장음표시 사용
11쪽
Α D A V E R A quaedam puerilia forte olim invisenti, biennis sese obtulit puella, quatuor spe ctanda abscessibus , singulari ratione distributis ; scilicet horum primus in sinistra faciei parte , prae aure positus erat , & cute adhuc integra prominenS , suppuratam parotidem pro-Xime mentiebatur. Sectione instituta , comperi, parotide nihil vitiata , abscessus materiam ex illo oriri temporalis ossis sinu , qui maXillae inferioris condylum recipit ; quorum Ossiuin superficies cariosa erat, CartilaginibUS nempe articulum obvestientibus, suppuratione undique abrasis. Abscessus alter a deXtris proflabat , & eodem adamussim, quo sinister, loco positus , easdem omnino partes VitiaVerat , mira comparis vitii imitatione. Tertia suppuratio incubuerat humero deXtro, quae a parvo fistuloso orificio anterius incipiens, ad ipsam ducebat ejus articulationem cum scapula, qu A una cum viciniis copiosis
12쪽
pure redundabat; & huic similis altera ad humerum sinistrum suppuratio conspiciebatur, si id unum eXcipias, quod paullo altius pos1ta, Cla-Viculae magis cum acromio articulationem
affecerat I) Vides ergo bigeminos abscessus satis inter se similes , & symmetrico fere modo lispositos. Id mihi primum in causa fuit Cur de symmetrica
quorundam morborum collocatione cogitarem.
Cui enim mirum non fuisset, partes tam dissitas tam simili modo fuisse affectas 3 Atque inde philosymnaetriae hujus eXempla suppeditare praxis non destitit.
passim videre est, quod in memetipso eXpertus sum, dente aliquo carie infecto , lateris alterius comparem dentem simili morbo laborare. Mutitas, & surditas, quae facultates adimunt duplicibus organis inniXas, aliud eXhibent argumentum facilioris silmilibus in partibus morborum coeYistentiae. Oculorum etiam morbi aliquam videntur symmetriam affectare, dum binos saepe oculos conjunctim afficiunt. Amaurosis prae caeteris,& cataracta raro occurrunt solitariae.
Pulcherrimam abscessuum , symmetrica ratione sibi mutuo respondentium , historiam vide in Bertrandi Oper. anatomico , chir. tom. s. pag. IS9,, nota b .
13쪽
Insuper qui aliqua ex parte mutilus a nativitate est , raro eundem defectum in artu et symmetrice respondente non patitur qui contra eXcessu quopiam notati sunt, inutiles additiones plerumque pares habent. SeX in utraque manu
digiti ob oculos subinde veniunt sex in utroque pede. Huc attinet & illa frequens loXarthri congeniti similitudo, qua id vitii genuS , quod, eX. gr. , in Uno pede Observatur, alterum pari jure deformat , ut ne sectione quidem ullum vitiatis in partibus discrimen appareat: quasi leX naturae ea sit, ut quemadmodum bene conformati artus mutuo non differunt, sic & similia vitia soratiantur, ubi alteruter a naturali dispositione
Atque haec symmetricoriani morborum specimina sunto. Asymmetricorum Vero nomine nobis erunt ii morbi , qui ex geminis partibus, vere, aut apparenter aequalibus, unam tamen quodammodo praediligant, eam saepius, quam alteram invadendo. Sed antequam de iis loquar, juvat animadvertere , in singularum partium confirmatione minus reipsa symmetricam fuisse naturam , quam vulgo videri Velit. Nam, ut mittam quae notissima
sunt , & quorum aliquis mihi erit usus in
14쪽
posterum, illam nempe quaedam in pectore, multa in abdomine plurima in vasorum distributione secus disposuisse , ac eXterna corporis facies prae se ferat: vasa dexteri brachii paullo ampliora sunt quam in sinistro i); anfractus cerebri in unoquoque hemisphaerio non eadem
ratione diriguntur a ) ; sinus frontalis sinister deXtero saepe est grandior 3 ; atque his
simili R. Naturali isti humani corporis asymmetriae nos insuper aliquid addimus , cum similes partes,s1ve sponte nostra, sive natura suadente, dissimiliter eXercemus. Satis communis est habitudo, qua dormientes dextero libentius, quam sinistro lateri incumbimus Τ & multo magis vulgata est dexteri brachii prae sinistro eXercitatio , quae adeo quidem invaluit, ut plura jam sint, quae laeva manu perficere, indecorum habeatur. Atque huc etiam vetus institutum referri potest, quo Amagones ab historicis adeo celebratae, mamma dextra privatae ab infantia Vivebant, ut brachii
3 Morgagni advers. anat. I. n. 28. 4) Aliter in hac re cum nonnullis aliis censet Swietentus S. I I S. sed , Opinor, minus Vere.
