Opera, cum edita, tum inedita, ad autographi fidem et integritatem expressa, impensa et jussu regio

발행: 1790년

분량: 577페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

NOVAE HISPAN. LIBER XII.

praeter naturam te illant eXStinguere; quili et Succum oculorum inflammationibus mire et unt auXiliari, et tumores praeter naturam repellere. Unde Sunt, qui P0zahuali atti vocent. Provenit X07ῖ0llas.

CAPUT XCIV.

DE M VEHET ZIN, Seu Herba Phaseolo simili. Volubilis genus est Arboribus sese Convolvens, foliisque oblongis constanS, Obtusis, et Mali Punici similibus; flore vere primo candenti, parVOque, et acinis nigris. Aqua, ubi hi aliquamdiu maduerint, medetur oculis. Provenit in locis editis , calidisque Tobalani.

DE ME TLTOC , seu luna foetida. METgTLYYAc, quam alii Z020Fatic , Seu Palmulam vocant, solia fert similia lunae , unde nomen , ac Siliquas in summo oblongas , et triangulare S, Semine Viridi, coriano pari, re fertas. Radix est acri S , lutea, et amara. EXPUrgantem esse uni , ac ulceribus laevigatam , insperSamque auXiliari, in quem usum recondi Solet. Na8ci autem Tlaxcallae, atque Oouilae gaudet.

562쪽

CAPUT XCVI.

rent .

Radici insistit surculosae , eX qua proseri caules cinereos , duas SpithamaS longos, folia Obrotunda, crenata per ambitum , floreS comantes, et PallenteS , Unde prodeunt vascula semine referta. Lae germinum praefraetorum narrant oculis magnopere Conser se. Frigida Vero , Siccaque , et adstringenti natura constat; qua medetur illorum inflammationibus , ac rubore pessu SOS emendat. EXSultat SaXOsis , calidisque siuauhnahuae lociS.

CAPUT XCVII.

Arbor est magna soliis Mali Medicae, sed minoribus, atque obrotundioribus , quinis per Singulos ramulos, stipitibus , cinereis, ac floribu S parvis, et CyaneiS, unde Sum- sit nomen. Frigida constat, et glutinosa natura ; quo fit, ut soli a tusa, atque ex aqua epota febrem eXstinguant , illitavero bis die corpori Scabiem curant, atque inflammationes repellunt. Speciem eSSe 3junt GV aci, eOSdemque praesta re usus , et adhuc efficaciores. Provenit in calidis Oopani cis , ubi eam curavimUS et describendam , et delineandam.

563쪽

NOVAE HlSPAN. LIBER XII.

CAPUT XCVIII.

De s CHACHAOATL alia , Seu Herba zelut piae. Ita vocant Visci genuS quoddam nascens in Arbore Co- palli. Grana Sunt rubea , racematilla pendentia , atque impense glutinosa, folia longa , crassa , et angusta , et in alterutrum contorta latus , Similia quodammodo Scolopendro. Pingendam curavi, quod mihi ViSa esset Visci quoddam peregrinum genus , ae Vi Sendae sigurae. Folia constant frigida , humidaque natura, Saporisque , et OdoriS Sunt paene eXpertia. Rami non convolvuntur, etsi geniculati, atque Sarmentosi videantur.

Volubilis est foliis minutis , et orbiculari fructu. Frigidus est , ac febrientibus auXiliatur. Provenit in calidis Xο-οcottae juxta aquarum fluenta.

CAPUT C.

De MICATLATLAAZPATLI Tacasichthnsi. Caules fundit hirsutos , folia longa , aliquantulum angusta , Serrata, albida , hirsuta, et SubaSpera , florem tu teum Buphthalmi forma , ConyZae Ve. Stoechadem mirum in modum olet. Unciae quinque Succi foliorum tussim curant

564쪽

epotatae. Calida videtur ordine Secundo. Sapit ipsum Stoechada , et nonnihil eSt amara. Sub quovis folio oritur ramulus quidam solia edens, ac florem. Nascitur humilibus, et calidis lociS.

CAPUT CI.

De CUILPATLI, Seu quinque medicinis.

Frutex est foliis longiusculis, angustis , et multis , floribus vero flavis , in calycibus oblongis , Virentibus, et scariosis contentis. Calida , Siceaque, et adStringenti natura con stat ; diciturque jus decocti ejus motui impedito mederi. Fortassis idem est cum X0nequi alli.

De ΜΑΜ ALH AZTLI , Seu Mamathuazquabuit LArbor est procera, seliiS magniS, Serratis, Verbasco similibus , lenta materie , lutei S floribus, fructu nullo, purpureis stipitibu S, atque interventis foliorum. Frigida, sicca, atque adstringenti natura conStat, repellitque inflammationes. Haec est ArboS illa, cujuS flammas vitat Otomitarum gens, firmum habenS Sterilitatem e vestigio ad eas accedentibus inferre. NaScitur Ocuitu i , et Ocopetiolicae , regionibus nempe temperatiS, aut ad calorem nonnihil inclinantibus.

565쪽

CAPUT CIII.

De MOC PAM CHII L, Seu vertibili Flore. Radices profert tenueS, et Capillatas, folia angusta, longa, et foeniculaceiS quadante nus Similia, floreSque purpureos. Ad species cimpua schiil videtur pertinere. Quini flores tu si, ac melli permisti , admotique caligines oculorum discutiunt, adeoque nubeculaS , aut leucomata. Temperato provenit caelo, et Septembri mense foret.

