장음표시 사용
231쪽
TREo PIIANIS CONTINUATI LIB. V.
incitet, ac Rdhortetur ut Bygantium veniat, vereansque gratiis animi pratum dic generosae mentis praestantes dotes exhibeat. videbatur enim sibi quandoque parens in somnis videre maximam ab ipsa enasci arborem , velut olim Cyri mater vitem viderat, eamque supra domum stantem, comantem floribus fructibusque onustam. maiorem e terra stipitem struncum scilicet) aureum surgere, ramosque et folia auro rutila praeferre. Cumque necessariorum cuidam earumque rerum coniectori existimato idoneo rem rettulisset, claram haec audivit magnamque filio protendere sortunam. rursusque non multo post videt in somnis virum senio gravem, ignem ex ore mittentem, in haec clare verba ipsaem ulloquentem, v carissimo tibi filio Basilio coneredenda a deo sunt imperii Romani sceptra ac gubernacula; ideo necesse est horteris eum ut Cpolim vadat. mater iucundo hoc nuntio diis a plenaque gaudio, senem venerata, e quis' inquit tu, domino mi, qui mihi ancillae tuae non solum EPParere dignatus es, sed et nuntium sic laetum asserra eui ille UElias' inquit Thesbites sum atque hoc dicto ex oculis evolavit. omno ergo Excitata, faustisque hisco visis seu potius divivis revelationibua spe sublata novaque flamma accensa, alacris ipsa filii hane profectionem urgebat, et ut Augustam urbem peteret incitabat; proque matria munere admonebat ac obsecrabri ut et dei timorem continuo in animo haberet, ei quo
232쪽
προγονικὴν καῖα σχυναχ ευγένειαν.
providentiae oculum susta omnes actiones animique sensa ac rationes in- apicere existimaret, eaque in pectione indignum aliquid moliri serio eaveret, sed convenienti modo, ia animique praesentia suarum specimen virtutum daret, nec ullo scelere aut noxa avitam ingenuitatem macularet. s. Profectus ergo ex Macedonia Thraciae ad hanc urbem omnium reginam iter arripuit, hoc animo agitana ut se potentiorum cuidam illustriumque virorum adiungeret, illiusque obsequiis dic servitio operam studiuinque addiceret. emensoque itinere, et eum ad urbis Aureas portas venisset, inclinata im ac deposita per eas ingressus die, ad sancti martyria Diomedis monasterium . quod prope erat, accedens, ex via fesSufi, ibidem pro foribua in gradibus pro vestibulo positis sic neglectim proiecto corpore quiescebat. et ecce, circa primam fere noctia custodiam, martyr Diomedes monasterii praefecto in somnis astans ad larea monasterii iubet exire, exque nomine Basilium compellantem. quisquis vocanti obaudierit, hunc inducere in monasterium ac curare diligenter, cibo suo et tecto et vestimentis, omni denique necessario cultu ac obsequio, quoad per facultatem licuerit, impartiri atque fovere: esse enim di deo unctum In imperatorem, ipfiumque exstruendo augendoque monasterio operam quandoque collaturum. verum cum ille, visum temere oblatum inanoque mentia commentum arbitratus, quod ita conspexerat, nullo loco praece-
233쪽
TuEOPIIANIS CONTINUATI LIB. V.
Itum habuisset, sed se rursum somno dedisset, eadem iterum videt stuitque . et cum adhuc etiam segnior somnoque gravia, ut videbatur, se non colligeret, tertio mutyrem videt, non iam blande ac hilariter praecipientem sed atrociter minitantem, plagasque, ut appErebat, inferre tentantem, ni citius iussa praestaret. tunc itaque velut stegre emergens mortique vicinum somnum oculis excutiens ad fores venit; et ut ei mar-tFr praeceperat, ex nomine vocat Basili. cui ille statim respondit ecce ego. domine. quid iubes servo tuo ' introducens vero in monasterium, cum squalore ac sordibus obsitum solisque udoribus longe exustum conspexisset, convenientem curam obsequiumque adhibuit ac omni humani
tate accepit. tum monens ut secretum penes se teneat. Caveatque cuiquam
evulgare ob rei perieulum, martyris illi indicat vaticinium. et ut post eventum meminisset iureiurando obstringit. cum autem Basilius nec neceptares videretur, ut quod res eius modum exeederet, sed potius rogaret ut eius insinuatione nobiliorum cuiusdam obsequiis pro comitatu operam addicere liceret, impigre se praestiturum praefectus in Re recepit. quodque monuAterio familiarius utebatur saepiusque amice invisebat Mi Aelia imperatoria Bardaeque Caesaris consobrinua tTheophiliteten quasi subblandiendo ac mi-
234쪽
remst vocabret; cognomen viro Pa deuomeno , ei praefectus Basilium commendat. erat enim minor hic Theophilus magnis cogitationibus innatus, nec a magnificentia abhorrens, sed qui viros strenuos formaequo elegantia ac statura conspicuos potissimumque fortitudine atque robore praestantes in comitatu habere studebat, sibique illis placebat ac honestari ambiebat. vidisses statim serieis indutos ae reliquo cultu egregie ornatos. hia adlectum recens admodum quaesitum iuvenem Basilium, actum corporis robore tum animi virtute longe reliquis praestare vigum, auum protostratorem fecit, maiorique in dies amore prosequebatur, ac pro eximiis eius dotibus admirabatur. cernebatur enim et manu strenuus atque animo prudens, et ad praestandum quicquid iniunctum esset oppido promptus et solers. Io. Eius porro mater eontinue quiritana maerensque ae dolens quod nondum didicerat, quam illi prospere cessiaset profectio quam susceperat, ingentem rursus in somnis videt arborem eupresso similem in impluvio suo stantem, aureia foliis frondosam ramisquB aureis ac trunco
dissusam, in euius vertice Basilius ipsius filius assidebat. experrecta igitur die sequenti mulieri midam religiosae, quae velut Anna illa diu nuetuque a divino templo non discedebat, sed orationi et ieiunio vaca- Theophanes contin. i5
235쪽
TimoPIIANIS CONTINUATI LIB. V.
