Sylloge opusculorum ad rem medicam et chirurgicam spectantium, quae primum a cel

발행: 1790년

분량: 134페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

eX inaequali superio ruin artuum promptitudine , simile quid, etsi minus evidens, pedibus inest, unde sinister scite minus humum signet, facilius que gliscens , frequentiores a sinistris lapsus efficiat 3 Atque hic quemadmodum paullo ante de

parotidibus feci, temperare mihi non possium, quin de claudis ex meis observatisenibus quaedam interseram. Cl. Mor aeni inter caetera notavit, Vasa in parte clauda magis extenuata se vidisse ci); quae res etsi plerumque vi X sit oculis distinguenda, non dubito tamen fore, ut in iis vera deprehendatur, quibus vel ob claudicationis

diuturnitatem ab ineunte aetate contractae, Vel aliam ob causam simul adsit claudi artus atrophia. Frequentius ego vidi internam tantummodosaphenam paullo altera angustiorem. Digna est etiam , quam jure memores, VasO-rum altera in claudis differentia , nempe major quaedam eorum affecto in latere brevitas, eX eo manifesta , quod origo praecipuorum ramorum ex vasis trunco altior plerumque est in parte clauda, quam in opposita. Enim Vero arteria, eX. gr. , cruriS profunda , & saphena major , cum sociis alterius lateris comparatae, propioreS longe inguinali ligamento in claudo artu Oriuntur,

32쪽

quasi ex illius decurtatione , venis , arteriisque simul retractio quaedam obtigisset. Quin i mnio eandem semel reperi differentiam in interna

iliacarum divisione , idque in senis Cada ere, adeXtris claudi, cui quatuor transversis digitis crus brevius erat. Lineis enim utrinque ab initio hypogastricae arteriae ad vertebras tranversim ductis, dextra desinebat in imam partem corporis postremae lumborum vertebrae; sinistra autem in altitudinem mediam cartilagini S, qua eadem vertebra sacro ossi adnectitur. Ρlerumque tamen haec vasorum differentia infra ligamentum inguinale tantum Occurrit. An hisce non absimilia indicabat Mor si ni, cum paullo obscuriori sermone ait , in foemina a sinistris clauda se vidisse arteriam iliacam sini stram non pari ac dextram

longitudine, Jed tertia parte breviorem i 3

Caeterum non ignoro, inaequalem hanc altitudianem in ortu iliacae internae naturaliter aliquando

contingere. Aniculae cadaVer laevum crus quatuor transversis digitis deXtro brevius habebat. Ossis vitium claudicationis congenitar mihi suspicionem induXit : femur quippe suo capite , & fere omni cervice carebat , Cujus loco. informe modo &parvum tuberculum eminebat. Quod vero huc

33쪽

reseras & facile mireris, saphena dextra angustior e contra quam sinistra visebatur ; praeterea ejus dem lateris cruralis vena, vix infra inguinis ligamentum , a parietum concretione adeo coarctata erat, ut sanguini fere prorsus impervia, ne tenue

quidem potuerit sub constrictionis loco specillum

admittere. Rarum hoc obcaecatae propemodum cruralis venae eXemplum facile opponas Mor a ni ObserVationi, quae consimilem fere iliacae venae

obstructionem, in ipso claudicationis latere repertam, eXhibet I) Spectat etiam ad vasorum mutationes insolita quaedam eXtrorsum incurvatio, quam saepe claudi cruris vena & arteria sub inguine patiuntur , ubi femoris caput posteriora versus exciderit: scilicet hac in specie in gnis cavitas in musculi pectinaei

regione conspicitur , in macilentis evidentior, cujus cum Vasa cruralia profonditatem emetiantur , necesse est, ut ab assueta directione declinent.

Flexuosum denique insigni modo vidi vasorum decursum in toto femore sinistro, ab obliqua fractura jamdiu conferruminata duos pollices breviori, in quinquagenariae framinae cadaVere , quae insuper perfectum infracti artus genu, quod fere eXtensum erat, anchylosin habebat , ab

