Considerationes pathologico-semeioticae, de omnibus humani corporis functionibus ...

발행: 1786년

분량: 478페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

5c ex chumii latione III 'gnorum ejus symptomatiam , in quibus hic repetendis nos poeniteret temporiS impensi. Suiliciat tradidisse modum distinguendi febrem puerperalem putridam a febre puerperali simplici aut a lactea, cum quibus illa tam saepe complicatur & confunditur. Haec diagnosis omnino necessaria est ad avertendas allucinationes periculosissimas , sim it & ad praecavendam intolerabilem varietatem Opinionum quando agitur de instituenda diagnosi aut therapeia morborum puerperalium febrilium. Haec enim parci Medicinae tot & tarn periculosis praeiudicationibus obnubilati fuit ab obstetricibus Vulgaribus, ut Medici magis experti huc usqPe non valuerint

Videamus igitur quonam pacto judicari liceat 1'. febrem puerperalem silmplicem praegressam inii Te febri putridete , &vicissim. et '. Solam adesse febrem puerperalem putridam aut solam puerperalem sirnplicem. 3'. Denique puerperalem sic brem putridam supervenisse febri lacteae. Nempe certum est praeivi Te febrem puerperalem simplicem , ipsique subinde supervenisse puerperalem putridam , quando puerpera tertio praecise die post partum incoepit se bricitare cum horrore notabili & momentanea lochiorum 1 Us- Pensione , aliisque sequelis propriis puerpera i febri simplici:& deinde superaddita fuerunt symptomata putridae sebris; quae degeneratio puerperalis febris simplicis in putridam saepe contingit, quando puerpera humoribus biliosis valde repleta est,

Z aliundeque adjuncta 1avent accersendo putro: 1. E contra Vero

febris puerperalis putrida primitiis extitit dc ipsi superaddita suit febris puerperalis simplex , quando symptomata superVener antse itienti modo. Si nempe febris incoeperit paulo poli partum cum pravis aliquot signis, sic it saepe fit apud mi Hieres ma e constitutas, ut & imprimis apud eas quae Oper Ose pepererunt

452쪽

& huic febri superaddita fuerint signa quibus indicatur initium febris puerperalis simplicis, tertio praecise die puerperii,

qualia sunt notabi is horror una clam momentanea lochiorum

suspensione, quibus successerunt effluvia uterina propria huic

statui.

a'. Constat solam adesse febrem puerperalem putridam ubi febris advenit paucis horis a partu & abhinc stipata fuit symp- tomatibus putridis magis vel minus intensis , absque ulla apparentia symptomatum propriorum febri puerperali simplici: tum quoties sebris stipata signis putridis, tantummodo inccepit longe Post tertium diem puerperii, dum nulla prorsus aderat febris Puerpera is simplex , silc ut reipsa sit in mulieribus quae per fectitas liberatae fuerunt a secundinis partus sui ; silmiliter sola datur Puerperalis simplex , quando febricitatio incoepit tertio die puerperii cum aliis signis huic febri propriis , nullaque sympto-mata putrida ipsis abhinc superaddita fuerunt 3'. Denique dignoscitur febrem puerperalem putridam superveniisse febri lacteae, si haec febris prius advenerit puerperae lactanti aut non lactanti propter causas suo loco enumerataS, R deinde supervenerint symptomata putrida Hactenus consideratis symptomatibus febris puerperalis putridae ut & ejus effectibus supra designatis , facile resolvetur prognosim illius morbi ominosissimam esse. Quinimo notare oportet periculum adhuc majus ab illa febre impedere , si tunc regnaverit consti tritio popularis putrida ; nam eo in casu febris ea praesertim epidemica fit ac veluti pestilens inter puerperas quae continentur in nos comiis aut aliis in locis clausis & pravo aere plenis. Ibi enim brevi tempore adveniunt signa piit refactionis summae quae perpaucis quandoque diebus enecat quae nullis

fere puerperis ibi praesentibus parciti

453쪽

Generaliter tamen loquendo, febris puerperalis putrida qtiae

ad stiminum gradum non evecta est, admittit sanationem satis facilem, dummodo in primis ejus exordiis attendatur ad evacuationes putridae saburrae primarum Viarum : aliunde etiam cavendo a victri calido dc putrido , tum a stagnatione purgamentorum puerperalium in utero , nec non ab aere clauso ,

