vocati ad invisendum aegrotum , cui a Barbiton sire missus fuerit ex brachii mediana sanguis, illico compunctam fuisse Arteriam , ex eo depraedicant, quod tumorem inveniant ovi magnitudine cum dolore , & levi sepulta pulsatione. Etenim interdum Vel Nervus, Vel tendo hicipitis, una simul cum Vena sauciari potest, atque complicata Ecchymosi Venosa cum subjectae partis convulsione, scipe Arteria constringi aliquomodo potest , & liberum sanguinis cursum praepedire, quod satis est ad sepultam producendam pulsationem absque legitimo Aneurysmate. Legatur quaeso historia XII Observationum Riverio communicatarum a D. Pomaret, & si fieri potest risus contineatur; ipse enim non potui cum probe cognoscerem peritissimum alioqui Chirurgum
Universo imponentem Orbi pro Vero Aneurysmate accepisse Venosam Ecchymosim in suppurationem cum doloribus, febribus, ac vigiliis transeuntem , tandemque apertam, repurgatam , ac breVisanatam. Sed redeamus in viam.
45쪽
Cum hic agendum nobis proposuerimus de Arteriae incisione cum supernato tumore, quem Ecchym Osim Arteriae vocamus, auditores monere debemus, nos nunc in primo curandorum Aneurysmatum limine versari: Etenim quamquam Sennertus, sed praecipue Diem er-hrcek contra Regium hanc non admittant An eurysmatis speciem, quam effusionem sanguinis ab incisa Arteria in vicina spatia, non autem Verum vocant Aneurysma ; nihilominus Priscorum quibus dare nomina rebus jus fuit) Vestigia prementes, dicimus, tumorem
hunc revera ad Aneurysmatum classem esse revocandum. Ita sentiunt Galenus lib. de tumoribus praeter naturam cap. XI. Aetius,
Strabo IV. serm. II. cap. XI. Iohannes Baptista Silvaticus in libello de Aneurysmate, Platerus de causis vitiorum ab exuberanti, quem transcripsit Marcus Aurelius Severinus De Abscessibus sanguinis , Antonius Saporta lib. primo de tumoribus cap. XLIII. ac denique Thomas Bartholinus in aureo suo commentariolo ad historiam Aneu-rysmatis ex vulnere. De modo autem quo hujusmodi tumor sit non admodum laborabimus, cum clara sit assectio , scilicet incisa Arteria, sed ipsa ad cicatricem non perducta, cutis Vulnus coalescit, essian diturque proinde magno nisu ab Arteriae hiatu sanguis in vicina sibi spatia , quae vi cunei distenduntur, & implentur, ex qua distentione non solum assecti membri tumor enascitur, sed vasa omnia, & praesertim venosa, ac lymphatica talem compressionem pati necesse est, iit inde stagnationes, coagulationes , necroses fiant, ut superius
Hinc vero factum est, ut Aetius advertit, An eurysma ex vulnere ortum esse non adeo molle, quam quod ex interna causa natum sentitur; & quidem utriusque ratio est in promptu. Etenim in eo Aneurysmate , quod ex Vulnere nascitur, cruor eXtra Vasa erUmpenS,& a Corde continuo pulsus omnes cuti subjectas partes Veluti cuneus distendit, atque elevat : mox Vero iisdem in locis coagulatur, &acescit, Unde mixtus ex repletione , ac tensione tumor suboritur. In altera autem Aneurysmatis specie aliter se res habet; cum sensim
dilatata ipsa Arteria , liberum eundi, ac redeundi spatium sanguini praebet, etiamsi postea ejusdem accesserit Arteriae ruptura , ut suo
Sed clarioris doctrinae gratia sit
46쪽
L ANCIS IUS PROPOSITIO X I I L
