Opuscula quaedam argumenti philosophici

발행: 1846년

분량: 144페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

tranSaetum agere nolo, utique ex descriptione fibrae cluit, qualis CSSe po8Sit humor Spirituosus; sed ejus nuturam interiorem liete altius investigare ingredior.

CAP. IV.

Quod Spiritu/ animalis sit ementia media inter animam et corPu8; proinde quod *it 9ub8lantia mediatrii, ut opera

tionis communi ari queant.

Hoc etiam cum recepta Eruditorum de essentia Spirituum animalium sententia prorsus coincidit; ut enim anima in corpuSOperari queat, Opus est substantia media seu media trice; quod prima forma in ultimam immediate influat, quando plureS intermediae Sint, ipsi naturae ejusque ordini adversum est. Anima est essentia et substrentia prima, suprema, intima, SimpliciSSima, persectiSsima; corpus autem est substantia ultima, infima, eX-tima, Summe composita et imperfecta; ut itaque id quod primum eSt, operetur in id quod postremum est, adesse debet intermedium, quod naturam ab utroque trahat; Seu ut persectissimum agat in id quod imperfectum est, necesSum CSt ut aliquid intercedat, quod a perfectione unius et ab imperfectione alterius quid trahat: talis est spiritus animalis, quo itaque deficiente, in impotentia manet anima corpus operationibus SutSConvenienter regere. Hoc etiam evidenter elucet ab ipsis effectibus et phaenomenis, ipsa experientia in his demonstrandis tam luxuriosa est, ut copia laboremus. Sed quomodo spiritus animalis mediatorem inter animam et corpus agat, non ad intellectum vulgi explicari potest, nisi sciamus quid sit anima, et quid corpus; anima supra descripta est, pariter corpus; Sed ut ipsam mediationem percipiamus, scire debemus, quae fluida et quae fibrae sint quae determinant formam et strueturam Corpori S; prima, principalis et propria regni essentia et substantia est illa

quae anima Vel animae vocatur, ultima Vero est sanguis ruber; nam VRSn Sanguinen Sunt, quae ultimum seu ipsam corporis formam Struunt; Structurae enim organi ope a solis fibris et solis vasis Sanguineis eXeitantur et confabricantur; media itaque essentia inter animam et Sanguinem rubrum est spiritus animali S ; anima

52쪽

OPUSCULA PHILOSOPHICA.

per hunc solum agere potest in Sanguinem, id eSt, in Suum COrpus, quod a fibris et vasis sanguineis determinatur et construi

tur. CAP. V.

Quod viritu8 animalis partie,et de ementia animae et de ementia corPoris; 8eu quod tam viritualis δit, quum materialis.

Essentia quae media seu mediatrix inter animam et corpus QSt, ab utraque Suam naturam debet trahere; anima est spiritu-RliS, Corpus autem materiale; inde sequitur quod hic humor animalis sit tam spiritualis quam materialis. Aliter nequaquam potest spirituale in materiale operari, ac vicissim. Sed quomodo in uno subjecto uniri queant naturae tam diversae, demonStraΠ- dum venit: quod vero unitae Sint, apparet a corpore, HIIS ViSCeribus, Organis motoriis et Sensoriis, quae Omnia licet materialia,

CAP. VI.

dius et candidu8 vssatur. Ex diviso, fatiscente aut soluto globulo sanguinis rubri erumpit alius quidam sanguinis, qui non rubor sed candidus apparet, et quidem Secundum multiplicem et candidam LeeuWen-hOellii experientiam, ex uno globulo sanguinis rubri sex globuli minores Sanguinis vel humoris candidi essivunt; ipsi globuli

minores non Solum visi sunt, Sed etiam descripti quomodo cohaerent, et quomodo Separantur, ut et, quod hi in adhuc minores lacessunt; huc usque Visus noster hodie penetravit, quo teste existentiam in dubium amplius vocare nequimus: Sanguinis undam seu humorem eX purioribus his globulis constantem voco sanguinem candidum et medium, immediate enim egreditur a rupto globulo rubro: hic qui egreditur seu sanguis pellucidus eX sua Origine Omnino scaturiet, divisibilis enim est, et Summe flexilis, ideo ille non potest non ex puriore aliqua eSSentin COH-

stare. Vid. : Haec mutentur, quia Spiritus a sanguine puriori est distinctuS.