calido & impuro: interim adhibitis antis epticis congruentibus,

FEBRIS MILIARIS PUERPERARUM. P RAETER symptomatica exanthemata tam rubra quam alba quae aliquando superveniunt graviori febri putridae puerperali de qua superitis actum est pag. 439 , alia exanthemata alba dc miliaria ObserVantur quae aliquoties quoque accidunt in febre lactea, ut & in puerperali simplici. Quapropter Occasione eorum exanthematum mere symptomaticorum, plures Aledici reputarunt quamdam agnoscendam esse aliam febrem pia ei peralem quae essentialiter foret eruptiva, eamque ideo appellandam esse nomine febris miliaris puerperarum. Medici veteres jam quidem observaverant emorescentias formae miliaris aliquando accidere in cursu febrium ; ipseque HippocrateS, lib. I de morb. vulg., non semel fecit mentionem similium exarathematum symptomaticorum , contingentium in febribus epidemicis ordinariis. Sed credere licet quod simitia exanthemata Valde rara olim fuerint apud puerperas, quarum tractatio, ut opinor , non erat adeo calida antiquitus ac illa fuit in posterum : sicut nec adeo referta elegantiis assectatis.

454쪽

Divites enim mulieres tunc non adeo segnes erant neque i plarusticae pauperes : quae sudoribus coactis semper tentant abigere

omnia mala su a.

Nihil ergo mirum nullam traditam filisse descriptionem exactam labris miliaris , nisi labente saeculo XVII, quo scilicet tempore primi res illa fuit scientes' observata Lipsiae apud puerperas , deindeque in Germania & aliis regionibus diversis. Neque ideo stupendum est quod ipse Syden hamus , in schedula monitoriade novae sic bris is gressu , fateatur se miliarem febrem prima vice Observasse anno 168s , mense februario: dum a Sydenhamo ad nos febris illa depicta fuit ab innumeris scriptoribus sed heu l cLm ingenti sarragine diyersartim hypothesium. Quidquid vero sit, dc quantia , ipse ego judicare potui, lubenter crediderim illa miliaria exanthemata quaecum clue n lallatenus spectanda esse tanquam morbum aliquem Puer Peralem formatum , sic ut nec in a iis aegrotationibus quibusvis Illa potius haberi debent tanquam aliquod pravum symptoma febris cu- ita cla En, inductum a praepostero usu rerum ca idiorum alio-rtimque irritamentorum sebris, quorum actione eliciuntur sudores coacti , sit chat jam monebamus pag. 321 falcic. primi. Nonne itaque observatur eas tantummodo puerperaS febricitantes milio assici quae utuntur victu , domicilio , tegumentis &medicamentis calefacientibus , juxta consina periculosa obstetricum indoctarum quod nempe ita sit potissimum , quando

puerperae delicatiores stant & habent cutem rariorem eaeque Praecipue pariunt tempore aesti Vo ut O quando nimia cura muniuntur adverstis frigus hibernum.

At sperare fas eii ex hodierna praxi puerperas in posteriam rarissime oppugnatum iri ab hoc affectri miliari, si exceperimus aliquot duntaxat delicatulas quae in puerperio quandoque e Perilantiar

455쪽

iuntur nonnullas papulas miliares , mere se rosas aut leviter duntaxat rubellas, sed nulla febre stipatas nullumque proinde

Periculum portendentes : quae nimirum contingunt propter summam teneritudinem cutis & acescentes sudores. Quapropter dicimus emorescentias miliares puerperarum febricitantium saepius esse merum symptoma praVae medelae.

Cum haec ita sint, prognosis milii puerperarum nullatenussu nesta est, nisi illud exacerbetur a medicatione praepostera febris puerperalis simplicis aut lacteae , quibus illud superadditum fuit , sicut quandoque advenit ubi febres illae evadunt phitridae: nisi etiam millium illud acciderit ipsimet puerperali febri putridae , quam tunc designat esse in summo gradu , sicut supra notavimus loquendo de had febre. Consequenter si quaedam puerpera exstinguatur in febre miliari, credendum est illam non periisse nisi propter maximum gradum febris putridae, cujus signum pravum habetur in eruptione miliari: quae febris saepius accersitur tempore febris puerperalis simplicis aut lacteae per victum calefacientem ut & per calorem lecti & cubiculi.

Consequenter etiam illucet ratio cur febris miliaris puerperarum nunquam epidemica sit sed tantummodo sporadica, nisi quando major forte numerus puerperarum simul incidit in prae dictos errores victuS aut medelae.

VII.

P R ET BR phoenomena quae apparent in puerperis ratione lochiorum ut & delapsionis secundinarum & reliquiarum mem-

456쪽

branae caducae dictae, aliud non ni agis insigne accidit in canam mammis. scilicet, quae jam prius iturgidae factae fuerant per gestatiotiern) , magis ac magis replentur tertio die puerperii vel patituitam tardius , ideoque tape dolent admodom S sed

provida natura his utitur doloribus ut invitentur pilet Perae ad lactandos pi illos suos, eaque de causa non solum ipsae Puerperae saniores fiant, sed perfectior sanitas & evolutio infantuli

nuper nati.