15쪽
tate multa in artes Gnanti oriuntur incommoda.
Sed ne a nostris discedamὶ quanquam Celsus, a )& qui eum secuti sunt, artis Magistri , generalia praecepta tradentes, passim jusserint Chirur
gos eandem in utraque manu sibi promptitudinem comparare; attamen neC multo nOS profecisse compertum est, neque eos multum sperasse diceres , de confirmata nimis habitudine corrigenda. Quoties enim silas operationum instituendarum descriptiones tradunt , te lora, ubicunque id fieri possit, sinistrae manni munera demandant 3 ). Res quidem ut plurimum ita se habent, aut ita disponi possunt, ut nullum fere inde veniat impedimentum ; longe tamen abest quod id perpetuum esse queat. Etenim,eX. gr. , in lithotomia eXercenda durities aliqua, vel profunda cicatriX , aut mala Ossium confirmatio, ita sinistrum perinaei latus praepedire
IJ V. Hippocr. de aer. aqv & locis lib. n. 3 o. &doctissima in eum Septalii nostri commentaria. et ) De me dic. praefat. ad lib. 7. 3 Hoc adeo verum est, ut in ipsam et cataractar
depressione cel. Sharp. docuerit , chirurgum ad posteriorem stare aegroti partem , ut dextra manu & in oculo dextro uti posset. Op. chir. cap. 28.
16쪽
posset, ut necessario ad dextrum confugiendum esset: amygdalae item deYtrae rescimio forficibus aegre perficitur , veluti de se ipso fatetur eXperientissimus caeteroquin Caque ci), quia forfices manca manu vix bene adhibentur et ); saphena interna in pede sinistro minus commode manu deXtra pertunditur; & alla multa , in quibus alterius manus ineptitudinem chirurgi passim dolent. Huic malo an certum parari possit remedium , ego quidem definire non ausim ; crediderim vero inde unice boni aliquid esse sperandum , si tyrones chirurgi serio admoneantur,
cum primum artis instrumentis ineXpertu8 admo-Vent manus , ea protinus tum laeva, tum deXtera pariter pertractare, ut eandem eodem tempore, parique gradu utrinque habitudinem acquirant. EX- perientia enim testis est, impeditam haerere manum illam , quae ad actionem instituitur, cui altera jam assuevit, contra vero rebus novis eadem quasi facilitate manus utraque aptatur ; eXemplo sint
qui musicis instrumentis dant operam. Ii siquidem cum initio singulis digitis necessario utrinque ludant , miram aequalemque fere manuum prona plitudihem repetita egercitatione sibi
et On est rarement ambidextre aveo des ciseaux. Iovis. ibidem.
17쪽
Comparant. Quod equidem foeminis aeque ac hominibus commune est , ut minu8 Vere ab
Hippo ate dictum sit: Mulier ambi dextra non β i ). Sed de his nimis multa ; en me jam de
asymmetricis morbis loquentem. Ac primum fuit a Riolano observatum, scapulam deXtram ob majus fortasse brachii dextri exercitium a muliebri thorace eYtricatam, saepius prae sinistra , indecore puellis prominere ca). Carolus Piso , Boerhactet ius , aliique renates calculos longe frequentiores sinistro in rene observarunt 3 ). Atque hujusce rei causam H mannus deducebat ab intestini coli pressione, sinistro reni proXime adjacentis. Sed huic altera addi potest, venarum scilicet emulgentium diversa admodum ratio ; earum enim sinistra pulsantemaortam superscandens, longiori decursu ad cavam pervenit, eique sub recto angulo inseritur rdeXtera vero brevior , & nonnihil inclinata, facilius in cavam ipsam sanguinem fundit. Simili modo se habent testium Vitia , quae saepius, ut in renibus, sinistro obveniunt; idque