53쪽

DE SPIRITU ANIMALI.

Quod autem hic sanguis sit idem ac spiritus animalis, inde deducitur, quod minima vasa capillaria permicet; quod Seglandulis corticalibus insinuet, et sic in fibras derivetur, ac ita circulum suum peragat; quod etiam Sit natura Sua molliusculus, cedentissimus, partibilis, et unicuique fibrae adaptabilis; tum

etiam quod medius esse possit inter animam et Sanguinem rubrum : sanguis enim ruber seu unusquisque ejus globulus est quasi hypotheca et complexus omnium, quae ante illum eXistunt, ac principalem suam essentiam ab ipsa anima trahit, ille enim prae caeteris est animatus; si itaque Sanguis ruber Suam CSSentiam priorem ex pellucido hoc sanguine trahit, videtur hic suam ab inima seu substantia prima; inesse enim huic debet aliquid altius, praestantius, prius, Superius, intimius, Simplicius, persectius. Ipsa phaenomena ad Suas causas Seu intimius perlustrata idem unanimiter confirmant.

CAP. VII.

Quandoquidem viritu8 animalis cono itur et proe aratur in glandulis corticalibu8, 8equitur, quod inibi consual id quod virituale et materiale

Ut enim ex connubio animae et corporis naSentur proleS, quae utriusque naturam serat, necessum est ut in ipsum illud organum chymicum, ubi praeparatur Spiritus, unum et alterum confluat. Ex forma istius glandulae organica Supra Speciatim descripta apparet, quod inibi sit exiguus thalamus aut ventriculus; et quod inibi sit purissima substantia medullaris, et haec duplex, nimirum vasculosa et fibrosa, et praeterea substantia corticalis simpleX, quae fibrarum simplicium est origo et principium. Haec cum ipso cerebro, quod etiam est glandula et magna Ossicina chymica, comparata, aliquatenus possunt illustrare generationem dictorum spirituum, ad minimum ita confirmare, ut quando phaenomenorum causae coincidunt, etiam Videantur perSuadere.

54쪽

OPUSCULA PHILOSOPHICA. CAP. VIII.

malis. Ut haec intelligantur, necessum est, ut fabricam glandulae corticalis nobis familiarem reddamus; descriptionem ejus Supra dedi, ubi confirmatum videas, quod substantia illa Simplex, quae anima vocatur, in Simplici cortice eminenti modo concipiatur et excludatur, et quod fibrae simplices sint semitae ejus determinationum, seu radii ejus luminis intellectualis; si itaque substantia illa prima in cortice simplici concipitur, sequitur quod Secundum fibras suas feratur, quo illae determinantur : quod plurima

pars fibrarum simplicium in exiguissimo illo cavo glandulae terminetur, persuadet parallelismus, et comparatio cum cerebro instituta: Cerebri enim fibrae medullares, quae ex glanduliS Corticalibus eXcurrunt, quoad plurem partem in ventriculis lateralibus desinunt, et inibi essentiam suam spirituosam exhalant et deponunt; pars Vero fibrarum, quae non in ventriculis istis desinit, versus medullum oblongatam, ut nervis initiamenta Sua praebeat, effertur. Similis ratio videtur esse fibrarum simplicium in ipsa glandula corticali seu in exiguissimo illo cerebro: accedit quod glandula ista magna satis moles sit respective ad fibram quam educit, adeo ut omnis non exeat: Si jam plurima fibra in thalamo isto exiguo glandulae terminatur, sequitur, quod ipsa illa substantia, quae nascitur in cortice Simplici, illuc derivetur, et eidem thalamo infundatur, praeter illam partem, quae in fibram

medullarem abit. Quod autem purissima elementa et principia sulphureo-Salina Seri per Sua propria vascula in eundem thalamum deseruntur, id similiter conStare potest eX parallelismo et comparatione cum

55쪽

DE APIRITU ANIMALI.