hat, visum narravit. iussit illa bono animo esse de filio, visumque interpretata certissime innuere affirmavit Basilium eius filium Romanorum imperatorem fore. iam itaque prioribus aliis latud quoque mater praesagium adiungens, haud amplius maerebat ac discruciabatur, aed spe bona lactata exseectansque divinum auxilium senectam recreabat.11. Contigit Eutem Per hoc tempus ut Basilii herus Theophilus, exposcentibus publicae rei negotiis, E Michaele imperatore et Barda Caesare in Peloponnesum mitteretur. suit et Basilius illi comes, cui addictus erat ministerio, in comitatu navana operam. veniene autem Patras Achaiae, quem dicebam, Theophilua, in sanchi Andreae primum vocati apostoli, preces oblaturus, templum ingreditur. Basilius autem circa ministerium suum, ut par est, occupatus cum illo minime intravit; sed po3tea seorsum, debitum et ipse cultum apostolo redditurus, ad idem templum venit. quidam vero monachus illic sedes habens ac temporia Partem longe maximam terens, apostoli templo assiduus, Theophilum ingredientem videns nee assurrexit nec illi bene precatus, Rc nec verbo consalutandum duxit, nee stipantem cohortem, ut par est, reveritus, nec viri splendorem ae dignitatem. postmodum vero intrante Basilio velut uni ex dignioribus assurrexit, ac quam moris eat imperatoribus, Salutationem adhibuit. id ita gratum eum praesentium aliqui in oculis vidia-
236쪽
sent audissentque, praenobili cuidam ae opulentissimae ita in locis matronae, eui u viro Danelia nomen, denuntiant. illa vero, quae reris sciret experimento monachum futurorum praescientiae dono decoratum esse, nihil segnis dictum arripuit. accersito itaque monacho in haec fero verba exprobrabat. Utot anni sunt, pater spiritalia, ex quo tibi nota sum; nec plane latet quam pro vulga ratione me longe praestare locique incolis praecellere ac in eis quasi principem esse; nunquam tamen videns Essurrexisti aut bene precatus ea; ut neque filio meo aut nepoti eiuscemodi honorem detulisti. quid igitur causae est cur nunc vilem hominem et peregrinum n e vulgo notum videns, et iussurrexeris et imperatoria honore eolueris v eui pius ac religiosus monachus Unon ut tu loqueris, unum quem e vulgo vidi . sed velut magnum imperatorem a Christo unctum conspexi, et assurrexi . faustisque ominibus prosecutus sum, ac ei acclamavi. quos enim deus honoravit, his pror us etiam humanus honor debetur et evitus. postquam igitur Basilii herus tempus aliquod in Achaia moratus, expletisque quae illi iniuncta erant publicis negotiis, Bygantium erat reversurus, Basilius, quod eum morbo eorripi contigerat, ibi relinquitur. convenienti Eutem cura ei adhibita, brevi morbo levatus, ad reditum ae et ipse accingit. accersens vero, quam dicebam, matrona Danelia mutua magnisque eum donia accipit, prudenter
237쪽
228 TNEOPIIANIS CONTINUATI LIB. V.
omIno e sapienter velut gementem quandam in bonum strvum mittens, ut longo multiplicea inde frugea locuplete messe opportuno tempore decerperet. dedit enim illi cum iustam satis auri vim, tum triginta ad obsequium mancipia; in vestibus quoque aliaque diversi generis supellectili opes nimias numeravit, nihil aliud ab eo prius exigena quam ut spiritalia fraternitatis necessitudinem cum Ioanno filio suo nectereti reueiebat ille, velut supra facultatem ae dignitatem, quod sic ea poscebat, pro matronae scilicet, quae videbatur, claritate, suaque ipsius, quantum oculis cernebatur, abieeta vilique sorte. est tamen magis ni agisque hortante atque rogante animum tandem Eccommodavit. tum mulier, velut maiori assumpta fiducia, ad eum palam infit, 'magnum te deus virum habet, magnoque honore est exaltaturus. ad me quod attinet, aliud a te nihil exigo, nihil quaero, quam ut diligas ac nostri miserearis. Basilius omnem eam provinciam, si fieri possit, illius se iuris facturum pol licetur, dum res dicto successerit. sicque inde profectus ipse quoque ad urbem Augustam et ad herum redit. porro ex cumulatus inde pecuniis ingentia praedia in Mae donia redemit, satisque amnes omnes et consanguineos ditavit; ipseque, quemadmodum virtutibus. sic et possessionibus et pecuniis auetua div sque effectua est. mansit tamen cum hero, illius hactenus obsequio addictua.