Proponuntur diversi satus Ecc mosas ab Arteria Mulnere fuerimo uos 1AM secundum varios non solum corporis apparatuS , seiupotissimum modos quibus hujusmodi aegri ab initio tractantur , varii este possitiat status in quibus iidem a superveniente Chirurgo , ac
Nedico inveniantur, ut clara evadat curationis quae singulis casibus competit methodus, Operae pretium censemus hic probe distinguere, ac seorsim trifariam illos considerare. Primo cum Ecchymosis est recens, tactui cedens, non magna , nec adhuc nigricans. Secundo cum tumor magnus, & durus liVOrem contraxit, sed nondum pars sensu carere incipit. Tandem cum finitimae inferiores partes ipsae quoque intumuerint, denigrentur, signique priventur, atque insuper febris prehenderit, aliqua phaenomena supervenerint, quae non tantum futurum in parte sphacetum, quantum etiam necrosim ipsius, sanguinis in universum corpus circumeuntis ostendant
Si quis autem distinctos hosce casus sibi optime non proposuerit. dissicile admodum est, ut rationalem curationem instituat, sed sola empyrica ductus in duobus perpetuo Versabitur periculis , Ut vel carnificinam adhibeat, ubi placidior satis esse poterat medela , Vel blandiori utatur medela ; ubi carnificina opus erat; quae quidem Pericula ut eVitemus, sequentes damus Propositiones.
Qua methodo urendum in recenti Arteriarum Ecchismos, ct nominatim Arteria in sexura brachii posita , qua regula esse potes' omnium aliarum , qua in Artubus locata sint. C U M recens Arteriarum Ecchymosis ea sit, in qua sanguis majori
ex parto adhuc est fluidus , & nondum acescens, loca admodum a vulnere dissita, eorum interstitia cunei instar trajiciens, occupaverit spes effulget simpliciori curatione aegrotum eVasurum : quae curatio in eo conisistit , ut sanguis ex Arteria Axillari erumpens cohibeatuNea ratione , quam superius demonstravimus ; compressa nimirum eadem arteria sub humero per assulam descriptam Propositione XI.
aut solis digitis periti ministri, deinde collecta Ecchymosis evacuetur p.
47쪽
1d autem ita essicitur. Primum cutis , & subjectae membranae scindantur, donec sanguis partim coagulatus educatur ; deinde separato nervo Arteria denudetur Unico patens hiatu, eoque non admodum diducto, & divulso. Mox laudarem Gallorum methodum, quae ab Elim ultero describitur in Chirurgia Medica titi de Aneurysmate pag, 36η. quaeque tota Versatur in applicatione parvorum globulo rum magnitudine pisi paratorum ex Vitriolo Cyprio ad albedinem calcinato, qui probe gompio inVoluti imponuntur foramini Arteriae, atque interea vulneri inspergunt pulVerem eX thure, & colophonia,S: replent cavum plumaceolis digestivo illitis, fasciaque apte quotidie obvolvunt, eXteriores plumaceolos amo Ventes quo plus evacuari possit, globulos Vero , de proximos Vulneri Arteriae plumaceolos non removent, nisi sponte cadant ; Vitriolum namque liquefactum rodit nonnihil labia Arteriae , quae renovata erosione, & inducta adstrictione per proximum nutrimentum denuo conglutinantur, ubi advertatur, ii cederit globulus, priusquam satis conglutinata sit Arteria , novum esse imponendum , donec habeatur propositum : hinc etiam caro musculorum vicinorum facile supercrescit, & tandem
Νeque interea reliquae parvi faciendae erunt indicationes Propositionis XI. circa victus rationem, S reliqua praesidia expositae.