34쪽

haerente intra articulum causa inductam. Etenim cum immobilis articuli cavum reserassem, Vidi rotulam cum priori parte condylorum femoris, Cartilagines vero semilianares cum tibiae & femoris faciebus strictissime coaluisse; tibiae tuberculum medium, in sinu illo receptum, capita femoris separante, adeo firmiter ibi inliserebat, ut cum extensi articuli flexionem vi tentarem, idem tuberculum a

tibia secesserit, pertinacissimam cum sinu femoris unionem adhuc servans. Tanta porro partium Colizesio non erat ab illa, plus aequo apud multos celebrata , syno viae Concretione, quam ego sane nunquam Vidi , nec multos qui viderint

facile reperies, Cum e contra raro illam OCCUrrere alias etiam pronunciaverit Cl. B. I soati i), aliique ejusdem academiae sodales celeberrimi. Nostro quidem in cadavere frequentissimae &hrevictimae aderant ligamentosae fibrae , quae ab una ossium facie assurgentes, in obviam alteram Continuo inserebantur eaedemque cum paullo magis cratta essent, lataeque circa dictum femoris sinum , & tibiae tuberculum , firmiorem1dcirco neYum efficiebant. Quod si hujusmodi fibrarum genesim quaeras, res diversinnode eXplicari potes vel enim mucus quidam, inflam-

35쪽

mato forte ob ictum genu, ibi depositus, proindeque Concretus, in minora illa abiit ligamenta: vel perichondria singulas hasce partes ambientia, immoto in fracturae curatione genu , diu sibi propius applicata, mutuo tandem coaluerunt,& posterioribus movendi artus tentaminibus, in singulis adhaerentiae punctis aliquam vim passa, utrinque a cartilaginibus quaeque suis nonnihil elongata secesserunt, ut breves istae perichondriorum sibi mutuo accumbentium connatae appendiculae fibras descriptas constituerent. Caeterum hanc an Chylosis causam naturalem satis & perspicuam inter non infrequentes reponendam censeo.

Memini enim alias vidisse femoris caput pari

modo cum pelvis acetabulo coalitum , nec nones tali tuber cum eXtremae tibiae sinu , ossaque

Carpi cum ulna & radio. Hujusmodi anchylosis eX Reimaro mentionem facit Mor a ni i); nec absimilis fuisse videtur illa ab Ill. FI ano

tradita, in qua nempe omnes articuli genu partes firmissime, & undique adhaerentes repertae sunt a . post haec incidi in cadaver viri Circiter trigenarii, cujus genu sinistrum tumidum erat, &

1 Epist. 69. n. 12. et Nuovo melodo di medicare alcune malatile spe tanti alia chirurgia. DissertaZione terga.

36쪽

nonnihil flexum. Anchylossin etiam incompletam hic adesse comperiebam , cum aliquibus fleXionis, & eXtensionis motibus pertentatis, insuperabili ab ostaculo brevissimum illi ad spatium redigerentur. Dissecto genu , rotulam inVeni immediate , & solidissime accretam condylo

femoris eXterno, cujus praecipue accretionis causa immobilis fere articulus evaserat. Etenim rotula

paullo superius ad condylum fiXa , deorsum

gliscere, sicuti ad flexionem opuS est, non poterat; neque Completam eXtensionem minus impediebat , cum sursum se non retraheret, hinc ad primos eXtensionis conatus, inferiori suo apice ultra condyla exporrecto , in eam tibiae partem

impingebat, quae post rotulae ipsius ligamentum posita est, proindeque insignem ibi foveolam,

nova quadam cartilagine obductam , insculpserat. Praeter haec, patefacto articuli cavo, quamplurima apparuere candidissima filamenta, condylorum femoris & tibiae, nec non cartilaginum semilunarium facies, utrinque mutuo accumbenteS, laXe nectentia. EX iis alia erant perpendicularia , obliqua alia , pleraque tere-tiuscula, nonnulla aliquantulum lata, Omnia Vero teneriora , & cohaerentiae fere mucosae, ut merito

dubitem, ViX ea potuisse longo licet tempore duritiem adipisci, quam in aliis anchyloseos

37쪽

Cum haec vidissem , in mentem venit, an hujus modi filamenta nata essent ex lentiori quadam Cartilaginis non amplius attritae spontanea veluti deliquescentia. Hoc enim pathologicae Observationes ostendere videntur, cartilagineaS articulOrum crustas fere prorsus evanescere , quoties Cumque luXato , aut 'alio quovis modo vitiato articulo, non amplius invicem atterantur : & econtra cartilaginosum quidpiam sis in locis noviter estbrinari; ubi novus Os tum attritus inducatur.