De MOLON PATLI , Seu medicina, quae in sanos abit. Arbor parva est, foliis LimoniS, fructu oblongo, et rubescente , Amygdali magnitudine, et candenti flore. Cortex stipitum pallidus est, et cum quadam dulcedine amarus, Sapitque amarum peponem. Radici S Vero CorteX amaru S eSt, acris, calidaeque, et Siccae ordine tertio temperiei. Me detur satietati, ac alvi, quam extergit, doloribuS ortis e frigore binum drachmarum devoratus pondere eX Vino. NaScitur incultis, montosisque regionum calidarum lociS, qualiS est 2D20canensis. Sunt, qui Tlacoquahuitl vocent.

Herba est 2 letooanensis soliis oblongis, sed a radice. ad

566쪽

medium uSque ea ultum PraegrandibuS , a medio vero ad usque cacumen PasVuliS , quod non est pro ea Planta dignoscenda spernendum indidium. Frigida natura constat etSi gravem odorem Spiret. Nihil tamen adhuc, quod ad Medicinam spectet, de ea accePimuS atque ideo delinean

Herba est vulgaris , ex qua Indi parant retia. Terunt hanc, miscentque Iczoti, Tlahoiit , ac M oetii culmorum pulveri, atque ita devorandam abortus compescendi gratia praebent non Sine felici8Simo eventu. Sunt, qui Carecti medullae , MayZioque permistam, atque devoratam melancholicis dicant Subvenire. Nascitur ubique.

De ΜIZ II L prima, Seu manu Leonis. Arbor est magna soliis quinis, dodrantem fere longis , fructu orbiculari, candido, ponticis nucibus fere pari , ac racematim dependente. Calida , et Sicca temperie fructu S constat , corteX ille, et Suavi odore : ulceribus medetur. Nascitur in faucibus montium regionum temperatarum , qualiSest Ocopetiolicensis.

567쪽

CAPUT CVIII. De NAXTEN QUILIN.

Radicem bulbosam fundit, corticosam , et sibratam , solia Porri , CaeparumVe , aut Alliorum , longa , et anguSta, ac flores in summo candentes. Ad Species Narcissi pertinere videtur. Frigida, humidaque , et Sali VOSa natura radix constat , qua Indi cum Chilli solent vesci. Nascitur inter Me-

Herba est radices longas, et tenues fundens, folia Ocymi , insertae Subalbida , tenuiaque , et candidos flores. Calida est , lubricaque , nonnihil acriS , et amara. Spumam more Cacaoati excitat in humore. Ventris dolorem lenit radixtusa , ac drachmae uni US menSura epota. Nascitur editis, planisque lociS Tepexicensibus , quae Videntur Spectare ad

temperiem.

CAPUT CX.

De ME,ETALOPATLI, seu Herba lacte manante Tilancensi. Radicem fundit surculosam , unde profert pediculos longos , et in eis solia Ficui quadant enus similia , et florem , ut referunt , nullum. Radix est frigida , Siccaque . Lac , quo abundat, medetur ulceribuS OriS , et retentum trahit se-

568쪽

ΗISI OR. PLANTARUM

De ma IVHCAPATLI Til HCEnsi, Seu enixarlim medicina. Surculosas fundit radiceS, et ex hi S caules sex cubitos longos, et in eis folia PerSici, Serrata, floreSque luteos, oblongos, vaSculiS contentOS. Radi X est frigida, Siccaque, et nullius paene SaporiS, aut odori S. MenseS unt Sistere, ac praecipue enixarum, quod curare Indos MediCOS praeter omnem rationem SaepiuS admonui. Nascitur in frigidis Titan censibus.

CAPUT CXII.

De M GYPATLI, Seu morientium medicina.

E radice raphanina, et fibrata cauleS mittit tenues, et volubiles, ornatos raris, trifidisque foliis, capreolisque. Epi lepticis, a poplecticisque, et Syncopi assectiS deVOrata confert.

CAPUT CXIII.

De ME TYIN seu Meti parvo . Herbula est radicibus firmata Asphodeli similibus, sed minoribus, multis, translucidisque, Unde proseruntur caulis ramosus, et folia longiu Scul a , et angu Sta, Unde fortasSis nomen ; in summo vero soliola minora , ac Velut in aCerVOS parvOS acer, ata. Radices ex aqua devoratae , nempe frigi

569쪽

NOVAE HISPAN. LIBER. XII. s6 I

dae, humentes, et nullius fere SaporiS, febres, aut ardorem nimium exstinguunt. NaScitur humectis , umbrosisque locis , ac montium faucibus.

Nomen habet haec Herba ab ea , quam excitat, vomitione. Firmatur Vero SurculoSis radicibuS, unde mittit caules volubiles, ornatos foliis Scamonii, per longa dissitis intervalla , oblongisque , sed circa exortum a pediculo latioribus, atque obrotundis , et floreS candentes. RadiX eSt calida , siccaque ordine Secundo , et grave ViruS Olen8. Eadem unciae unius pondere devorata dicitur bilim , et pituitam per Super na , atque inferna leviter purgare. Nascitur in calidis , ac planis lociS.

CAPUT CXU.

De MAZ VILIra , seu Olere cervino Totot ecensi. Herba est radicibus adhaerens longis, et eXilibus , unde fundit caules volubileS, tenues, teretesque, et in eis folia rara, peltae amazonicae sigura , Sed juXta alterutram alam cuspidem insignem praeseserentia. Radix est calida tertio fere ordine , Odora , et subtilium partium ; cujus pulvis duarum drachmarum pondere eX aqua devoratuS urinam elicit

570쪽

retentam. Idem dicuntur praestare solia. Provenit in planis, et campestribus locis juxta aquarum fluenta.

SEARCH

MENU NAVIGATION