Sylloge opusculorum ad rem medicam et chirurgicam spectantium, quae primum a cel

발행: 1790년

분량: 134페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

introrsum distorta ; quid quod ad evidentiam

fere perducta res erat in duobUS, prae caeteriS,eXemplis, quae Valgitatis Vitium in unico genu ostendebant , quod luXationi fuerat obnoXium. Neque, ut mea fert opinio, id mirum alicui esse debet. Cum enim per rotulae luXationem, ligamenti ejus ad tibiam insigniter mutetur directio , juxta quam musculi crus eXtendentes actionem eXerunt suam , hinc musculi ipsi imperfectam operantur eXtensionem, non sine continuo quodam deductionis conatu, a quo sensim tibiaeXtrorsum inclinetur. Liceat ultimo a symmetricis morbis addere egregii Levi eti observatum, qui eX viginti infantibus , obliquo situ in utero positis, viX unum reperit ad laevam inclinatum I ). Alterum vero Cl. Peu, qui cellulas illas, ab utero circa obliquam placeatam contracto efformatas, cipissime in latere deXtro , rarius in sinistro depre

1 Art des accouchem. p. Ig. a) Pratique des accouchem. lib. I. cap. 4.

42쪽

LAESIONES CAPITI SA Capitis laesionibus suppurationes lape sub

Cranio oriuntur, quae lento gressu succrescentes, fatum minantur. Raro quidem illae in ipsa cerebri substantia latent ; quoties autem id factum vidi, vidi etiam aegros diu plerumque ab ictu vixisse, & omnes sere epilepticis accessibus obnoXios occubuisse. Frequentiores sunt quae cranio x durae matri, vel huic & piae interponuntur. PauCiS Utrasque perstringam, ut exssimillimorum vitiorum comparatione discrimina nonnulla eluceant, a praXi eruenda. Primum suppurationis genus uta dubitandum est, validam pro causa habere Oius contusionem, a qua fit, ut ejus fibrae ad violentam oscillationem percitae, communia, & sibi neXa pericranii, duraeque matris Vascula laedant: genus alterum ex cerebri ipsius concussione suboriri suspicor: Scilicet in gravioribus ictibus, aliquando vero& in levibus cerebrum nonnihil eXagitari videtur, quae eXagitatio, ob naturalem partium structuram, a Cerebro ipso, & tenui meninge illi arctissime circumducta nihil egreditur, sed illud dimovet

43쪽

dimovet in biloculari cavitate, falcis ope bipartita; inde intermeningeis vasis vis quaedam in fertur, quae ideo distrahi potiunt, vel disrumpi, non secuS ac, Cranio contuso , vascula illa laeduntur, quae ipsi, & durae matri intercedunt. Distinctio ista aliquam proponendi S mOX rebUS lucem commodabit, & ab iis vicissim mutuabi

tur.

I. Observatum est, pericranium ab osse sponte secedere, craniique superficiem colore mutari atque arescere, quoties eX capitis vulneribus

interior inflammatio , & quae saepe sequitur, suppuratio circa men inges fieret ; idque praecaeteris sollicite notavit Cl. Poti i), x ad

vitii interioris diagnosin magni fecit. Ego autem vera haec quidem Comperi, ubi vitium inter duram matrem, & cranium adesset, sed frustra fateor eadem quaesiisse, quotiescunque suppuratio inter duram, & piam matrem delitesceret. Vidie contra duram tunc meningem, & pericranium ipsum integro adhuc cranio undique adhaerere., Quamobrem verius Opinor esse statuendum, spontaneam, successivamque pericranii separationem, colorisque in Osse mutationem, vitium strictius indicare, cranio immediate suppositum, duraeque matris ab interna ejus facie separationem:

44쪽

neque hujusmodi eYpectanda esse phaenomena , ubi sub dura matre morbus haerent, superstite

ejus neXu cum Cranio.

II. Suppurationes intermeningeae olent per totum fere alterutrius cerebri hemisphaerii ambitum diffundi, & majorem plerumque obtinere eXtensionem, quam quae cranio immediate subjacent ci) ; ex quo fit ut, caeteriS paribus, lethaliores etiam evadant. III. Valida cranii percussio necessaria videtur ad suppurationem sub eo excitandam; sed ad illam quae inter utramque meningem fit, levius cula fortasse sufficit capitis contusio ca), immo& remota quaelibet a capite Violentia, a qua

cerebrum Concutiatur.

