Opuscula quaedam argumenti philosophici

발행: 1846년

분량: 144페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

DE FIDE ET BONIS OPERIBUS.

23쪽

De Fide et Aonia OFeribu8.

Quod fides sit, quae salvat, non autem opera absque fide Spectata, non eSt ambiguum : Sed quaeritur, an fris sine operibus, posita possibilitate illa exercendi, salvet, Secundum dogma Lu- theranorum; id nec cum verbo divino Seu reVelnto, nee Cum ratione congruere videtur; ex his enim potius concludi potest,

quod siles sine operibus nulla sit; et si fuerit, quod condemnet,

et non 8aDet.

Em scriptura sacra : Ipse Salvator nihil ardentius inculcavit,qunm ut OXer eamUS amorem erga proximum, nam dicit, qui non amat proXimum, quomodo poteSt amare Deum, hoc eSt, qui non eXereet bona opera, quomodo potest habere fidem. In concione montana, tandem in formam conclusionis redegit omnem Sermonem, Seilicet concludendo, quod omnis arbor, quae non fert bonos fructus, eradicanda, extirpanda, et in ignem conjicienda Sit, nam ex fructibus suis cognoscitur : cum sententiam ultimi

judicii pronuntiat, dicit, quod religandi sint impii in infernum,

quia non pauperes hoSpitio receperant, inveStiverant, nutriverant;

reliquos, qui id fecerunt, in caelos admittit: Similibus abundat ubivis ejus doctrina, prout dum de 10 nymphis et earum oleo, de seminibus in agros jactis, talentis, Ac., ke., ke. Idem etiam Apostoli: Johannes in Epistola sua nihil fere nisi

amorem erga Deum et proximum urget; in quo fundari omnis lex divina tam veteris quam novi Testamenti docet ipse Christus. Jacobus fidem sine bonis Operibus aperte detestatur, et vocat diabolicum. Reliqui apostoli similiter: Paulus ad Romanos, dicitsdem e88e quin Salvat, non autem actionem, absque fide scilicet Spectatam, quibus apostoli verbis D. Lutherus in sua versione adjecit, fides, sine operibus, quae posteriora tamen textus divini

24쪽

OPUSCULA PHILOSOPHICA.

Verba non sunt, et credo, illum nusquam in sua Vita majus commisisse peccatum, quam quod ex se illa verba adjecerit, sed Deus sit judex. Nam examinatis et perpenSis Omnibus, apparebit, quod sides sine operibus potius condemnet, quam Salvet. Viden-mus ergo, quid significat actio, quid voluntas, quid principium voluntatis, quid fides, et quid amor. Aelio est nihil aliud quam executio aut effectus voluntatis ;seu est ipsa voluntas efficiens: actio per Se eSt tantummodo mechanicum quid, quia corporeum, et fere simile ne effectus machinae; at essentia actionis, est voluntas in effectu; ita ut actio queat appellari perpetua Voluntas, ViX aliter ac motus Vocatur a physicis perpetuus conatus; ergo actio et voluntas in homine coincidunt, ut enim actio sit, ei voluntas ut essentia debet inesse. Similis aut etiam eadem actio cum diversa voluntate, ut et similis aut etiam eadem voluntas cum diversa actione potest dari, sed non aliter ac similis motus ex diverso conatu; aut Similis conatus, ex quo fluit diversus motus; nam resistentiae et circumjecta determinant motum ab eodem conatu fluentem. Sed redeamus ad actionem : id evidens est in nulla non societate, in qua vivimus, quod non respiciatur actio ut actio, sed actio ut

voluntas. ΡOnantur tres eadem Veneratione ambire unum Regem, scilicet se ad pedes ejus prosternendo, aut profunde se inflectendo, aut ejus virtutes laudibus extollendo; unus ex voluntate ut illum decipiat, alter ut praemium captet, tertius ut mentem suam venerabundam eXplicet. Actio trium eadem, non est tamen eadem respectiVe ad voluntatem, quae in unoquoque est alia aut diversa: Idcirco, quando ReX cujusvis voluntatem exploratam habet, tunc unius actionem Odit, et alterius amat: et illum eo majori odio prosequitur, quo actio ejus propius accessit ad eorum, qui genuina Veneratione tacti signa Venerabundae supementis edunt. Ergo nihil tune consideratur in actione, geStu, corporis motu, loquela, quam Voluntas; ut actio dici queat per

Voluntas etiam fluit ex suis principiis, aut eX Suo principio, prout actio eX voluntate; principia dantur unius voluntatis di-Versa, prout Voluntates unius actionis; in quo respectu consideratur principium ut determinans et efiiciens, et actio ut determi-Πntum et effectus, cujus medium est voluntas. Ergo actio nihil aliud est, quam nudum principium, nam causa CauSae est etiam

25쪽

DE FIDE EΤ BONIS OPERIBUS.

