Corpus scriptorum historiae byzantinae Theophanes Continuatus, Ioannes Cameniata, Symeon Magister, Georgius Monachus

발행: 1838년

분량: 968페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

241쪽

TI EO PRANIS CONTINUATI LIB. V.

cingulor barductum usus vocat. edito vero strepitu a venantium turba, lupus quam maximus e silva erupit, ut omnes fere conterriti turbarentur. Porro Basilius impetu in eum irruens, harductoque imperatoris a tergo proiecto, caput medium ferit duasque in partes di indit. Caesar Pone imperatorem ex more incedens, remque conspicatus, ad quosdamnmicorum ac necessariorum, qui illi comites Prant. ait Uarbitror virum hunc omnis nostrae familiae exitium fore. hinc enim coniiciebat, quod cuncta illi ex voto ac prospere cederent, quodque sic in eum ex ea dexteritate ac felicitate imperatoris animus propensus esset. neque Propter hoc solum, sed quod etiam, ut aiunt, a Leone, . viro in omni sapientiae genere Primas obtinente, audierat, cuin ex illo saepius Aciscitatur pH-mum a quodam iuvene familiam vestram eversum iri invenio. ' deinde clariori ellacto Basilio, etiam intento digito Caesari monstrasse, dicendo hic est quem vestrum successorem dicebam fore.' unde etiam Fu PB-ctum habebant, nullumque finem insidias Basilio struendi Caesar saciebat, quanquam nihil ille irritum facere potuit eorum quae divina voluntate decreta erant. non eni in sic inexspectata ut sesuper iueluctabilia est fatorum vis. et haec quidem, etsi forte per digressionem dicta sunt,

non tamen extra rem.

242쪽

DE BASILIO MACEDONE. 233

is. Cumque imperator venatu delectaretur, rursus post non multos di ea venationis musa Ee moderatae obambulationis ad Armamentareae sic dictum) loeum traiecit; tum cena seorsum parata, et imperatore cum Theodora matre aliisque amnibus et ex senatu magis necesSariis ad mensam sedentibus, vocatus est Protostrator imperatoris iussu; illoque sedente coepit Theodora imperatrix oculos in eum intendere et conspicere Ec considerare exactiusque examinare, demum afuitis quibusdam in eo notis sensim Enimo linqui, ut vix tandem effusa in eam aqua et rosarum stillis animum revocaverit. tumque qui aderant se gubduxerunt. recepto autem animo ac recreato, sciscitante ex illa filio et imperatoro

quidnam illi porro accidisset, Dave de causa sic repente extra ge facta set, mentis se aegre turbatione colligens, quod nimirum' ait, ' quem audivi a patre tuo, domine et fili mi, familiam nostram exstirpaturum, ille est quem tu Baallium vocas. quae enim is signa dicebat habiturum, qui noAter heres et successor futurus esset, hic homo habet. hinc rem

totam animo complexa ac velut iam oculiis excidium usurpans, conturm hata actaque vertigine animo defeci. imperator matris metum sedans, d sanamque eam mentem revocans ac solans, ' male suspicaris' inquit,

243쪽

23d TuEOPIIANIS CONTINUATI LIB. V.