De Gebmose orta ex Arteriarum Carolidum vulnere. CuM apud Milites evenire prae caeteris possit, ut quis levi perstringatur vulnere in exterioribus tunicis alterius ex Carotidibus, quae idcirco debilitata interiori tunica tandem dehiscat, sanguinemque in vicina evomat spatia , unde Ecchymosis oriatur : in hoc rerumitatu cavendum omnino arbitramur ab essicaci Chirurgia, quam superius proposuimus , & quidem multis de nominibus : Primo metu repentinae , atque irreparabilis haemorrhagiae , ctim in colli Arteriis ossa proxime non sitiiternantur quibus valida vincula injici possint : Secundo, quia ipsam et vincula vitam in perniciem adducunt. Legatur hac super re curiosa non mi S , quam sincera ,
omniumque Chirurgorum mentibus insigenda historia a Clarissimo Harderio suarum observationum LXXXVI. recensita , cujusdam
48쪽
nempe militis, qui ex tantillo sinistrae Carotidis vulnere Anenrysmate illius partis detinebatur. 6 Coacto Chirurgorum consilio anceps se tandem curatio decreta fuit : locuS hic Arteriae Vulneratae notatus, is ejusque inferiore parte arctissime compressa, iam lanceita incisio, is grumique sanguinis eXempti fuerunt, inde sanguini Arteria aliis quantum denudata cum impetu prosilienti, nodulis vitriolo Eoo- is pertis, & aqua styptica madidis prospectum , superimpositis plu- is maceolis compluribus, eadem aqua irroratis : ast cum ad ligaturasis deveniretur, quae laxiores inessicaces fuissent, aeger inter Chim t. gorum manus eXpiravit. ' Sic Harderitis. .
Propocitur medela ad reliquos gradus Eccbmosis Arteriosae. duo Ni AM in proposita divisione Ecchymosis Arteriosae firma
Vimus , secundam, ac tertiam speciem esse, cum ad membri necrosim, S ad totius corporis necem tendunt ; idcirco sui cuilibet apta hieeXponenda videt Ur medela. Si igitur Ecchymosis nigricet, dura sit, & magna , sed nondum sensu careat sane essicaciori Chirurgia opus erit, quam longo usu confirmatam ad unguem describit Antonius de Nuck in loco alias citato, cujus integrum conteX tum , clarum aeque ac brevem liceat hic transcribere, inquit enim r Vbi vero tumor notabile jam summis. incrementum, O operationem ipse patiens desiderat, sequenti modo procedendum censemuS. Venae sectione pridie instituta, ingroque , 6 bene locato, ministros rum unus Arteriam supra tumorem Vinculo, Vel ligamine, quo M pro libitu Arteriam hanc magis minusve comprimere valet Gallio ut Tourniquet, Νostrates Torcular vocant) contingat, mox Chiis rurgus tumorem lanceola simili modo , quo abscessus aperiuntur, is incidat, incipiendo a parte inferiori Versus superiorem : aperto is tumore , sanguineque coagulato expresso , atque eruto , di ervus, ab Arteria , qua cum firmiter jungitur , prudentia singulari separandus , Vasque Arteriosum silo duplicato cera obducto , & pedso actam incurvatam trajecto probe ligandum.
M Facta jam ligatura , sanguine , & sordibus vacuus locus linteis . carptis liquore styptico imbutis , vel pulvore adstringenti, Vel
49쪽
. fungo Bovist asperis, adimplendus ; impositoque emplastro una, cum defensivo , fasciatio conveniens instituenda. M Secundo , vel tertio post operationem die fasciationis fiat deis ligatio, majorque plumaceolorum pars remoVeatur, relictis autem is iis tantum, qui in fundo locati erant, ne nova haemorrhagia curam, interrumpat; mox applicatis applicandis, fasciatio ut ante admi-
v Quarto , quintoque die ea quoque adstringentia , quae hactenus
is in fundo haesere removere licebit, curandumque porro , Ut sarcos is licis medicamentis excavatus locus nova carne adimpleatur.