Id adhuc competentius ab aliis similibus, quam a merephysicis ut a tendinibus, prout ab amore, amicitia, et infinitis aliis assectionibus, quae voluntatem ut principia ingrediuntur, potest illustrari; sed tamen unum satis est, quum id ut phy-Sicum, proximius moVet Sensus, qui intra rerum phySicarum sphaeram sunt. Quare etiam similitudinibus ab arbore, oleo, Semine, agris, COI1ViViis etiam in eadem re utitur Scriptura Sacra. Comparatio propiu8 accedit, quam primo intuitu illam Recedere putamuS; ipsa enim Voluntas non melius quam Cum conatu, et actio cum motu componi potest; adde modo conatui vim vivam, quae est animae, habebis voluntatem; sique eandem

adjicis motui ut effectui, habebis actionem; et sic in caeteris. Ex his jam sequitur, quod ipsi rationi contraria sit enuntiatio, quod fides sine operibus salvete at id congrue, quod sides in Operibus salvet. Aliquo modo etiam explicari potest, quod sides

non autem opera si in se scilicet spectata abSque fide, quae tunc, qua Sen Sum theologicum, nec sunt bona, Salvent. Tum etiam,

quod vera sides sine potentia aut possibilitate exercendi bona

opera Salvet; tunc enim ejus voluntas comparari poteSt eum conatu, qui non agere potis est, quin tantum reSistitur, quantum Subjectum conatur agere; prout vis elastica tenditiis sexi

qui reagit semper aut agere nititur, Sed quin agat, est reSiStentia ejus conatui agendi aequalis, quae inhibet; usque tamen statini ut removetur resistentia, aut tollitur impossibilitas, agit. Attamen ut fides salvifica sit in sua impossibilitate agendi, si

quae raro potest dari QSoluta: Si QVidenter agere ConntUr, removendo quasi impossibilia; in quo casu plus conSideratur unuSobolus, quem paupera mulier patinae immisit, quam aureae mO-

nutae divitum. Etiam possibilitates suppeditat Deus, ut probet fidem respective ad homines, prout mactationem filii Abrahamo;

praeter innumera alia exempla, quibus verbum divinum abundat. Quod amor erga Deum involvat amorem erga proximum, jam extra dubium est. Nam amor erga proXimum est idem Re EXOrcitium bonorum operum, Seu quod realiter amem, hoc eSt, ei officia amoris praestem, sine quibus amor nullus eSt. Ρrout amor sui non tantum involvit quod sibi bene velit, sed etiam quod faciat: ergo si loco amoriS erga proXimum ponamuS HIISmquivalens aut valorem, nempe eXercitium bonorum operum, videmus, quod fides salvisca, quae ab umore erga Deum Separari

26쪽

OPUSCULA PHILOSOPHICA.

nequit, involvat omnino actiones bonus, seu exercitia amoriS ergnmembra Societatis, quae nobiscum vivunt: sive id sit erga illos, qui a Deo amati sunt, sive erga illos, qui non amati, eodem reS recidit; nam profunde ignoramus, qui a Deo amantur, Vel qui non amantur, nam dari potest bona anima in malo corpore, et

vicissim, quod pluribus demonstrari potest; ergo de iis judicare,

ad Solum Deum, non ad nos pertinet; quare Deus, non judicate, ait, ne sitis judicati. Idcirco si modo ex principio amori S erga Deum, Seu eX Vera fide munia praestamus proximo, qui nostrae OpiSindiget, Satis est, nec discernamus nostra beneficia, putando, quod hic Deo amatior sit, quam alter, in quo judicio, si in aliquo, sallimur. Nostrum est judicare actiones, propter ConSerVationem societatis; Dei autem principia actionis : ΠOStrum CSt, Sententiam ferre, quam poenam imo quam mortem subire debeat corpus; Dei omniscit autem judicio semper relicta est anima. Ergo conclusis eSt, quod nullus sit amor erga Deum, Si nullus in proximum; aut quod nulla fides, si nulla opera: et si amor aut fides fuerit, quod ex variis amori Dei et fidei contrariis principiis sit destructa; et hoc modo, quod amor et fides Sint, quae condemnant. Ergo F 8 sine operibus est loquutio contradictoria, vel ut vocant, contradictio in adjectis; aut positio alicujus ex nihilo, seu possibilis ex impossibili; aut distinctio in hac vita non dabilis. In vita sutura potest dici, dari amorem, erga

Deum, Sine eXercitio amoriS erga aliquem proximum; hoc Verum est, Sed tune non consideratur amor et fides ut salvificans, nam anima vel salvata vel condemnata est; et omne medium, quod est exercitium amoris erga proximum, eSt Sublatum, quin actionis Subjectum, Seu corpus est exstinctum. Ideo LuXuriosus dives Optavit reditum in vitam, ut Lagaro pauperi potuisset in

27쪽

DE FIDE ET BOΝΙS OPERIBUS.