o mater. hic enim homo idiota est et oppido simplex, robore duntaxat

praeditus, velut antiquis temporibus Sampson, nec quicquam amplius; sed velut Enachus et Nembro tua nostro hoe aevo existit. nihil itaque ex illo timeas. nee sinistram ullam suspieionem geras.' inque eum modum tum Basilius divino numine eiusmodi obortam procellam evasit. 16. Erat per haec tempora Michaeli accubitor eunuchus, Damianus nomine, genere Eclavus. is, pro ea propensione qua in herum ferebatur, haud raro eum de aliis nonnullis referebat non satis ex officii ratione negotia pertractantibus, tum praecipuo de Barda Cain aere imperatoris avunculo, quod nimirum potestatis partem longe maximam in sotransferret, saepivaque aequi ac honesti metas excederet; nonnullas e iam Caesaris di3positiones evertebat, docens imperatorem aliter se res habere ac ille insinuaret. idcirco Caesar amicis suis, iisque qui ingenue animique candore admonere videbantur eique eonsulere, suadentibus, insidias in Damianum molitur; multisque apud imperatorem calumniis onerans, instructaque probabili accusation , imperatoris ab eo animum avertit eiusque in eum benevolentiam sustulit, ut et dignitate movendi auctοrilli exstiterit. expulso itaque Damiano ea dignitas per Eliquod tempus vacavit. ceterum divina providentia, quo illi constitutum est, res agente,

244쪽

DE BASILIO MACEDONE.

eassa prudentia est sulfique astutia ipsa capitur dolis. eum enim Caeaar aliique plures Elii alium Damiano sufficiendum loquerentur, remque Clanculum pro cuiusque Enimi propensiore affectu solicitarent, praeter omnem illorum spem post breve tempus suo ipse nutu imperator Bahilium accubitorem praeficit, patricii quoque collata dignitate, nuptumque data muliere corporis forma et venustate ditque pudore inter omnes alias nobiles seminas fere principe, Ingeris filia, viri eo tempore apud omnes nobilitate ac prudentiae laude eeleberrimi. hoc ita gesto , ne cum magis in dies imperatoris erga Basilium amor incresceret, videns Caesar invidiaque stimulatus ac futuri metu conaternatus, eos qui ipsi insidiarum in Damianum auctores exstiterant inque eas impulerant, non raro maledictis ac convitiis incessebat, insulsos vocans ae inconsultoa, quibus' inquit 'ego, supra quam decebat fidem habens, eiecta vulpe eius loco leonem induxi, ut nos omnes devoraret ac deglutiret vi T. Iam vero Michaele imperatore cum araneulo Barda Caegare 'adversus Cretam profecto, ae Caesare arrogantius rebus utente maiorique quam pro munere auctoritate imperia edente ac praecipiente, cremhrae in eum quotidie ac continuae eriminationes coeptae imperatoris

Michaelis aures pulsare. Cepos cum veniMent cest locus in Thracesius

245쪽

236 TREOPUANIS CONTINUATI LIB. V.

maritimus ad Maeandrum) ae, sive casu sive de industria imperatoria aulaeea sive cortinae in humili et depresso loco, Caesaris in conspicuo excelsoque expansae sunt. hac velut speciosa arrepta occasione, qui gravi pridem animo erant ac Caesarem oderant, multa in eum crimina Iaciunt, ut qui iam insolesceret palamque in imperatoris contemptum ia- inriamque prorumperet, dum reliquis omnibus non contentus vel in hocnmbitiosi animi specimen de industria quaesierat, ut imperatoris tentorium humile ae depressum esset, ipsius vero conspicuum excelsumque exstaret. his itaque persu Esus imperator ad adornaendas illi insidias convertit animum, deque eo tollendo serio cogitat ac deliberat. nec enim PMam licebat in eum aliquid proferre aut decernere, quod pari fere dimgnitate fulperet sociusque imperii esset, et quod omnes illius amicos et sodales foederatosque pertimescerent, cunctique proceres ac duces exer- . citus illi addicti essent, ad eumque magis quam ad imperatorem animum nitenderent, eo quod prae illo magis rebus invigilaret singulaque arbitratu suo et nutu mutaret; sed praecipue ob proconsulem et patricium Antigonum, illius filium, tune temporis praetorianarum scholarum domesticum. Ceterum etiam habebes imperator multos eius sibi consilii conscios, ac qui ipsi in se recepissent caedem se perpetraturos. mane itam