238쪽
ret. Quodam die Antigonus patricius et scholarnm domesticns solenni mensae apparatu in regiis aedibus in propinquo regiae atrio opi- Paroque instructo convivio (κληrootoae vocant patrem suum Bardam
convivatorem ac epulonem facit. Caesar, una secum ennius primates affinesque ac necessarios assumens, Praetereaque amicos Bulgaros, ex
more Cpoli morantes, ad convivium venit. intererat epulis et Theophi-Ins Basilii herus, eo quod etiam ipse Caesaris consanguineus erat: sed et Constantinus patricius, Thomae patricii pater, nostro hoc aevo cursus Iogothetae, viri in rebus philosophicis summi ac plane integerrimi. Porro Bulgari semper iactandi fastu insolentes dic gloriabundi, cum secum Bulgarum haberent corporis viribus torisqtie praecellentem primasque in lucta sibi vindicantem . quem vix ullus usquam hactenus lucta deiecisset, haud ferendum putabant ut sibi de illo aliquid tribuerent, nisi supra modum arrogantes pene insultarent. compotatione itaque Procedente achilaritate in mensa effuse tripudiante, ait Pusillus ille Theophilus ad Caesarem, 'habeo, domine, hominem in comitatu, qui, si iusseris, cum famoso illo Bulgaro sit luctaturus. maximo enim probro Romanis cedet, nec ullus erit qui illorum arrogantiam ferat, si iste in Bulgariam a nullo superatus redierit. ' iubet Caesar ita praestari; isque cuius memini,
239쪽
23o TITEOPIIANIS CONTINUATI LIB. V.
Constantinus patricius, amicitiae nexu Basilio coniunctissimus, quippe qui et ipse ex Armeniis originem trahebat, videns subhumidum strenae solum, qua colluctaturi erant, veritusque ne per eius lubricitatem Basilius pede offenderet ac laberetur, Caeaarem rogat ut scobe lignorum locum conspergi praecipiat. factum eat; consertaque Basilius lucta cum Bulguo citius prehendens atque constringens, velut levem exsuccumqu foeni manipulum aut ex lana vellus aridum ipsumque leve, haud magno molimine in mensam levans allisit. eo facinore nemo praesentium fuit qui non Basilio impensus animo ait euinque admiratione laudaverit. sed et ipsi uulgari subigendi illa facilitate atque robore in stuporem acti conticuerunt. ex illa hora coepit per omnem civitatem Basilii fama magiA percrebrescere, iamque factus conspicuus per omnium celebris orae volabat.1d. Erat porro apud Michaelem equus frena mordens et indomi ius duraque cervico et superbus; ceterum generosus et bonus, statura et Pulchritudine ac celeritate magnus ae admirandus. is freno solutus, seu alias liber dimissus, aegre admodum rursus ad manus veniebat, plurimumque negotii equisonibus detinere satagentibus sacessebat. contigit Ver aliquando ut imperator illo ipso equo venatum prosectus sua ipse manu
240쪽
fuste leporem feriret. quare statim volupe gestiens, leporem necaturas, equo desilit. liber equus dimissus resiliit, multisque concurrentibus, Rotum equiti praefectis, tum manglabitis Elioque circum comitatu nau nu-hua operam, qui equum capere posset nullus fuit. qustre ira accensus imperator, si teneri unquam equus possit, exscindendos iubet illius Posteriores pedes. Bardas autem Caesar, qui rebus aderat, imperatorem rogabat ne tantam equi virtutem ob unum peccatum temere perderet. Basilius itaque, qui tum vero aderat, ei infit 'si imperatoris equum praevenero, meoque ipse equo excussus illi insedero, numquid mihi succensebit imperator, quod ille eius phaleria stratus est ac ornatus v insusurratur sermo auribus imperatoris; remque praestari iubet. Basilius prompte dextreque exsecutus est. vidit imperator, unaque cum roboreae virtute industriam indolem ac sapientiam admiratus a Theophilitete eum statim tulit, suorumque stratorum ordini adlegit. adhibehatque animum ac diligebat, quippe qui ingentem eius in omnibus supra reliquum
vulgiis praestantiam videret. quapropter cum sui crebro specimen co
ram exhibuisset, in protostratoris dignitatem evexit. I . Postea venatione indicta in loco cui nomen Philopatio, protostraim, uti moribus constitutum est, praeibat, ferens imperatoria clavam in
