Opera, cum edita, tum inedita, ad autographi fidem et integritatem expressa, impensa et jussu regio

발행: 1790년

분량: 577페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

CAPUT XXXVI. De MI AHOAPAPLI tertia.

Herbula est radicibus insistens si brarum inStar, e qui bus caules fundit , et in eis folia Ocymi , Sed longiora et angustiora, mollia , atque eXilia , flores Spicatos, et purpureos. Folia cucumerem et Sapiunt , et Olent , frigidaque constant natura ; et tamen jus decocti eorum infusum alvum extergit. Sunt, qui addant e Potam eX Vino VireS enixarum augere. NaScitur temperatis , atque humidis locis.

CAPUT XXXVII.

De MI AHOAPATLI Chillae. Herba est foliis Amygdali, sed brevioribus, pinguioribus , et impense viridibus, purpureis caulibus , fragilibus, teneris , teretibusque, e radice transverSa , et fibrata prodeuntibus , floribusque in spicae modum. Frigida , et humida conStat temperie, etsi a partibus quibusdam calidis non sit omnino deStituta, et odorata Sentiatur gustu , ac velut resinosa. Provenit in Arboribus sylvarum Chillae.

Ηerbula est eXilis, adhaerens saxis, quae Salientes abluunt

532쪽

aquae. Frigida natura conStat, Valetque adversus febres aut per se solam devorata, aut mista Totonilietpalli, et Moa-hubcali alli.

CAPUT XXXIX.

De MIM IAHOATZIN , seu Spica Moetii parva. Herba est duas spithamas longa , glandibus simili innixa radici , asphodelinaeve , extra nigrae , et intra candenti, ex qua proseri caules tenueS, et tereteS ab unica radice , resertos foliis angustis , et longis, et circa summum floribus Obrotundi S, parvis, eX albo rubescentibus. Radix est frigida , humens, et glutinosa , atque ita adversus dysenterias drachmae unius, duarumve mensura UtiliSSi me devoratur, addito praecipue pulvere Maygii rubri torrefacti. Nascitur in frigidis regionibus, collibusque , et locis editis. Vidimus eamdem Plantam apud Xalat laccenses , ubi eam nuncupant Zani0ataincoxochiti, quoniam mane floreat, et noctu Soleat deflorescere ; 'untque Indi Medici jus decocti radicum esse eniXis magnopere Salubre.

DE XI TLANIAHOAg , seu Herba humili ferente fores πλcis Moetii similes. Herba est e radicibus capillorum instar fundens tereteS, laeveS, et virenteS caules, et in eis folia Coronopi, rara,

533쪽

NOVAE HISPAN. LIBER XII. foc

3 - , longa , angusta, et serrata , flores in Summa Catilium parte cyaneos, ac StaechadiS Capitulorum forma. Frigida, et naida temperie ConStat, Saporeque, et Odore fere nullo. Illi ta febres sedat, et inflammationeS eXStinguit. Provenit Ocoi- luci campestribus, planisque , et humectis locis.

CAPUT XLI.

De Μ1ATLACOTL , Seu Uirga aquae Sagittifera.

Herba est radicibus innixa longis, ac minimum digitum crassis, e quibuS profert cauleS quatuor dodranteS longos, et in eis folia obrotunda , et in extremis flagellis parvum fructum. Frigida , humidaque ConStat temperie , Saporeque, et odore fere nullo ; quamobrem febribus quoque dicitur mederi. Provenit Tatiani.

CAPUT XLII.

De NEXOCHira , seu Flore Maguel. Radicem , ac solia fert Scillae , caulem laevem , rotundum , longumque , et in Summa ejuS parte flores candenteS , ac magnOS, redolenteSque Lilium , et ejusdem formam quadantentis referentes. Narcissi fortassis species est. Frigida , et glutinoSa ConStat natura, et tamen satum , quem calor eXcitavit, dicitur Sedare ; folia ellychnii instar admota faeces pueriS evocant, bulbi vero tumoreS repellunt prae

534쪽

set 6 HISTOR. PLANTARUM

ter naturam. Sunt, qui vocent Metzxochis

De altera NEXOCHIPL.