Ρraebendo itaque mammas pullo stio, mulier purgatur colostro quod aeque utile est lactenti infantulo ac infensum foret matri si1 retineretur , deindeque lac repetitis suctionibus elicitur prout illud accedit ad mammas ue adeo ut dum infantulus sic

accipit lac optime accommodatum naturae suae, mater ejus simul devitet mala oriunda ex refluxu lactis, tunc saepenumero alterati& hac ratione admodum nociVi. Ρraeterea qtiandiu mulieres altrices hoc modo consumunt superfluum quotidianum, ex quo serVato menses proveniissent , tandiu carent menstrui S & de nOVO non impraegnantur. Quibus sit ut tempus congruum concedatur utero restaurando, sicque mulier non ita debilitetur a graviditatibus angustiori intermissione disparatis ab invicem, sed ea eVadat capax noVae gestationis, solidioris de felicioris. Fatendum tamen aliquot observari mulieres quibus menstrua brevi redeant irrita lactatione ; sed notum est eas hoc ipso minus bonas esse nutrices, saepiusque matres minos robustas: clam illud Phoenomenon Pendeat a certa quadam laxitate systematis uterini. Quemadmodum autem sua. sunt infortunia puerperis non

lactantibus , ita & sua sunt lactantibus ipsiimet, sed ea multo leviora. Nempe mulieri lactanti quandoque accidit ut ipsi acerrime doleant papillae mammariae propter insolitas titillationes

457쪽

suctionis , & ut eae inflammentur magis vel minus, imo &dein ulcerota quandoque decidant. Alias vero lac spictius aut

copiossius accumulatur in mammiS, Ubi concentratur a calore dc ita procreat tumorem magis ac magis dolentem, cui tandem adnascitur vera inflammatio valde dolens ; quod malum tape quidem accidit propter frigus incaute susceptum stipi a mammas , sed septias propter nimiam ciborum copiam aut eorum qualitatem nimiis eripe piam : sicut di propter incompletam suctionem , qualis fit quando infantulus debilior esst aut saltem impar consumere totum lac quod colligitur in mammis suapte natura fecundioribu S. Inflammatio illa mammarum Vulgo appellatur morbus pilaris, vernacul e D pοiI; qtiae denominatio adhuc servatur, quamvis Venerit ex eo quod Aristoteles pueriliter olim scripserit hunc morbum oriri a pilo deglutito & delato ad mammam. Sed illa a Medicis graecis congruentius vocabatur Ithomb is vel tyn iis ita nimirum significando grumefactionem lactis, aut ejuS case tionem , si verbo venia sit.

Decipi mihi videntur ii qui spectant praedictam inflammationem mammarum lactantium , quasi foret illa collectio sanguinis ad mammas , ex qua furorem indicari monetur apta. 39sect. s. Poterit equidem advenire aliquando febris ab inflam mala mamma mulieris lactantis imo forsan non nullum quandoque delirium febrile ; sed ista deliratio, quae sane rarissima

est , nequaquam accipi debet pro furore qui memoratur aphOrismo supra notato. Furor de quo ibidem agitur mere hystericus est, nequaquam vero febrilis. Ille accidit in quibus darn duntaxat femellis apud quas sanguis menstrinis suppressus defertur metas- latice ad mammas, absque quod ille ibidem ullo modo lactescat aut

inflammetur sed quia ille ibi collectus & mutatus acquisivit quali

458쪽

tatem singularem , qta a mediante ita sensificantur nervi mammarii

iana cum utero , Ut CXinde subnascatur furor omnino spasmodicus

S taviens per intervalla diversa , quandiu perstat illa metastassis. Dum haec scribo, convalescit in hac urbe juvenis quaedam puella maximo sensu praedita, cui haud ita pridem supervenerat simile malum propter suppressionem repentinam mensium actu fluentium, inductam a vehementi affectione mentis erga matrem tunc periculoSe aegrotantem. Ea nempe brevi posthac correpta fuit distensione maxima dolentissima mammarum , per modum puerperae lacte plenissimae, ipsique superacciderunt deliramenta furiosa una cum convulsionibus admodum emeris ,

