장음표시 사용
181쪽
afronitro , o col sale abbrustolito . Qualianque di queste sos tange Sia ZΡ-plicata , rechera giovamento . Saneris ancora i 'acqua colata per Un panni-cello , e gettata nelle narici . Gene-ralmente per quasi tuiti i morsi de' rettili , i medes imi rimedi sanano perio pili gli uomini , e sono salutariat bestiarne . Inolire per te malaitie paratali , si giovevole at cavalli , agit asini , ed ai muli la cavata di
183쪽
I Malis, Γιαλις, est jumentorum morbus , quia praVorum humorum colluvie nasci videtur. Ue tetes hippiatrici hoc vitium in varia diviserunt genera , ob Varia Symplomata , et partem male aste clam . Absyrtus , et Hierocles mali dem partiti sunt in humidam , siccam , articularem , et intercu rem : Theomnes tus Vero in aridam , et humentem . Humida ex humore pituitoso , tenui , albo , et aquae fere simili , qui ex naribus manat, cognoscitur . Est curatu facilis . Intercus producit scabiem , et remediis abigitur . Sicca nihil per nares emolitur , et omnia respuit auxilia . Animal hae mali de detentum brevi mortem oppetet ; et e nim cibum , et potum sumit , tamen macie , et languore conficitur, coctionis munere non fungitur, nares distendit, gravem spiritum efflat, ilia habet in tympani modum intenta , aliisque angitur symptomatis . Articularis , quae a nonnullis destillatio, et a Romanis suspirium Vocabatur, articulorum cruciatibus comitatur . Ejus notae sunt ;sanies e naribus ejecta crassa, foetida, et lutea, capitis graVitas, sterior cum sibilo, macies, cibi
184쪽
fastidium , e laudicatio, et quacunque corporis par te procumbit animal illic dolorem sentit. Hoc vitium Graeci mali dem appellarunt , vel ob pituitosam , et albam materiem , quae naribus effluit , mutuato nomine ab ovillo vellere , quod ααλλὸς ipsi vocant; vel a μαλη, id es r axilla, cum malis hanc partem in primis tentet .
2 In multorum morborum curatione magni sa- ciebant veteres lauri baccas , quae plus quam folia calfaciunt. Tabi, orthopnoeae, omnibus thoracis rheumatismis, aliisque moIbis ipsas prodes- Se opinabantur , ut patet ex Dioscoride . Continent oleum Volatile, et fixum oleum in semine. Ex maturis baccis nunc laurinum oleum exirhaitur ad liniendum , ut in paralysi ; quod olim tanquam remedium carminativum adhiberi consuevit. 3 Graeci a Romanis fortasse habuerunt unis clam , quam vocant oυγχιαν , quaque utebantur Romano more divisa . Parum compertum est de tempore, quo primum est adhibita. Uncia invenitur hoc signo expressa γο . Graeci Vero etiam
hippo iatricis ponderibus usi sunt, quae a communibus differunt, et ab aliquibus mulo. medica appellantur. Nam mina hippo iatrica unciis quindecim constabat a litta drachmis nonaginta b Un-
185쪽
cia drachmis septem cum dimidia ; drachma tri
bus scrupulis, seu obolis sex. Haec differentia apud auctores inquirenda est, qui de Graecorum ponderibus, et mensuris pleniuS tractant. Aphronitrum , ac μνιτρον, a spuma nitri, τού αφρου νιτρου , distinguere opoItet ; non quidem ut aliqui autumarunt, aphronitrum esse genus nitri fossile , spumam vero nitri nitrum factitium ; sed ut testatur Galenus 9. simpl. florem Seu Spumam nitri utroque enim modo , et ἀφρὸς vi τρου, et ανθος νίτρου ab ipso dicitur albam esse , et triticeae sarinae similem: aphronitron Verone utiquam sarinae similitudinem habere, sed coactum , compactumque esse . Hoc etiam demonstrat Aetius lib. 2. cap. 6o. inquiens . Aphronitrum , et nitri spuma invicem disserunt , quare spuma nitri
est remedium magis riccum , farinae hordeaceae νisu Iroxrmum . Aphronitrum νero nec forinosum , nec
solutum, sed compactum . Videtur Plinius nullum discrimen inter aphronitrum , et spumam nitri depreheu disse . Martialis etiam sequenti epigrammate nullam differentiam agnoscit. Rusticus es t nescis quid Graeco nomine dicar 'Spuma vocor nitri . Graecus es t 'Azρ νιτρον .Et revera hujusmodi disserentia valde exigua esse debet. Ueterum enim aphronitrum, et spuma ni
186쪽
tri nitratum calcis , sodae , potassae , terrea Iumque partium misceta fuisse videtur. s Vivum sulphur auxiliari equis mali de laborantibus ab Auctore existimatum est . Vires vivi sulphuris, videlicet ignem non experti , θείου απυρου, refert Diosc. lG. cap. 83. Plinius cum quatuor genera sulphuris adnumeret, in quid lib. s. cap. I s.
eo solo ex omnibus generibus medici tituntur .
6 Myrrha , σμύρνα, est gum meus Succus concrescens, qui parum resinae , et olei aetherei continet . Cuiusdam arboris ramis , vel truncis incisis extillat , quae in Arabia , vel Abyssinia fruticat, ad aliquam forsan mimosae speciem pertinens. Myrrhae frustula sunt lutea, rubra, Sub- pellucida , albidis venis notata , odorem nimis fragrantem emittunt, et Sapore amaro pollent. Uetusti hippiatrici remedium esse myrrham pro mali de judicabant, ut antiqui medici pro morbis pectoris, aliisque a flectionibus; nec ab eorum judicio aetate nostra dissentitur. Nam ut anthysterica, stimulans, Stomachica, alati septica , Vulnera . Ita , et optima in pulmonum vitiis, et in phthisi Iecensetur; quamvis haec virtus a multis sit impugnata .