Radicibus firmatur surculosi S , unde caules funduntur prolixi, virore tincti eXSaturato , tereteS , laevesque , et in eis folia Serrata , oblonga , et impenSe acuminata , rubet, ac parvi sores in vasculis scariosis, et oblongis contenti. Folia sunt odora , pauli Sper acria , calefacientiSque temperiei, ac Saporis alterius Sisymbrii. Satietati, ac dolori ventris dicitur mederi devorata , aut insu Sa, ac praeter naturam tumores, qui brachiis, cruribusve eveniunt, mira diScutere celeritate , ipsisque inflammationibus impenSe eSSe utilem.

De ME CHITE Acalli acensi. Herba est radicem fundens magnam , et SurculOSam , equa prodeunt caules plures , quaternos longi dodrantes, folia Ulmi , acuminata , angulosaque per interValla , flores, fructu Sue ex his, qui non consenescunt, oblongis condylissimiles. Frigida est , siccaque et paulisper adstringens , et eXpers Saporis , atque odoris. JuS decocti corticum propina , tur Scabiem patientibu S.

535쪽

CAPUT XLV. De MEXOCHII L Vrsaria.

Frutex est hominis altitudine , libratis radicibus, soliis Mali Persicae paulo majoribus , floribuS parvis , COmantibus, et ex luteo rubescentibus, et Siliquis Chilli similibus , sed lineis procedentibus Secundum longitudinem. odorem spirat

graVem, acremque. Folia contu Sa devorantur adversus venenatorum animalium morSuS : eXcitata enim vomitione vitunerati solent restitui in pristinam Sanitatem. Eadem verminosis ulceribus applicata noxia animalia fugat, atque necat. Provenit Hoeitia ae in humectis vallibus , aut collibus. '

CAPUT XLVI.

DE NEXI HUITE , seu Herba Met LFrutex est folia ferens Rubi, acinos racematim dependentes , primo VirideS, ac tandem coccineOS , ac rubeos flores , cujus nullam adhuc facultatem, quae Saluti ex usu sit, comperi, etSi radix ejus videatur Anethum olere.

CAPUT XLVII. De NICAXIHUIra, Seu m0rtis medicina.

Folia sinuosa profert, et florem TFauhilinum , Comantem. Calidae , siccaeque est temperiei circa ordinem ter-

536쪽

HISTOR. PLANTARUM

tium; epilepticisque , et cordis medetur assectionibus , unde evenit illi nomen.

CAPUT XLVIII. De MICAXIMUIT L Secunda.

Volubilis genus est, soli a serenS ulmea , verum tenuia, terna, laeviaque , et eXSaturato altera parte colore , dilutiore altera ; radice longa, et tenui, floribu S luteis , parvis, ac capreoli S sese undique convolventibus. Caloris est temperati , et eisdem confert morbiS.

CAPUT XLIX. De MICAXIHUITL tertia.

Herba eSt magna, prolixis , ac angustis foliis, binis ex utraque caulis parte, qui purpureuS eSt, et geniet latUS, Osedine dispositis, ex quorum exortibus bini quoque flores proedeunt eX cyaneo in purpureum colorem VergenteS, Calyculorum sorma. Calida ordine tertio natura conStat, et eosdem praeStat USUS.

MIcAXIΗUITI quarta , quam alii Chilpanxochiti vocant, radicibus institit tenuibus, unde prodeunt caules duas spitha naas prolixi, ornati foliis longis, et angustis , serratis, ae illis Nasturtii haud multum dissimilibus, soribusque Signo-

537쪽

rum in modum pendentibu S, unde Secundum nomen, eX luteo rubeScentibus, VaSculorum oblongorum figura, ac semen

includentibus album. Abluuntur jure decocti ejus epileptici ab ispo symptomatis inSultu , atque ita seri solent incolumes, unde ortum est Primum nomen : Sunt enim epilepsi arrepti velut mortui. Nascitur in frigidis Tepoettiani montibus. Sunt et aliae duae Herbae eodem nomine, ac facultate, quarum altera radicem fert fibratam, et eX ea cauleS longos, teretes, et purpurascentes, geniculatosque, et in eis folia Persici, ac flores ex singulis soliorum exortibus prodeuntes ; altera vero fibratam quoque radicem fundit, caules nonnihil purpurascentes, et in eis folia PerSici, terna, flores vero luteos , Leguminum floribus Similes, unde Siliquae generantur: quae omnes in frigidis Teportlanensibus solent provenire, quemadmodum et quam Micupatii, Seu mortuorum medicinam vocant , quoniam eisdem opem ferat morbis, radice crassa, longaque et Sensim gracilescente, e qua prodeunt rami serpentes per terram, foliis Origani, sed minime serratis, et minoribuS.