hinc inde intermittentibus sicut de ipsa deliratio. Quae tragoedia tandem cessavit auxilio trium venae sectionum in pede, simul& mediante flacciditate mammarum sensim subsequente , ut &nova paulo post accidente eruptione menstruorum. Videantur quae jam superius dicta fuerunt in hunc sensum de eodem aphorismo, pag. 38 I, Sed ut redeamus ad peculiarem inflammationem mammarum lactantium , haec est ejus forma, ejus genium. Nempe mamma sic affecta tumet, dolet, calet rubetque, & tumorem exhibet inaequalem ; quo ad aucto saepe accidit horror , tum febris ephemera vivida quae saevit per viginti quatuor aut triginta horas. Quae febris aliquando terminatur sudore multo vel effrisione lactis per papillam : sed quae aliquoties non ita facile absolvit resolutionem praesentis decubitus; saepe enim illa evadit diuturnior oc advocat suppurationem , ut plurimUm contingentem in pluribus simul socis qui illico aperiend1 sunt. Suppuratio haec non est per se periculosa sed maxime dolens& capax perturbare lactationem. Nihilominus tamen oportet observare quod inde habeatur occasio novae instaminationis

459쪽

si nilis in mamma semes affecta , seri in alio puerperio, setitia ea terra lactatione: quinimo mulieres quasdam eodem qua doque malo tentari stingulis mens ibtis eJusdem lactationis Ast longe graviora sunt incommoda puerperarum quae Ubera sua immisericorditer recus aiat proli suae nuper natae. Lac illud tanto clam labore fabricatum ac persectum in mammis , optimeque accommodatum vario statui & constitutioni in tantis ,

jam fit inutile ac superfluum , quinimo summe periclitos tam matri. Illud namque cogitur refluere ad fanguinem indeque eliminari, non sine labore perquam discriminoso. Omissa siquidem febre lactea majore vel minori quae, titsupra diximus , accidit pro gradu alterationis quam lac suia cepit stagnando in mammis omissis pariter periculis quae prOPendent ex grumoso lacte, indurato Sc restitante in receptaculis lacteis: quam terribiles strages exinde imminenti Quoties evenit heu i ut lac vagabundum in satagii ine , ibi alteretur magis ac magis , ibidemque evadat aptum adducendis malis formidandissimis ξ Quatenus scilicet illud stepenumero acquirit acrimOniam quamdam specificam , capacem stimulare Varias corporis Partes nobiles , easque ita senstificare ut corripiantur decubitu lacteo quasi per raptum ideoque mors quandoque repentina Obrepat, vel saltem diversa aegritudo taediosissima & periculosissima Nonne enim puerperae aliquando oppetiant mortem repentinam , eo quod lac praedicto modo mutatum illico se rierit organa vitalia ' vel & illae ad minimum conflictantur climaliis aegritudinibus pro varietate Visceris in quo lac decubuit nempe a poplexiis , deliriis , convulsionibus , peripneumoniis,pletiritidibus , suffocationibus , &c. praeter Vari CS dcc Lbitu externos quibus adeo saepe tentantur glandulae inguinales.

460쪽

Non omnes profecto ptierperae ita amiguntur ab contemptam lactationem. Naturaliter sua quoque debebatur salus puerperis qilae pullo suo privantur per ejus obitum in ipso limine nativitati S. Sed quot mala inevitabilia sunt infantulis recens natis, quando ii inhumaniter coguntur vesci lacte mercenariol Hoc enim pabulum alienum saepius ipsis incongruum est ratione suae constitutionis aut aetatis aut quantitatis. Ideoque illud saepissime praebet alimoniam acerrimam, potius destruentem quam nutrientem , vel nimis aquosam , Vel Variis naiasmatibus morbosis impraegnatam : Vel denique indomitam erga organa digestionis& sanguificationis. Quoties accidit ut miserrimi illi homon-ciones , ita commisti matribus factitiis , Intereant paucis a nativitate diebus , vel & ii varie debilitati, inquinati aut ob tructi, per totam vitam suam luant poenas, materno facinore

Quapropter ubi datur nimia incertitudo vel dissicultas inreperiendis aut seligendis nutricibuS mercenariis , nonne sapientius foret, exemplo plurium populorum, nutricari tenellos infantulos , utendo lacte Ovillo aut caprili vel & ipsim et lacte vaccino congruenrer diluto ξ Quae varia possunt adiministrari vel mediante suctione immediata mammarum , vel beneficio spongiae aliarumve machini alarum , inventarum ad imitandam suctionem mammariam ; his alimoniis sensim sine sensu deinde addendo decoctum crustae panis triticei ad spissitudinem jurulentam ut & varias seculas amylaceas , extensas in sero lactis vel in decocto cornu cervi nuper derasi, aut in leviori dissolutione aquea ictyocollae cum pauco sale & faccharo , alia id genus aut magis nutritia pedetentim adhibendo, prout requiritur ab aetate & constitutione insantuli nutriendi. Plura similis

SEARCH

MENU NAVIGATION