Diuitia et dy Cooste

246쪽

DE BASILIO MACEDONE. 23 T

que Caesar ex more ad imperatoria tentorium venit, etsi mala omnia auguriaque illi ante visa erant, de praesentitius negotiis consilium cum eo habiturus. opportunum vero illud tempus ad elua caedom ratus imperator, nutu Sy iubatio patricio curaus logothetae, qui Caesaris filiam sibi matrimonio iunxerat ac coniurationis cum imperatore socius erat, indicat uti exiens sicarios inducata egressus ille signum dat, quod inter illos erat constitutum, ut nempe signo crucia frontem consignaret. dato signo, mollioro forsitan animo viros pavor incesa erat, in die ipso sceleris artieulo ob facinoris immanitatem vertigine correpti moras necte-hant. hine imperator consilii inops penitus haesitare; audiensque ex quodam sacri cubiculi ministrorum coniuratos animia consternatos ac formidolosos aggressionem differre (mentis sane sensusque generosi audaeisque facinus l) ex cubiculi intimis domesticum quendam fidumque ad Basilium patricium et accubitorem mittit, metuque actus denuntiat unitatius iis qui Ed rem patrandam parati sunt animos addideria, utque statim manum operi admoveant eos impuleris. nae confestim novi ab eo me necatum iri. neque enim fieri potest ut ille non noverit quas in eum insidias struxi; vosque poLiua meae necis auctores videbimini ease

ac sicarii. his auditis Basilius, anxiusque ne quid mali imperatori

247쪽

238 DEOPIIANIS CONTINUATI LIB. V.

o coc. hostυc ουν ὴ στρατεία τtυ βασιλεῖ καταλυεται, καὶ πρoc την βασιλευουσαν ἐπανέρχεται. io

y-μενoe P 1s Iωάνν ν A, i. e. Ianninorum. accideret, quam titissime pavidos audaces facit, terrore perculsos fidueia erigit, et ut imperatoria decreto asserviant impellit. velut itaque animis pleni, in imperatoris tentorium irrumpunt. Caesar, id quod erat advertens , in se suique tollendi gratia fieri concursum, resiliens ad imperatoris pedes provolvitur. quem inde extractum sicarii ante illius pedes iugularunt, mensis Aprilis die vigesima prima sid est a. d. II. kal. Maias , I indici. statimque dimisso exercitu imperator Cpolim re

vertitur.

18. verum providentia solerti Basilium ferente eonsilio, quo illi collibitum erat, illico reversus imperator ab illa expeditione Basilium in

filium adoptat, quod ipse nullos prorsus liberos susceperat, et magi trorum Praefulgente dignitate condecorat. his Symbatius logotheta invidia rumpitur; nec serena videre, in quem sic livore exarserat, incrementis ingentibus in dies augescere, munere, quo hactenus functus fuerat, Sol Dse abdicat, quasi in urbe regia vivere non posset; Ionumque iid est Thracesiorum praefecturam, et ut illia dux praeficiatur, deposciti immperatur votis annuens eius quod dieebam thematis ducem eraeficit. parvo elapso tempore, cum res perieuli salo iactarentur imperiumque nureret ac Praesidem curatoremque quaereret, quod imperator aliis potius rebus

248쪽

DE BASILIO MACEDONE. 23s

2 μετεγχειριζομένων P καὶ et 8 et eorum om P is xiig om P 18 βασιλέα. . . om A m αγίασ om Panimum adverteret quam ut ex officii ratione rem publicam gereret (etunte quidem non ita plerisque patebat, quod imperii collega Caesar

urgentia quaeque administrabat, inque eum tota fere rerum moles omnisque Romani orbis administrandi cura incumbebat), adversus imperatorem expostulationes et querimoniae moveri, tum a senatu civiumque proceri-hus, tum fere ab omnibus quibus munera rerumque gerendarum cura Commis E erat, nec non ah exercitibus urbanaque omni multitudine; da quibus per necessarios intimosque certior factus, vix tandem aliquantisper emergens suamque agnoscens procuranda re Publica non modo negligentiam ac segnitiem, verum etiam ineptitudinem ac vecordiam, timensque ne multitudo concitata turbas cieret aut rebellaret, statuit rerum