CAPUT LI.

De NICA CHITE , seu Flore mortui.

Folia fert oblonga, aspera obducta lanugine , et Odoris grati, radicem Surculosam, Caulem hirsutum, longum, et asperum, et luteum florem, Chrysanthemo similem, ci

538쪽

ue 3α HISTOR. PLANTARUM

us tantum est usus ESt et Miaquabuiti Arbor , solia Mali Medieae ferens , floribus luteis , ac magnis: insipida , frigidaque, et humida natura; cujus Cortex lusus, et ex aqua illitus' repellit praeter naturam tumores.

. Herba est tribus dodrantibus longior , radicibus insistens librarum instar, e quibus fundit Stipites fulvos, et mulatos, solia exilia in procursu Catullium. Tlachpahuazxochitrii milis est, sed hujus radix est fibrata, luteaque, ramulique majores, e quorum Singulis tres, quatuorve alii rursus prodeunt; quae omnia absunt ab hac Planta, de qua modo est sermo: cujus radix dulcis est, patulum amara, et ad lenien 'dum pectus , curandamque tussim Valde utilis , et asthmati profligandae conserentissima , si jus decocti ejus sorbeatur. Nascitur in collibus Anenectillati

Radicem fundit crassiusculam, pallentem, longamque, et fibratam , e qua multi diffunduntur Stipites tenues , cocci--nei , lignosi, fragiles , et in his folia exilia; et parva, Thymo quadantenus similia , sed longe minora, et tenuiora,

539쪽

et flosculi , vel iit pinnulae , Cineret , Cyanei ve Coloris. Septembri floret. Jus decocti radicum Summo mane ter , qua terve Sumtum decem Unciarum pondere appetentiam excitat , et medetur eXanthematiS. Calida est ordine secundo non Sine quadam adStringentia , et corroboratione. Frigidis provenit regionibus. SuccuS instillatuS abstergit oculos , illitus vero flavificat capillos.

CAPUT LIV. De MILPA ATLI , Seu Satorum medicina.

Cortex radicum ejUS tritUS, atque eX aqua epotatus duarum drachmarum mensura, aut juS decocti ejus mire siti xum omnem cohibet : quin et pulviS inspersus ulcera ex tergit, carne replet, et Cicatrice obducit; adstringentis vero est naturae , et ad calorem nonnihil attinentis.

De CPAL CHITL, Seu Flare manus. Arbor est magna, flores ferenS manuS forma, unde nomen , interne COCCineOS, at eXterne eX luteo rubescentes,

folia Ficus, sed minora, fruetum durum, atque lignosum, liliaceo flori quadantenus Similem. Floret circa initium hyemi S , ac Viret, Velut maXima parS Arborum hujus orbis, regionumque calidarum , toto anno ; nec ulla ejuS narratur medica utilitaS.

540쪽

s 3 et HISTOR PLANTARUM

figura, ac velut divisa in digitos, quae ficulneis , vitigineisve proxima sunt, Sed minora, aut Μalvae , in cujus species potest referri; nam lubrica quoque, et frigida, aut modice calida natura conStat. Nascitur locis temperatis, velut Chasultepe i.

De MATZATLI, seu Pinea Indica. Fructum hujus plantae vocant Hispani hujus Orbis coloni ob similitudinem Pineam, alumnam Haitinae Insulae, hujusque novae Hispaniae, et pineis noStratibus magnopere Similem , et inde nomen sortitam. Planta ipsa sert Iridis solia , sed spinosa, radicem fibratam , craSSamque, et unicum pomum, germinibus circumcirca eXorientibuS, ac altero in culmine ipsius pomi; detractis his , satisque radiceS Statim aguntur, alterumque producitur pomum similibus Stipatum germinibus. Initio hoc apparet rubrum , Sed procedente tempore, ac rubeScente adhuc germine pallescit. Sapor est dulcis, aciduSque ; temperies frigida, atque Sicca, ac Succo mananS natura. EX-hibetur febrientibus refrigerii gratia, et ad eXcitandam appetentiam , retineturque Ore, ut Sitim mitiget, et linguam

SEARCH

MENU NAVIGATION