Jam vero asymmetricorum morborum ordinem resumentes, ad annosa tibiarum ulcera convertiamur , quae crus sinistrum saepius obsidere , in iis praesertim contendo, qui, ut faepe fit, lienis obstructione laborant. Lienoso cuidam a fortuito lapsu utriusque tibiae anterior cutis eodem fere modo abrasa est, & contusa. Negligit aeger levissimum vitium , a quo crus deXtrum brevi &sponte sanatur , at in sinistro ulcus oritur sphaericum, sordidum, purulentum. Alios vidi plurimos , quibus dum nulla, aut pauca, eaque prorsus benigna ulcuscula aderant in tibia deXtera, putridum simul, & gangrenosum ulcus sinistram misere depascebatur. Equidem cacheXia illa, quae a lienis obstructione inducitur , potest, quod in scorbulo toties observamus, ulcera in tibiis exci-

38쪽

28tare. Cur tamen in sinistra frequentius 3 Videtur

lien mole auctum, dum ad ilia usque elongatum descendit, lymphaticas venas, forte & sanguineas premere posse , & hinc sanguinis in laevo crure impetum retardare , eX quo facilius aegrotet. Neque absonum foret Colon pariter intestinum ob pressionem aliquam, quam forte in sinistraeXerceat iliaca 'ala, nonnihil incusare. Confirmatur aliquomodo haec conjectura ex singulari quadam Smetenti Observatione , qui gangrenam in crure sinistro mox imminentem , mire vidit evanuisse, cum aeger plurimos flatus , summo Cum impetu , & maYime sonoros explosisset i ). Viri lienosi, & ulcus in crure sinistro jamdiu gerentis , Cum anatonien instituissem, cruralem Venam quatuor transversos digitos infra Boupartii ligamentum fere occlusam reperi ab alba, solidiorique substantia, quae ad instar fungosae eXCrescentiae eX interna canalis membrana producebatur. Sed

hujusmodi vitium in hisce speciebus semel hactenuS vidi. Alias ob oculos venit foeminae cadaver cui deX-trum crUS magno aedemate tumidum erat, fere nihil sinistrum. In hujus porro differentiae causam inquirens, deXteram inveni cruralem venam duram , nodis inaequalem , colore fusco , quo

39쪽

ambientem etiam cellulosam telam infecerat: ea aperta , multi compactique grumi per totam longitudinem visebantur, membranae interiori ita hic illic adhaerentes, ut Variis in locis tota venae cavitas ab ipsis obstrueretur. In horum intervallis subcorruptum & fuscum cruoris colliquamentum

latebat, quod perspiratione, opinor, insensibili

CXtimas Venae tunicas cum viciniis inficiebat.

Totum hoc vitium ad tibiales quoque VenaSprotendebatur.

Putidissimum scortum, eX pedis dimidiique

cruris deXtri necrosi, nostro Obiit in nos comio. Hujus in femore vasorum nervorumque fasciculusa rigidi ma n callosa cellulositate implicatissimoneXu stipatus erat; atque ubi cruralia vasa sub inguinali arcu decurrunt, duritieS major erat,& arteria in tuberculum prominere Visebatur , quo secto, ichoris aliquid cinerei purulenti emtaxit; sed tota cavitas molli quadam, ulcerosa , & sarcomatos a fere tunicarum vegetatione ita infarta erat, ut specillum ab iliaca deductum detineret. Arteriae cursum inde sequentes, angustissimam illam, & eLanguem, non secUS ac Venam Videbamus : argumento scilicet interceptae in hoc artusanguinis circulationis, eX quo credibile est , gangrenae causam eXtitisse. Pejoris ergo notae arteriarum obstructioneS, quam Venarum videi

40쪽

tur & utrarumque vitia ad crurum morbos aliquid subinde conferre. Ad asymmetriam nostram , etsi minu8 proprie, patellae etiam placet luXationem referre. Scilicetos istud , genu in anteriori parte Venuste eX plenS,

ad latus eXternum aeque ac internum gliscere in luxationibus tradunt; quascunque tamen hactenus Viderim, quae plurimae sunt, eXterioreS Omnes

fuere. Quamobrem nullus dubito , quin rotula hac versus longe facilius eXcurrat. Neque aliter ob articuli formam res esse potest. Siquidem rotula non in medio accurate genu sita est, sed ad latus eXternum nonnihil vergit, & majori sua parteeXteriori applicatur femoris condylo , qui deinde minor est , & complanato latere propiorem, aptamque luXatae patellae sistit sedem. Hisce addi potest majus vasti eXterni robur , nec non obliqua aliquantulum ligamenti rotulae in tibiam insertio. Caeterum luxationes rotulae. saepius in valgis rachiticis observavi, a ligamentorum procul dubio laXitate , & prava ossium figura enatam , in iisque solet in utroque genu coeXistere. Valgitas praeterea quaedam, Vel absque rachitico vitio, induci ab ipsamet rotulae luXatione, elitra

locum diu relicta videtur. Genua enim in cadaveribus caeteroquin Optime Confirmat S plerumque notaVi, Una cum rotulae luXatione, fuisse

SEARCH

MENU NAVIGATION