gerendarum adiutorem et imperii collegam sibi adhibere. quodque ante non multos dies Basilium adoptaverat, eumque non solum viribus sed et prudentia mentisque sagacitate reliquis vulgo praestare noverat, satisquci idoneum Ed supplendum quod ipsi in gubernanda orbis scapha industriae atque operae deerat, una quoque divina providentia rem promovente, in hoc animum consilio obfirmat, omninoque decernit ut Basilium imperatorem constituat. ac sane deo consilium prosequente reique adiutore, di ob a pentecostes, qua P tria ille paractetus in Christi deique nostri disci-Disitired by Cooste

249쪽

2. o TIMOPΗANIS CONTINUATI LIB. V.

λευματα om Ppulos venit, in celebri et a dei sapientia nuncupato templo Basilius regio diademate coronatur, manu quidem tunc imperantis Michaelis, calculo vero et iudicio Christi in perpetuum regis, a. d. 2 kal. Iunii, indixtione secundum Romanos i .is. Ubi audivit Symbatius pro muneris ratione in provincia agens, invidiam qua contabescebat humane ferre non potuit; sed pari secum furore eoncitum habens Peganem patricium, qui opsicii praefectus erat,

ad desectionem Ettendunt animum tumultumque excitare parum cauto constituunt. itaque in sententiam adductis ordinibus, quos obnoxios habebant, exsequuntur consiliar Michaelem acclamant ut imperatorem, quo scilicet inde multitudinem allicerent nec rebellionis calcaneum ad ver, lis imperatorem ae levare ostenderent, Basilium vero maledictis impetunt Omnique verborum procaci ate lacerant ac conviciis compluunt. talique 3pparatu stulte admodum frementes messis tempore irrumpunt, multosque Procerum agros urbi vicinos igni ferroque vastant, nec paucas naves Cpolim navigantium in stationibus deprehensas gueeendunt. hieme autem P petente dirimuntur, elam ae viritim sceleris sociis aufugientibus. quare tragoediae auctores saluti fuga consulere conati sunt. ac Symbatius quidem in castellum subit, quod Latae Petrae vocavi, Prestites vero Co-

250쪽

DE BASILIO MACEDONE.

tyaeium oecupat. nihil tamen eo commento eommodi consequuntur. capti enim stb imperatoris milite vincti ad eum adducuntur. agebat tunc imperator in E. Mamantis regiis aedibus; vidensque, multum vecordiam et temeritatem ac contumaciam non sine convicio exprobrans, prius verberibus astatim eaesos, demum lege agens supplicio damnavit. ac Symbatius quidem utroque oculo visosso atque una manuum amputata in exilium mittitur et Peganes vero ipse quoque oculis spoliatus, naribusque ferro Emputatis, relegatur. quanquam hos ipsos generosi pectoris imperator Basilius, postquam solua rerum potitus est, ab exilio revocavit, pristinaque omnia munera, quibus ante rebellionem gaudebant, liberaliter indulsit, ac ne veStigium quidem odii ostendens pro veteris iniuriae memoria saepius ad mensam secum adhibebat verbisque solabatur, ac beneficiis largus, cuius sibi per dementiam auctores exstiterant, infortunium levabat ac miseriam. verum haec postea. tunc vero etiam finem accepit quae ante annos trecentos et quinquaginta vaticinatio oraculumque praecesserat, Isaaci, viri inter sacerdotes atque monachos dono praenoscendi futura praecellentissimi. trahebat is quoque ex Arsacidarum gente originem, divina- qne visione didicerat tot annorum decurso spatio fore ex Arsacis posteria, qui Romani imperii sceptra capesseret. res ex omnium Toto sug

Theophanea coniis. 16

SEARCH

MENU NAVIGATION