cerebro magno. Substantia cerebri medullaris est duplex, scilicet vasculosa et fibrosa; in ventriculis lateralibus sunt insuper integri plexus vasculosi, qui choroidei appellantur, ex innumeris arteriolis conserti et complicati; ex his instillatur ventriculis copia seri, quod cum spirituosa fibrarum eSsentia commixtum, spiritum animalem, ut in sanguinem rubrum apte queat tranSire, praeparat. Similis videtur Obtinere modus in glandula corticali; substantia enim illa vasculosa, quae se per glandulam ramiscat, terminatur omnino in memorato glandulae cavo, ubi enim principium est fibrarum, ibi etiam est finis arteriarum. Si jam in eodem ventriculo, thalamo aut cavo simplici glandulae terminatur utraque substantia medullaris, tam fibrosa, quam VnSculoSa, et fibrosa ferat essentiam animalem purissimam Seu Substantiam animae, et altera principia et elementa Sulphureo-salina Seu Betherea, Sequitur quod in cavulo isto Connupta prolem illam ΠΟ- bilissimam, quae spiritus animalis vocatur, et quae de QSSentinspirituali et simul de materiali participat, gignant. Sed quaeritur unde illa subtilia vascula, quae glandulae inseruntur : Secundum adumbratam glandulae corticalis ideam influit vas arteriosum in corpus glandulae non Solum cum Suo Sanguine puriori, sed etiam vasculi illius tunicula cum suis staminulis quibus contexitur; staminula istius vasculi per glandulam diramificata constituunt alteram istam medullae ejus substantium seu

Quod autem Originem istorum staminum VRSQUIOSOrum Con- cernit, illa quia influunt in glandulam, non a fibris ejus simplicibus immediate oriri possunt, Sed comitantur VRSR RrteriOSn Seu Carotides a regno corporis: ipsa enim tunica intima arteriarum, quae membranacea et fibrosa appellatur, CSt, quae ultimo remanet, ac ipSam glandulam corticalem intrat. Haec intima arteriarum tunica exoritur a fibris, quaS fibras corporeaS appello :Sunt enim per totum ambitum corporis sub cuticula et epider-mide infinitae satae glandulae cum osculis et emiSSaritS, quae subtilissima corporis effluvia exhalant, et similia sed recentia nsinu atmosphaerarum ne aetheris hauriunt: similes glandulosae congeries etiam in ventriculo, pulmone et alibi deprehenduntur. Ex his glandulis subcuta eis seu miliaribus caeterisque prodeunt exiles ductus tanquam fibrae corporeae Seu VRSculorum aemulae, ac ipsam tunicam intimam arteriarum contexunt, ac denique in

56쪽

OPUSCULA PHILOSOPHICA.

ipsis glandulis corticalibus terminantur, earumque Substantiam vasculosam excitant; quod talis sit productio staminum, quae glandulae insinuantur, confirmatur a perspiratione Sanctoriana; eX contagiis morbosis, peStiferis, venenosis; aspiratu exhalationum lenocinantium et vivificantium tempore verno; a vita absque

victu et potu diu tracta, quibusdam animalibus praecipue familiaris ; ex infinitis fistulis pulmonalibus insectorum, quae Singula

ΡΗΠcta ViSCerum, HerVorum, vasorum usque ad intima cerebri et medullae spinalis pervadunt; ex mirabili glandularum cum atmosphaeris communicatione, Secundum Hippocratem; eX Oceano talium effluviorum in aere et aethere circumfluentium. EX genesi harum fibrarum Seu vasculosorum staminum concludi poteSt, quod illa non aliud fluidum vehant, quam element e Seu muteriale, quod scilicet ex atmosphaeris et purissimis alimentis hauriunt : hoc itaque immaritatum essentiae purissimae in poro illo seu cavulo glandulae corticalis eXcitat spiritum hunc animalem. Quod vero haec Vascula tale serum purissimum imbibant, et Versus corticem transferant; et quod serum hoc impraegnatum sit principiis et elementis sulphureO-salinis; tum quod haec elementa talis formae sint, ut cum essentia ista pura coaptari queant, infinitis experientiae documentis potuissem confirmare, si de sermisistarum partium heic liceret transigere; verum ista materia integram poscit membranam, quam quidem implevi, sed heic,

ne longius excurram, exhibere non nuSim.