M Interim , ut brachium convenientem obtineat situm c quem is nonnulli non satis curant) probe observandum : necessum enim, n ut quodammodo plicatum cum manu elevata supra pulvinar quieco cat, ut eo liberior sanguinis fiat circuitus. Praeterea maximoperεμ consultum injungere patienti, interdum , sed prudenter brachium, o cubitumque flectet e hactenus de Nuck. Alium breviorem, vel saltem magis securum esca cis Chirurgiae modum proponit, ac describit Expertissimus Stephanus Blancardus in Institutionibus Chirurgicis cap. XXIX. de Aneurysmate pag. 48 I. qui ligata Arteria, & extracto coagulato sanguine locum non Vitriolo, aut alio salino, aut holari adstringenti, sed linteo carpto , & balsamo copaive statim implet, & vulnus fortiter ligat, neque ligamen rem Ovet priusquam locus carne sit impletus. Qua sane occasione opportune rursus monere debemus, quanti saepe sit periculi amputatis sanguiferis vasis stypticas vel ab acidis salibus utcunque distillatas aquas ad haemorrhagias cohibendas admo-Vere. Facile namque fit, quemadmodum supra innuimus, ut eaedem ad Praecordia pertingentes praesertim si languidus aeger sit) partim Auricularum convulsionem , partim sanguinis coagulationem inducendo subitam necem inferant , ut nos ipsi tum artis, cum artificis dedecore olim vidimus. Tandem si nobis occurrat aeger gangraena assesue partis detentus, tunc nullum aliud si serum non fuerit tentari debet remedium, quam ejusdem membri extirpatio : singula enim inutilia , forte etiam periculosa esse solent. Hanc suis experimentis edoctus unice
laudat Barbella in Chirurgia , non omissis diaphoreticis , & balsa micis per os exhibendis. Etenim hisce in casibus ipsa partis necxosi
50쪽
minimorum vasorum, & fibrillarum erosiones demonstrat, & Arteria quae 1ola lanceola aperta fuit in frustula ita divisa in cadaveribus inveniri solet, ut sensim dissolvatur , & fracescat. Hoc demonstravit primum Thomas Bartholinus in Historia Anatomica Aneurysmatis Dissert. pag. 4 i. Ubi postquam infelicem casum Hieronymi de Roggiere viri Neapolitani , cui Arteria loco Venae pertusa fuit , satum describit , in quo post mortem Arteria Varias in fimbrias erosa detecta fuit, quemadmodum in alio vidit etiam Harderius observ. LXXXVI. in quo Arteriae bracheae infeliciter ab imperito ministro vulneratae fibrillae superstites post mortem nonnisi tenui filo pendebant. Quare in hujusmodi rerum statu fieri non potest, quin
ad Praecordia per Venas , & ad Cerebrum per Nervos veneficum quid recurrat, & ascendat, quod toti corpori brevi necem minatur, nisi amputatione pr3emortui membri , & infusione per os pharmacorum , & cardiacorum, diaphoreticorum , & balsamicorum citi G ime succurratur. Hanc quidem methodum nonnullis salutarem fuisse vidimus, legimusque. Exhibeantur igitur potiones vulnerariae cum radicibus scors oneriae , & contrayeruae, Gelatina Cornu Cervi facta in aqua cardi sancti, boli ex pulVeribus radicis contraveruae, myrrhae, mumiae, lapidis beZoar, beZOartico minerali, sale volatili cornu cervi, succini, sed prae caeteris in partium necrosii summoperδ proficuum expertus sum spiritum optimi sanguinis humani, qui his in die ad gutt. X. in Iure , aut decoctione supradicta propinari potest. Sed priusquam ad alios curationum casus procedamus, duo hic solvenda occurrunt Problemata. Quare sit
Qui far, ut in parte supra Arteria confictionem, aut amputationem posita , non manifestetur spurium Andur ma , cujus inter causas ipsam convulsionem, O compressionem simus adnumeraturi. Huic sane quaestioni facile respondetur, si duo primum cons deravimus. Primum, loca, apud quae Arteriae ligari, aut incidi solent,
sunt artus, non Ventres, quibus sane in locis Varius occurrit status circumpositarum Arteriis partium; Arteriae namque in artubus positae inter musculorum, tendinUmque intercapedines valide colligantur, atque accedente Veluti fascia ex communi omnium tegumentorum