187쪽
7 Crocomagma , κροκοα αγμα, est unguenti crocini retrimentum . Nos α enim materiam craS-sam , ct iaeculentam indicat , quae post factam expressionem remanet . Vatiae sunt differentiae , Variique crocomagmatis usus , ut apud Vetustos
8 Tradit Gal. r. de cinis a. irim Illyricam omnibus praestare . Verum Theophr. hist. cap. 7.jam dixerat itim laudatissimam esse , quae nascitur in Illitico, et quidem non in maritimis locis, sed mediterraneis , et magis ad septentrionem sitis . Ex hac sententia Plinius lib. 2I. cap. 7. inquit : Iris laudatissima , in Illirico , et ibi quoque non in maritimis , sed in sylν stribus Ditionis , et Narone . Sic etiam ait Nicander in Ther.' I ιν S mi Δριλων κM Nαρονος Ο nVersio Gorrhaeitum natam Naronis ijin
ADNinitur , quaque Altricis Drilo perfluit agris Iarito, et Naro sunt duo flumina in Dalmatia
illitico vicina, teste Ptolomaeo. 9 Ex paucis relatis symptomatis, et absurda curatione affectionis pulmonum , de qua Hipp. Vet. loquitur, haud clare patet, quae ipsa sit. Conq
188쪽
ectati potest , eam esse rheumaticae indolis , et ab humorum lymphaticorum in pectore congerie productam, ex Qua Iespirandi dissicultas , et humidarum materierum ex naribus profluvium na
Io Latinorum hemina est Graecorum κοτυλη, quamvis hae mensurae aequales pror us non Sint . Nam Attica cotyla uncias novem Italicas , he mina vero decem capit. Illa sextarii dimidio respondet, unde βρι ιυστον quoque Vocatur, ut Interpres Aristoph. in Plutum scribit, et Rhemnius Fannius hisce versibus :At colytas , quas, si placeat , dixisse lieelit Hsminas : recipit geminas sextarius UAur . Adnotandum hic est ut supra de ponderibus, hippo iatricas mensuras eodem esse nomine cum At.ticis , verum ab his differre , ut et a georgicis. Inquiunt enim auctores , qui de Graecorum ponderibus , et mensuris Scripserunt, ex auctoritate cujusdam Graeci scriptoris incerti nominis, hippo iatricas mensuras se habere ad medicas proportione supra teli iam , id est plus quam illas tertiam partem capere . Id monitum esse Volo Pro reliquis etiam mensuris , de quibus Veiba facere opus erit.
189쪽
II seritur ervum pro pecoris pabulo , quia be
ne alit. Dicitur ορο ῖος quia boves eo Vescuntur set saginantur. Inquit Diosc. lib. 2. cap. I 3I. bO-γes. autem saginat , si elixum apponatur . Gai lib. I. de aliment. facult. Eoves pascuntur ervum a ud nos , aliasque multat gentes , in aqua prius edulcoratum ; homines vero ab hoc semine prorsus abstinent. Est eni 1r insuavissimum , et mali succi . In maena tamen fame, quemadmodum Hi ocrates quoque scripsit, necessitate coacti, ad ipsum nonnun
quam accedunt. Olim vaccis dabatur ervum, quod lac aupere credebatur. Aristoteles lib. 3. hist. anὼmal. cap. 2I. Pabuli penus aliud lactis copiam extinguit , aliud auget, tit cytisus, et orobi -- Ervum Fratanantibus non prodest, pariunt enim di=cilius. Ad expiationes, et piacula antiqui usi sunt Oro bo , teste Plutarco. Ir. Hordeum Graeri κρ ην dixerunt , quasi γοὶ τον , Secretum . Nam hordeo opus sunt multa , ut separentur glumae . Antiquissimis temporibus hordea ολαὶ et ρυλ a dicta fuere, quia, ante molas inventas cum sale edebantur integra . Homerus hordeum κρὶ in neutro genere dixit 'Oδυcr. δ. et ' Ιλιαδ. b. Latini hordeum forsan dixerunt, ab oriendi celeritate , quod ante caetera frumenta germinet. Bonum est alimentum, et multum me
190쪽
dicinae usibus inservit, ut unusquisque apud auctores colligere potest. x3 Suillum cerebrum auctor praescribit equis, quibus pulmo negotium exhibet. Cerebrum enianquorundam animalium ceu praestans medicamentum apud veteres valebat. Ex. gr. illud capreoli
adversus venena, morsusque bestiarum virulentarum optimum iudicabatur; terrestris leporis contra metum edebant, vel id astrictu aut cibo insantibus praebebant , ut expedite dentes prodirent; pulli, et caponis in vino contra serpentium morsus bibebant; et ita de cerebro alias huius. modi ineptias in eorum scriptis complexi sunt.
r Apud Galen. Aldio v. aliosque descriptio prolixa gallinae , et galli invenitur . Ex his apparet, in aliquibus morbis Vario modo gallo Veteres usos esse . In affectione pulmonum , de qua auctor verba facit, gallum tam incoctum , ut prorsus liquatus sit , cum vino infundere jubet , ob suam molliendi, et incidendi virtutem . Mangelus in Biblioth. pharmaceutico-medica sub verbo
Gallina breviter loquitur de Gallo Vetere , ut de ejus juris usu in variis morbis.