Quod etiam δit perennis circulatio virituum animalium a ylan ludis corticalibu8 per stra8 medullar cerebri et ner-

Praeter vivam hanc scaturiginem Spirituum animalium, etiam datur eorum perennis circulatio, quod Eruditiores non solum suspicati Sunt, Sed etiam Ope Suorum micrOScopiorum detexisse sibi videntur : Vasculum enim arteriosum subintrat glandulam corticalem ab una parte, fibra medullaris egreditur ab altera;

57쪽

in glandula ipsa datur cavum, quod tanquam thalamus cordis ad Ventantem sanguinem haurit, et illum in fibram tanquam in Suam arteriolam emittit, ita circulatio perpetua datur a vasis arteriosis per medias glandulas in fibras. Observatum etiam eSt, quod Sanguis ruber nusquam approximetur ita glandulae, ut in illam influat, sed modo sanguis candidus Seu ruber SolutuS, qui idem est ac spiritus animalis. Ipsa animatio Seu alterna EXPRΠ- Sio et constrictio glandularum, est qua attrahitur et expellitur hic sanguis. Absque hac circulatione fibrosum systema nusquam debita spirituum copia adimpleretur; immensa enim

quOViS momento requiritur, ut organa SenSOria et motoria, tum Singula viscera munia sua animae nutui Obsequiose obeunt: Singulae functiones animales in instanti sere cessant, ipsaque machina laborat, et morti resignatur, ut primum haec cisculatio vel in vasis, vel in fibris, vel in ipsis glandulis sistitur. Purior hic Sanguis, qui hunc circulum peragit, etiam similia elementa instaurando spiritui animali advehit.

Formae Organicae corporis simpliciores et mediae sunt, quas fibra medullaris cerebri et nervea corporis sola init et construit, uti est primitivum cerebrum et cerebellum, ut et medulla Oblongata et spinalis cum singulis eorum teneris membris et partibus, et inchoamenta Viscerum, ut cordis et organorum SenSOriorum et motoriorum, Verbo quae usquam fibra composita

adit; haec omnia in primordio formationis ex solis fibris non autem VRSis sanguineis excitantur, ut ex Malpighio aliisque observatum est: ipsa fibra simpleX absque composita, quam per circumvolutionem format, per se nihil organicum producit, ita nec anima absque Spiritu animali, praeter corticem Simplicem, qui est forma organicarum prima et unimae proXima: ita quicquid organicum est, de fibra simplici et composita, seu de spirituali et materiali participat.

58쪽

OPUSCULA PHILOSOPHICA.

CAP. XI.

Quod anima ab*que viritu animali non cor et va8a arterio8a et venO8a, nec San quinem rubrum, proinde nec formam ultimam oryanicam 8eu corPuδ producere queat. Secundum theoremata Transactionis de Fibra sequitur, quod nihil detur substantiale in toto corpore quam anima et ejus fibra,

quae simpleX Vocatur. Ratio est, quia fibrae simplices per Suam determinationem formant fibram medullarem et nerveam, haec Vero Vasa Sanguinea, et haec iterum cum fibris glandulas, ex quibus ductus et emissarii tanquam novae sbrae vel 11OVa Vasa procedunt: ex his jam, scilicet ex fibris, vasis et ductibus con-Struitur totum Systema Seu Corpus : proinde VRSn Sanguinea existere nequeunt absque fibris compositis, et hae non agunt fibras absque spiritu animali; ita quando anima Corpus Suum informare aut creare ingreditur, primum debet Spiritum quendam intermedium producere: ipse etiam Sanguis ruber non existit absque eodem spiritu, nam spiritus ille est principalis Sanguinis essentia; quando enim globulus Sanguineus ruber dissolvitur, in sanguinem puriorem, medium, Candidum Seu in hunc spiritum, Secundum propOSitionem, TOSol Vitur.

Quod anima ab*que viritu animali nihil determinare in ac

Actio corporis dependet a fibris nerveis et a vasis sanguineis, quae fibras motrices struunt: in unum quemvis enim musculum intrat tum fibra quam vas sanguineum, id est, spiritus animalis et sanguis ruber, quod visibilis experientia confirmat; quod spiritus et sanguis sint causae efficientes actionis musculorum, paret eX convul Sionibus, tetanis, SpaSmis, a paralyticiS, O- plecticis, epilepticis, tum etiam ex fibra Vel VRSe Sanguineo re- Secto, CompreSSO, ObStructo, quod muSculi actio illico pereat. Ideo ut actio a voluntate, et voluntas quae talem actionem reSpicit, ab arbitrio mentis prodeat, neceSSum est, ut Sit tam Spiritus quam SanguiS; Spiritus enim est Substantia media, cui