IV. Suppurationes, quae fiunt inter duram matrem, & cranium, fere semper sub ipsomet percussionis loco deprehendi solent; quae Vero inter meninges, in aliis etiam partibus, ab eX- terno laesionis loco remotis, quandoque Obsem Vantur; adeo ut, si, eX. gr. , percutiatur caput in alterutro ejus latere, intermeningea suppuratio non raro in Opposita parte inVeniatur, quemadmodum & in sanguinis effusionibus idem obtinere

1 Idem notat Cl. Haselberg. de capit. laesion. strepan. exigent. Goetting. I 8 et ) cujusmodi fuisse videtur pulchrae Nerii filiae ii fortunium apud Hippocr. de morb. Vuls. lib. s. n. SO.

45쪽

Verum est. An capite a dextris percusso. hemisphaeriis cerebri ad oppositam partem congeneri motu propulsis, deXtrum eorum cedenti falci Occurrens, minus inde lacessitur, quam sinistrum, quod in duros alterius lateris cranii parietes

illiditur 3

Neque vero tam facile esse arbitror quod Falloppius innuit , percusta nimirum capite in parte anteriori, vasa laedi in posteriore I . Vero- simile quidem est, ut diximus , suppurationes sub dura matre, non secus ac sanguinis effusiones a cerebri concussione ortum ducere. Sed concussio ista , caeteris paribus, facilius quam alibi excitari

videtur ab ictibus vertici lateribusque capitis illatis; nam ibi major cerebri moles lata superficie lato cranio accumbit ca lobi e contra cerebrianteriores, Cum gracili apice coronali ossi occurrentes , aegrius possunt receptum ab ictu motum majori nimium cerebri masse posterius communicare. Atque haec est fortasse causa, ob quam

1 Expositio in Libr. Hippocr. de vuln. capitiS c. I 4. 2 si si a vertice ad basin cerebri altitudinem emetiaris, hac in parte maximam invenies: simul vero iste lobus posterior in utroque latere dilatatus cerebri volumen hac in parte adeo amplum reddit, ut & cranium ipsum hac in parte latissimum appareat. Scemering. de basi Encepti. Et cerebrum hac capitis parte sincipite) plurimum subest Hippocr. de cap. Vulti.

46쪽

ones in fronte recepite, paullo minus inferre discrimen videantur, quod Cl. Poti non temere, ut opinor, suspicatus est i). Cum nobilis- sina e familiae puer a lapsu satis graviter in fronte laesus fuisset; Matrona quaedam annosa sollicitam matrem irridebat, quod eum chirurgis curandum tradidisset, negans ullum unquam in laesionibus frontis adesse periculum. Lata nimis est propositio,

non omni tamen caret veritate. Quoties enim

irrequieti pueri humo frontem impune allidunt 3 Magnam certe hominum partem videmus inde aliquam in fronte cicatricem gerere. Quanquam reticenda hic non est Rali pii sententia , qui hac de re sic loquitur uod datis duobus vulneribus, in anteriori altero, in 1 Hieriuri altero capitis parte, homo citius liberatur in poteriori ictus, quam in anteri0ri sede, nemo audeat h0C ngare, Terum etenim es , atque hoc millies expertus sum in praxi a . Tanti viri tam firma assertio fieri non potest, quin aliquam veritatem recondat. Sed quomodo haec concilies cum Ill. Ponti opinione non minus sol tasse veritati consentanea; Conciliabis, opinor, si ponas, in pronuncianda laesionum frontis prognosi, interiorum noXarum

periculum Pottium respeXisse, Falanium vero

47쪽

plus minusve promptam eXterni vulneris sanationem. Atque equidem mihi etiam videor nonnullam facilioris fanationis differentiam inter frontis,' reliquae capillitii cutis vulnera deprehendisse. major fortasse integumentorum in fronte mobilitas, atque tenuitas alicui sunt impedimento. Memoriae adsunt peculiaria eXempla quaedam chirurgorum patientiam provocantia, hominum scilicet in fronte vulneratorum, quibuS Optime caeteroquin se habentibus cicatrix tamen absque ulla conspicua causa aegre admodum , tardeque vulneri innascebatur. Restat nunc ut ad superiorum animadversionum confirmationem facta quaedam in medium proseram, a quibus quo eae proprie spectent ,

luculentiuS appareat. Adolescens rusticus, annOS natUS II., Uvas noctu eX alieno vineto surripiens, a custode

deprehensus fuit, validoque scipione percussus; mox ab ictu humi prostratus, momento post

sponte surregit, iterum confusa mente lapsurus.