Causa causati. Sic respective est actio nihil nisi quam mechanicum quid, Seu tanquam motus machinae; voluntas similiter est tanquam conatus in motu; et solum principium est, quod constituit essentiam actionis, quia constituit essentiam Voluntatis, nam Omnia essentialia, Secundum communem regulam, quae in motu Sunt, etiam in conatu Sunt, seu quod eodem recidit, quae in actione, etiam in voluntate sunt; est ergo Solum principium, quod constituit essentiam actionis, quia constituit essentiam voluntatis. Quare Omnes actiones in vita civili examinantur et aestimantur Secundum principia earum, quae aliis vocantur intentiones, ut etflnes propter quos id vult et agit. Inque sermone vulgari accipitur voluntas pro principio aut intentione, quin consideratur ut eadem. Quod proprium est homini, qui potest ex praeviis principiis aut ex praevia intuitione finis velle; nec datur in animalibus brutis. Principium est Omne id, quod determinat voluntatem, et voluntatem reddit talem, qualis est. Principia dantur physica,

corporea scilicet et sanguinea, prout diversae animi assectiones, voluptates, illecebrae sensuum externorum, delitiae mundi, kc. Principia dantur rationalia, quae scilicet finem respiciunt, et respective ad finem, quem una cum mediis intuemur, Voluntatem determinant et ingrediuntur, quae sic determinata proprie eSt voluntas. Sunt etiam principia, quae Voluntatem regunt, quae RP-pellari possunt divina, nam ulterior finis est, quam qui terminatur in hac vita, propter quem id facere velle debemus : sed hoc principium est superioris gradus et eminentius, quia a nobismetipsis non dependet, et caetera Omnia principia regit, quare non ut principium, sed ut voluntas superior consideranda est; ut quatenuS Voluntatem nostram tandem ingreditur et illam determinat, potest dici principium Deo acceptum. Fides est proprie id, quod credat Deum Omnipotentem, ChriS-

tum Salvatorem mundi, et Omne id, quod verbum in Scriptura Sacra revelatum dictat; consequenter est principium Voluntatis, sed divinum aut Deo acceptum. Haec si voluntatem, et abinde actionem ingreditur ut principium, consideratur actio, non qua actionem, sed qua fidem.

Amor pari passu cum fide ambulat, nam qui fidem ut fiduciam habet in Deum, illum comitatur amor ut a fide indivulSus, nam gratia Dei in eo est universalis, ut quando dat fidem etiam

28쪽

ΟPUSCULA PHILOSOPHICA.

det amorem, ut quo gradu crescit fides, eo etiam Crescat amor: et tunc dicitur fides, quando scilicet cum amore Conjuneta CSt, salvificans, aut vera fides. Fides autem historica, est modo

scientia aut notitia, quod ita sit, qua etiam diaboli instructi Sunt, qui Sciunt Deum existere talem, qualis describitur in Sacris; sed haec non appellari potest proprie fides, sed notitia. Ideo hanc fidei significationem uti unice ab aequivocatione terminorum oriundum, a fide Salvifica, Scilicet eum amore conjuncta, separemus. Ergo amor et fides in his unum Sunt, nam posito

uno ponitur alterum; utrumque licet appareat ut quid distinctum, Sed tamen ita unitum est, ut quo gradu Deus dat fidem eo

etiam amorem, et cum umore fiduciam, et cum fiducia venerationem, et gratiae ejus agnitionem. Sic cum principium VO-luntatis sit amor, Consequenter est esSentia ipsius actionis.

Ex his praemissis jam argumentemur : dic mihi jam quid est voluntas 3 quando possum facere quod volo ; aut quid conatus 3 quando Subjectum potest efficere, quod conatur. Aliquid dici

poteSt esse Voluntas et conatus, quando non potest facere et eff-cere : ut non denegatis mediis agendi et efficiendi, anne dici possit esse aliquid, vel annon sit ens rationis 3 utamur vulgari exemplo ad illustrationem : si dicimus hunc tendinem habere vim elasticam Seu conatum se restituendi, quando inflectitur; et dum propter resistentias id nequit, quod sit in perpetuo conatu et nisu agendi vel reagendi. At vero, quum datur ei facultas agendi, et tamen non agit, an sit in illo conatus aut vis elastica 3 negabitur sane ab effectu, quia non agit, quando remotis resistentiis, potest agere. Et si possit, et non agat, signum est quod

Contra conatum Suum eat, et principia ei in sint conatui contraria, Seu quae vim ejus elasticam retinent, Vel destruunt. Consequenter quum non agit, tunc de illo nequit praedicari vis elastica aut conatus, Vel si praedicatur, quod vis illa sit per principium contrarium destructa. Similis jam ratio est fidei et actionis; fides Sit principium voluntatis, et voluntas principium actionis; Sinctio non Sequitur, quando potest sequi, quid tunc est voluntas 3 est scilicet vel ens rationis aut nihilum, vel ex contrario principio

quam ex fide acta. Ergo unice ex fructu arbor, et ex OperibuScognoscitur fides, Secundum clarissima verba Salvatoris et apostolorum : non autem ex fide sine bonis Operibus; quia verbo Dei contrarium CSt.

30쪽

N.A. Quod δanouis in Re confineat omne8 formaδ oryani a8 a prima spirituali ad ultimam angularem, δic ut Ait compendium et complexu3 omnium formarum naturin.

SEARCH

MENU NAVIGATION