Sylloge opusculorum ad rem medicam et chirurgicam spectantium, quae primum a cel

발행: 1790년

분량: 134페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

punctorius pleuritidis dolor in variis haeret pectoris locis; plerumque tamen latera Occupat,& in his latus dextrum frequentius. Id obse Varunt in primis celeberrimi trillar, F Van-Snpleten a ); quibus etsi minus assentiat Cl. Cullen a ) ; mihi nihilominus eorum sententiaeX meis etiam observationibus verior est. Sed undenam pleuritidis deXtrae frequentia Z Analiquid conserunt major a de Xtris pleurae , &pulmonis amplitudo; major etiam motus, &frequentior decubitus 3 Cl. Rofensein, in primo docet , Variolarum stadio sinistrum speciatim oculum lacrymis ir

Simile quid obtinere opinor in criticis tumoribus, qui per acutam febrim glandulis parotidi-hus superveniunt, nomenque a sede desumunt. AEgrorum frequentia in amplo Nos conato non paucos obtulit observandos, eosque, cum unici apparuerunt, longe plures sinistram parotidem invasisse memini, idemque schedae testantur, in quibus aliquas ex illiusmodi observationibus referebam.

22쪽

Nunc mihi in promptu sunt animadversiones quaedam ad tumorum istorum indolem spectantes, quas hic inseri Lectores meos eo facilius passuros esse crediderim , quod a Morga no nihil hic accepimus, fatetur enim, eX parotidibus febrilibus se nullam unquam dissecuisse I). Propositum mihi igitur in primis fuerat, quaenam esset vera morbi sedes sedulo indagare, an scilicet tumoris materia eXtra glandulam haereret in celluloso ejus involucro , an potius in ipsamet interiori propriaque glandulae substantia, & hoc quidem ultimum in parotidibus febrilibus obtinere deprehendi; alterum in quibusdam ejusdem glandulae tumoribus : qui lymphaticae praesertim naturae sint. Rem eXempla docebunt. Vir trigenarius, synocho putri decumbenS , parotidem a sinistris emisit, quam seXto ex quo eruperat die alicubi emollitam, per tenuissima,& livescentia fere integumenta lanceolam adigens aperii, prodiitque ichoris aliquid cruenti, &subnigri, cujus guttulae quaedam eX aure biduo

ante manaverant. ΡOstridie mortuus est. Sectione parotidem glandulam simili humore penitius imbutam vidi, fere corruptam, nec ullam amplius folliculosam faciem servantem. Inde putredo ad mediam usque colli partem, nec non ad pha- 1 Epist. 27.

23쪽

ῖῖ ryngis amygdalaeque Vicinias propagabatur. PamVum etiam foramen in cartilaginoso auris ductu reperi , per quod humori aditus ad aurem patuit. Vir obesus I), febri defunctus, duriusculum,& prominentem parotidiS tumorem utrinque exhibebat. Glandula ergo dissecta , albo pure undique scatuit, quod tamen non in uno communi cavo continebatur, sed per singulos lobulos distributum , Veluti e distinctis crassioris spongiae poris , pressione eliciebam. Ipsemet etiam stenonianus ductus, sub parvi intestinuit forma, pure turgebat, cujuS guttulam aliquam in os fudit, modicam tamen Ob hiatus angustiam, quae subtilius specillum non admittit; ut cum Petito merito ridea8 Va na illorum consilia, qui in usu specilli ad stenoniani ductus obstructiones reserandas nimis confidunt ca). Ρosset quidem aliquam afferre utilitatem frequens in febribus buccarum abstersio , ne sordes ductus illius ostiolo adhaerentes salivae eXitum intercipiant;

quin immo non alienum esset mitioribus syalagogis ore agitatis hanc eXcretionem nonnihil promoVere, ut humor hac ruenS, & materiae criticae admixtione ad stases pronus, facile minus

1 ) plenioris obesique corporis habitus criticis rotidibus obnoXii magis esse Videntur. a Trai te deS mal. chir. t Om. I cap. q.

24쪽

glandulam infarciat. Etenim salivae etiam sanae

retentio parotidis tumores eXcitare Valet. Puero ann. I sub synochse febris finem orta in ore gangrena Omnem a deXtris buccae substantiam exederat; eaque cohibita , dum mamginibus ulceris cicatriX adnascebatur , factum est, ut stenoniani ductus eXtremum, quod ad masseteris limbum anteriorem detruncatum terminabatur, a cicatrice non parum angustaretur.