59쪽

imperat anima, Sanguis autem est SubStantia ultima, quae Obsequitur. At qua ratione anima determinat Suam voluntatem in actum, ipSa anatome cerebri docet, fit enim per constrictionem et eXpaΠSionem glandularum corticalium, ita spiritus animalis, tanquam Sanguis a corde in arterias, in fibras et tandem motrices corporis exprimitur; et rengit semper sanguis et sese restituit, inde actio reciprocntur.

Quod anima al*que viritu animali δentire illa quiae corPori

accidun , nequeat. Singula Sensuum organa suis nervis sunt instructa, oculus nimirum suis Opticis, auris suis auditoriis seu septimi paris, lingua Suis gustatoriis sive quinto et nono pari; nares Suis Olfactoriis, qui tanquam mammillae anteriori cerebri faciei incumbunt: hiS nerviS resectis, compressis, Obturatis, sive aliter debilitatis, illico sensus ad gradum damni acumine suo privatur: hoc sola experientia dictat: ipsi vero nervi ex fibris medullaribus seu illis quae ex glandulis corticalibus Oriuntur, consistunt, proinde RbS-que fluido et spiritu istarum fibrarum nulla sensatio existit; nec sensationes immediate ad animam absque tali internuntio queunt

ascendere.

CAP. XIV.

Quod talis θil aolio et 8en*atio, imo etiam imuinatio et ovitatio, qualis ras viritu8 animalis et eju8 cirmulatio in

corPOTH. Hoc consequens est theorematum antecedentium, Si enim Rnimn corpore Rgere, et organis Sentire absque spiritu animali

nequeat, fluit, quod talis sit actio et talis Sensatio, qualis est spiritus animalis, qui actionem et sensationem producit: id otiam in temulentis manifestatur, ut et in insanis, fatuis, caeterisque, quorum Spiritus vel contaminati sunt, vel irregulariter circulant, Vel eorum perpauca aut nimia copia in organa SenSO-ria et motoria influit: ab ipsa loquela, gressu, facie, imo ab

60쪽

OPUSCULA PHILOSOPHICA.

Organo visus evidenter elucet, qualis est status spirituum, scilicet quod a vinosis spiritibus et aculeis sint excitati, ita ex ataxia fluit inordinata actio et loquela : quod autem imaginationem Ri-tinet, cujus ideae sunt mutationes status glandulae corticalis, ut et cogitationem, cujus ideae rationules sunt similes mutationes Status corticis simplicis, in sequentibus videbitur. Interim qualis est imaginatio, talis est sensatio et actio, nam haec ab illa ut a Sua proXima causa descendit.

Secundum definitionem Spirituum animalium, participant illi tam de anima, quam de corpore; et qualis est SpirituS et ejus circulatio, talis etiam est actio, sensatio, imaginatio et cogitatio, proinde ex natura et qualitate horum spirituum trahimus, quod spirituales simus, et quod corporei Seu materiales; quo plus enim animae eis inest, eo plus Spirituales Sumus, et Viee VerSa; exhinc apparet, quod qui crassiusculis utimentis et sorbibus fruuntur, et terrenis animum immergunt, immundo et materialibus formis impraegnato spiritu gaudeant; quod etiam experientia

confirmiat.

Quicquid in no*Do micro o8mo mi Rumra viritum animalem, vocatur homo infernu8; et quicquid Gl infra, vocatur

homo eaeternu8. Supra Spiritum animalem est anima, infra illum est sanguis ruber cum humoribus sanguine crassioribus; nnima est spiritualis, et ejus operatio, qua respicitur corpus, caeleStiS; SanguiS Vero est quoad plurimam partem corporeus, nam elementis salinis abundat; in ipso autem spiritu continetur utrumque, nam ille ad utriusque naturam EX aequo accedit: quod SuperiuS eSt, etiam est simplicius, prius, perfectius, et Simul interius, et quod inferius, est magis compositum, posterius, imperfectius, et simul eXterius; ergo homo internus est supra istum Spiritum, et per-

SEARCH

MENU NAVIGATION