Postera die ad nos conatum delatus est. Vulnus incipit a superiori & dextra frontis parte, &duos fere pollices longum inde posterius adproXimam eXtenditur parietatis ossis regionem. Eo nonnihil dilatato, cranium fractum apparet,

cujus plura minora fragmenta insigniter depressa,

48쪽

& in duram men ingem sortiter impacta, nequeunt magna sine vi attolli , quocirca ut sunt relinquuntur. AEger interim mentis compos, satis hene se habet. I. die semel. a. vero ter ei sanguis emittitur ex brachiis, credo & ex pedibus. 4.exteriora ossis frustula spathulae ope avelluntur . superstite adhuc non minima interioris tabulae portione, quae & ipsa. 6. tandem die cedit.

Dura mater patulo satis hiatu detecta conspicitur; ejus deinde superficies albescit, & purulenta fit;

suppuratio bona toto in vulnere commendatur, cunctaque bene cedentia, sanitatem aegro promittunt. Verum II. die febris eum corripit valida, cum rigore atque horripilatione. 12.

apparet erysipelas in fronte, & oculi dextri palpebris : horripilationes subinde leves vagaeque redeunt; aeger fit somniculosus. 13. erysipelas ad oculum sinistrum & ad genas propagatur; vulneris labia decolora, pus tenue manantia pericranium circa Vulnus, in inferiori speciatim parte, ab osse solvitur; cutis arida ; calor acris.1 s. pulsus parvus, frequentissimus, aeger clausis plerumque oculis per lectum se jactitans, braehium dextrum, jam iners redditum, sinistri ope sustentat. 16. Cutis cum ad rata nonnihil flavescit; dejectiones plurimae, liquidae, nigricantes; sopotaltus. 37. fatis cedit. Sectione instituta, pericr

49쪽

nium circa vulnus, & ab eo usque ad orbitam dextram ab osse separatum apparet, ita ut dimidia fere coronalis pars, idque a dextris, denudata omnino sit. Sub palpebra deXtra, & superiori orbive parte, puris copia latet; in palpebra etiam sinistra suppuratio adest , absque ulla tamen ossis denudatione. In reliquis capitis partibus integumenta communia, & pericranium naturaliter se habent, cranio ubique adhaerentia. Cranio ipso resecto, dura mater naturalem cum ossibus nexum servabat ubique, si loca demas, quae pericranio subjacent eXterius separato , nimirum deXtramosis frontis partem , & orbitam ejusdem lateris , a quibus ipsa secesserat. Nullus hic tamen subsidit humor, qui morbo progrediente, per fracti cranii hiatum, liberum satis exitum habuerat In pia matre, & cerebri parte fracturae supposita,

vitium arguitur nullum , parVa quadam eXcepta in cerebri superficie sugellatione, quam a prima fragmentorum intropressione non immerito repetas. Ubi vero ad sinistram ventum est, magna inveniebatur puris copia, quie totam hemisphaerii sinistri cerebri conveXam superficiem alluens, ad mediam usque cranii fossam pertingebat. Ampla haec suppuratio erat meningibus interposita , absque ulla tamen earum erosione, ut fana adhuc extima durae matris facies naturaliter ossibuς

50쪽

Oadhaereret , piaque meninx illsesum cerebrum obtegeret. Sectione ad reliquas cadaveris partes perducta, in abdomine hepar fanum videbatur; bilis copia turgebat vessicula, pustula quaedam purulenta in lienis superficie conspiciebatur. Dentique pulmones in pectore optime se habere videbantur ; sed accuratius eos undique perlustrans , parvum offendi abscessum in sinistri pulmonis

postica parte, nucis magnitudinem aequantem,& albo pure resertum. Apparent eX hoc eXemplo eorum pleraque, quae de suppurationibus a capitis vulnere enascentibus initio proposueram. Duo quippe, a se invicem discreta, hic aderant vitia, separatio scilicet durae matris a cranio per amplam satis aream in eodem vulneris latere; prietereaque maXima

in opposita parte suppuratio, meningibus interposita. Pericranium quidem ab osse secedens, &ossis vitium oculis conspiciendum , suppositae

durae matris a cranio separationem utcunque

indicaverant: suppuratio vero sinistri lateris nullis Omnino topicis, a quibus dignosci posset, indiciis sociata fuerat, nisi huc signum referas nimis tardum, quod ab hemiplegia dextra desumi potuisset. Neque est cur pustulam illam in liene repe

tam , & abscessum in pulmone sinistro incuriose

SEARCH

MENU NAVIGATION