1 Aphor. 43. seel. r. vide etiam comment. ad hunc locum. et) Encheiridium anat. lib. 6. cap. 7.
18쪽
de hydrocele pronunciarunt Dodonaeus praesertim& Hildantis; de cyrsocele si antius ci); de inflammatione , quae in validis nisibus quandoque eXcitatur , Le Dran a ) ; de reliquis autem
morbis idem assirmare eX propriis observationibus non dubitarem. Rem hanc Mor Vntis ab illa repetebat, quam nuper innuimus, lentiori sanguinis progressione in sinistra Vena emulgente; haec enim sine aliqua retardatioue esse nequit sinistrae venae spermaticae in illam plerumque confluentis 3 ), secus ac deXtra faciat, quae cavam petit. Non tamen una haec est morae causa. Etenim cum vis impellens ab arteriis derivata, in utraque spermatica vena eadem sit; renalis autem sinistra vena altiorem Occupet locum, hinc sanguis a sinistro teste reduX altius ascendere debet, gravioremque sibi incumbentem propellere columnam; pro ratione igitur diversae hujus altitudinis, tardius eXcurrat necesse est. Insuper e venis spermaticis quae deXtera est , cavam subiens angulum essicit peracutum ,
,, des testicules des homines, j'ai seu vent remarque que,, te gauche avolt des vel nes & des arteres plus gros es
19쪽
minorem certe A s. graduum; sinistra vero ad angulum rectum in emulgentem fluit; eX quo fit ut venae istae inaequali facilitate proprio trunco sanguinem Committant. N eque vero praetereunda est altera huc faciens Dranii animadversio, Colon scilicet intestinum, satis frequenter & flatibus ΩeXcrementis distentum, dum a sinistra ad deXtram inflectitur, romanum S. efficiens, vasa spermatica sinistra supergredi, proindeque & premere posse. Mory agnus sane Vidit testium dolores, & intumescentias, ab iliorum flatulenta tensione su- hortas , flatibus remittentibus evanuisse I ). Adolescens venereo sinistri testis tumore laborans, manifesto magis dolebat, ubi flatulentos cibos ingessisset. Hisce opposita est ratio inguinalis herniae, quae deXtro in latere frequentior observatur ca). Hac de re qui certior fieri velit, quascumque Ostienderit hujuscemodi hernias, sive dextras sive sinistras in schedulis adnotet, illarumque eXcessum
facile deprehendet ;). An ex eo quod in latus
1 Epist. cit. n. 4Ο. et Excipiendae fortasse epipleules sunt, quae a sinistris frequentiores dicuntur. V. disput. chir. Haller. Quaestio an in Herniis &c. tom. 3. 3 Idem apparet ex notula quadam a Sabatiero tradita in Mem. ac. chir. tom. IS.
20쪽
dextrum libentius decumbimus , intestina in
abdomine laxo ne Xu mobilia, proprio tunc pondere ad latus dextrum concurrunt, dumque respirationis, tussis, sternutationis motibus agitantur , abdominalis anuli deXtri vicinias saepius urgent , qui sic una cum peritonaeo sensim
debilitatus , facilius cedat partibus in hernia detrudendis 3 Conjecturae alioquin probabili adversari videtur Cl. Wrisber i Observatio, quae docet, hernias quoque congenitas a deXtris frequentius apparere I ) Cl. Portat in eruditis, quibus Lieulaudium illustravit, commentationibus Obiter ait, longe plures Cystoceles in parte de Ytra, quam in sinistra fuisse notatas ca) ; idque eX Vesicae
urinariae positione deducit, quam ad latus deXtrum nonnihil inclinare contendit. Verumtamen cum hujusmodi vesicae obliquitas minus vera Videatur;& eX iis, quae eXtant, cystocelis eXemplis non pauca ad latus etiam sinistrum reserantur, degenerali computationis istius . veritate liceat d
1) Observ. anat. de testic. ex abdom. descensu. a) Esais d'anatomie. TOm. a. pag. 2 7. 3 Sabati erus e contra vesicam ad sinistrum latus inclinatam esse credit , proindeque lithotomiam laudat hoc in latere institutam ; quamquam in hac re manus Commoditatem magis chirurgi respexisse , quam Vesicae