Quamobrem parotis glandula aliquo cum dolore subtumuit, noctu praesertim molesto I). Ductus ego orificium cum frustra oculiS persequerer , tumidulam parotidis regionem comprimebam,& illico canalis orificium indicans, eX quadam eXigua sede rivulus salivae erupit, subsidente parotidis intumescentia, quae deinde non secus ac dolor , aliquandiu repetita compressione praecaveri potuit. Licuit etiam in hoc puero egregias decocti chinae vires eXperiri; cum enim aegro ad scorbutum prono, diuque in inquinato nos comit aere degente , gangrena pluries ingenae ut Cere renOVaretur, eam decocti illius ablutione , filisque intrisis, plusquam decies cohibere felicissime potui. Alterum insuper phaenomenon in hoc animadverti, cum scilicet cicatrix sub

i Idem ab eiusdem ductus compressione contigis

se vide in mem. RG. chir. tom. 9.

25쪽

oculo dextro fieri caepit, ejus tunc palpebrae insigni, diuque persistente aedemate intumuerunt. Quod mihi novum non fuit , Videram enimalium ante puerum , Cui, Cum magnUm VulnUS ex calcis ictu in mala sinistra recepisset , erctractisque nonnullis os eis fragmentis, cava cicatrice su- pe rst ite sanatus esset , a cicatricis tamen constrictione palpebrae sinistri oculi pertinacissimo sedemate fuerant affectae. Εjusmodi aedema nasci solet etiam in iis , quibus fascia sub naso ad labii leporini conglutinationem transversim ducitur I ; quemadmodum & alibi eadem cicatricis adstrictio reduci sanguini vel lymphae obicem faciens, aedematosam intumescentiam inducit. Magna tibiarum ulcera ad cicatricem perducta , pedis collum diu tumidum saepe relinquunt. Tumebat longo sati8 tempore penis glans in adolescente , cui gangrena Omnia penis integumenta cum toto praeputio absumpserat; deinque per totam penis longitudinem arcta cicatrix superinducta fuerat. Gangrena haec a vinculo quodam per jocum medio perii injecto suborta, destructionem colis totius minitabatur. Ego Verossimiles alias gangrenas eX ulceribuS , puta , Venereis ortas reminiscens , tuto praediXi, praeputium dumtaXat, nec non integumenta penis

26쪽

fore peritura, quod ubi factum fuisset, gangrenam illico cessaturam. Est enim nonnullis in morbis

dotantia quaedam specifica I quam ipsi raro

praetergrediuntur. Gangrenae illae, quae VenereiS bubonibus interdum superveniunt , in latiori quadam, sed fere in omnibus aequali area consistunt. Membrorum sphaceli tapius ad articulos desinunt &c. Sed ut ad humoris & vitii sedem in parotidis tumoribus redeamus, illud est animadvertendum , quod licet parotidis febrilis materia in ipsa glandula deponatur; non id tamen omnibus generale est, quemadmodum in homine vidi a diuturno femoris vitio aegrotante, Cui paucos ante obitum dies utraque parotis intumuerat, licet sinistra tantum ad mortem usque perstiterit. Huic enim tumor a lympha solum, circumambientem cellulosam irrigante, efficiebatur quin imimo lympha quoque madebant cellulosa septa, quae glandulae iobulis interjiciuntur,tobulis iisdem a se invicem paullo quidem disjunctis, sed nil prorsus vitiatis.

Illud huc faciens omittendum non est, quod saepius observavi, satiS magnum una cum

I Novum nomen a cet. Huntero usurpatum , Utionsuetam in urethra vitii gonorrhoici limitationem indigitaret. Trai te des mala d. Vener.

parotidibus

27쪽

I7 parotidibus in temporali regione adesse aede ma , cujus causa procul dubio repetenda est a tumoris

mole ; Venam temporalem Comprimente. Solet enim haec Vena continuo supra parotidem sanguine turgida conspicci , eamque in hujusmodi aegroti8, avulso etiam capite plenam vidi, quando

rescissis omnibus Venarum truncis, fere omnem

alioquin cruorem facile amisisset. Neque vero simplex tantum zedema, sed durior non sine dolore tumor, & ipsius mei crotaphitis niusculi vera inflammatio febriles parotides interdum

comitatur.

SeXagenario viro parotis febrilis a dextris oriebatur, quam cito subsidentem altera a sinis tris eXCipiebat, in abscessum terminanda. Incusione sub aure facta, ulcus ibi per mensem stiperfuit, multa scatens materia, cujus aliquantulum quotidie ex aure prodibat. Eger interea, soluto licet primatio morbo, nonduna bene convaleiacens, diu languens, iterumque in pejus ruenS, soporosius interiit. En autem quae se mihi in CadaVere offerebant. Omnis cellulosa tela in sinistro capitis latere lympha madet undique. Parotis glandula veluti contracta , strigosa, &duriuscula, rubrisque hinc inde punctis. notata est I). Ab eXterno autem incisionis loco ulce

a b An ab hujusmodi rarotidis constrictione, ilia

28쪽

I 8 rosa via ad meatum auditorium patet, Cujus cartilago erosa partim conspicitur ; proXima CanaliS osset pars, una cum radice apophysis Zygomaticae , carie infectae visuntur ; quaedam etiam ossea fragmenta mobilia occurrunt inauditorio ipso meatu, quibus se se addunt nonnulla velut hic emortui insecti testacea spolia; temporalis musculus praegressae inflammationis non dubia retinet vestigia , & aliquae puris guttulae sub eodem latent, cranii superficiem alluentes. Cranio serra patefacto, intermenii geum spatium visum est majorem a sinistris lymphae copiam fundere , venis hic insuper turgidioribus. Crassam deinde meningem ab interna hujusce lateris cranii facie divellendo, area quaedam apparuit purulenta, semipollicem

lata, & proces ut petroso ibi imposita , ubi

foramina adsunt Valyalvae, ad limpani caveam ducentia: neque tamen puris origo ab eadem

cavitate est , in qua nullum se prodit vitium. Etenim suppuratio illa, quam supra descripsimus, crotaphiti & cranio interposita, nonnullas puris guttulas in cranii cavitatem stillaverat per obvium foraminutum in osse temporali emissa

tercurrentes nervos strangulante, repetenda est illa layiorum, & palpebrarum retractio, quam ab hisce tumoribus relictam vidit Ρetit 3 Loc. citia

29쪽

tramite posteriora versus humor eXCurrens , inpurulentam quam diXimus aream confluebat.

Non maXimum quidem erat Vitium, sed insolita, singulari, & omnino periculosa propagatione spectandum. Caeterum, Ut ad asymmetriam nostram tandem redeamus, liquet & eX pauciS, quorum hic mentio fuit, parotidum morbis, frequentior illa a sinistris intumescentia , quam ab initio proponebamus. Quod si opinio haec nostra generatim Vera est, Obscprior certe, & eXplicatu disiicilis evadit. An ex frequentiori deXtro decubitu, parotis glandula, cui dormientes incumbimus, diu compressa, angustiorem, firmioremque structuram adipiscitur, ut criticae morbosae materiae irruptioni magis, quam altera resistat 3 An a diversa venarum jugularium dispositione ΤΕquidem earum dextra ad venae cavae superioris bifurcationem ita se confert, ut in illam ferme

directo influat; jugularis autem sinistra, longe

a cava remotior, in subclaviam sinistram transverse positam inseritur, cujus directionem ad rectum angulum secat. EX quibus sane aliquam in sanguine, a sinistro capitis latere descendente, retard tionem suspicari proclive est. Neque aliam reor quis jure explicationem

30쪽

posceret, ubi accuratiores aliquando, & ad rem institutae observationes certo docuerint, num forte in sinistra cerebri regione paullo frequentiores Occurrant morbi, quam in deXtera. Oppositam quidem sententiam ferme ampleXus fuerat Cl. nurg a iii, cum eX quindecim cerebri

vitiis vidi isset, decem a deXtris eXtitisse ; duo utrinque ; tria dumtaXat a sinistris i). Adhuc tamen , ne haec sibi fortuito contigissent, vir prudentissimus dubitabat, & in sequentibus litateris et exempla ingenuus addidit, quibus priorem suspicioneiat ipsemet infirmaret. Nobis

quidem ea non suppetit ObserVationum ubertas, qua aliquid liceat post tantum virum non temere pronunciare; attamen nil Vetat, quominuS nostra, quaecumque ea sint , adVersaria revisentes, in vitia incidisse a sinistris majora numero fateamur;

longeque plures vidisse hemiplecticos dextera

corporis parte resolutos. Aliud fortasse asymmetricorum morborum genus est claudicatio. Curiose enim in varia claudorum Vitia per anatomen inquirenti , crus saepissime sinistrum in cadaveribus brevius Occurrit , quin & eX illis, in quos passim obvios offendimus, claudi a sinistris plures sunt. An

SEARCH

MENU NAVIGATION