Sylloge opusculorum ad rem medicam et chirurgicam spectantium, quae primum a cel

발행: 1790년

분량: 134페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

tamen quando utrique glandulae suppuratio comtigerit, duplicem habere fontem deprehenditur,

utrinque a lateribus urethrae altius haerentem, Mab intermedio ptiesertim bulbo separatum, liceteYterior abscessus unicus appareat. Quamobrem

duplex vitii fundus duplicem sectionem postulat,

quae ad coXpe tuber utrinque producatur, ut laterales nempe, discretique abscessus fines rite eXpurgentur, tutamque ad sanationem perducantur. Atque in hunc etiam finem Opportuna reses e, & aliquando fortasse necessaria videtur,

abscessus fundo diligentius eXplorato, detectoque, si fieri possit, foramine illo, quod in alterutro

musculo bulbo cavernoso, Vel utrinque extat, profundiori in ipsos musculos incisione dilatare; ut libera ex superiori sinu ad inferiorem communicatio aperiatur. Si enim hunc morbum attentius intueamur, quadruplum reapse abscessum eXistere comperiemus: deXtra scilicet ejus parte per bulbum a sinistra; superiori vero ab inferiori Per acceleratores musculos interdistincta. Difficultas vero non minima inde Oritur, quod singulo acceleratori musculo subjectus humor non simul semper eodemque tempore viam extrorsum sibi facit, sed alteruter modo abscessus externus fit, tumoremque in perinaeo subculaneum eXcitat, atque hic cum Vere unicus

122쪽

videatur, unicam incisionem admittit. Interim altera in opposita parte latens suppuratio eruptionem suam seriori tempore molitur, efficitque ut morbus deinde renovetur, aut saltem recrudescat, qui nondum omnino sanatus fuerat; nisi etiam diutius cohibita materia altius erodendo pejora secerit.

Neque ex sola in CoWperi glandulis suppuratione hujusce generis abscessus fieri observavi;

verum etiam eX duplici quadam urethrae fistula, quam continuo post majorem aliquam ejus ad perinaeum angustationem cadavera quaedam Obtulere.

Anno 1788. Kal. Februarii Carolus N. Mediolanensi S, an. 47., stranguria laborans, ad hoc nos comium se contulit, eique parvus tumor in perinaeo pauCOS ante dies apparuerat. Juveniliolim aetate binas aeger gonorrhaeas, proindeque aliquam, semper ter quaterve per annum , hebdomadariam urinae dissicultatem passus fuerat. Nobis itaque fistulae, aut cereoli introductionem tentantibus, insuperabile in perinaeo sese objecit impedimentum, quod nullo modo praetergredi potuimus, qUamViS Omnem aeger urinam guttatim, erectoque Corpore emitteret. Tumor deinde in perinaeo lente succrescebat, in eoque ingeraliqua ex parte lotium fluere ultimo sentiebat,

123쪽

tuncque majus tumor incrementum obtulit, subitaque ad scrotum usque & hypogastrium diffusione sese eXpandit. Idus Martii, perinaei tumor cruciali sectione aperiebatur, magna cinerei foetique humoris vis emuxit, indeque digitus ad medii septi latera, per patulam utrinque Viam, scroto injici poterat, quod etiam ab utroque latere incisum fuit, ut effuso humori promptioreXitus esset. Sed gangrenosa in abscessu oborta labes magnam postea integumentorum perinaei, scrotique partem destruXit, ut nudi fere testes superessent; urina ViX non omnis eX perinaeo fluere coepit, & quamvis ulcus temporis progressu

satis mundum evasisset, aeger tamen eX recumrenti & anomala febri, diutinaque suppuratione, pridie idus Junii fatis cessit. Quae in cadavere

visa sunt, ut paucis peristringam, haec fuere: M. Vesica crassa & angusta, cum parva ad ejus fundum suppuratione, qUJe in abdominis cavitatem eruperat; prostata omnino suppurata, &in purulentam Cystim ConVersa, quae tamen in- tegra adhuc erat, & undique clausa. In urethra circa bulbum perfectam a corrugatis, & invicem concretis parietibus syniZesin invenimus ; quaeque proXime sequitur membranos a canalis portio, foraminula duo , utrinque inferius hiantia ostendit, quorum sinistrum continuato juXta urethrae bu L

124쪽

bum hiau in ulcerosam perinaei cavitatem apertum

erat: alterum vero a deXtris peculiarem eXtra

urethram loculum adibat, qui ab adhuc integro

acceleratore musculo ita inserius coercebatur, ut inde nulla ad perinaeum via hactenus extitis et. Anno 1787. Jd. Julii, Iir an. 33. ad me venit, duriusculum in perinaeo ad nucis formam crassitiemque tuberculum habenS, quatuor ante menses obortum, quo digitis pres B, puris nonnihil ex urethra egrediebatur, ut eum Lonor- rhoea insectum aliquis crediderit. Neque enim eX Vaga aeger, liberiorique Venere se continuerat; quia tamen impune id ei perpetuo ces.serat, tumoris Originem ex prpecipiti potius equitatione natum arbitrabatur, a qua dolorem in perinaeo persenserat, quem brevi licet evaniudum, sex elapsis mensibus, tumor ille consecutus erat. Quemadmodum vero hoc morbi initium fuerat, sic iter alterum, postquam ego eum videram, in rheda susceptum, crebris concussionibus secerat, ut gravis inflammatio eXcitaretur,

aucto & ad totum perinaeum diffuso tumore, a quo maXime dolens, ne emollientis quidem cataplasmatis impositionem serre poterat. postridie kal. Augusti, suppuratione facta, longam sub scroto ad anum fere incilionem instituebam, eductaque purulenta materia , subculaneam absceL

125쪽

sus cavitatem glomeribus implebam. Maxima lotii pars fatis libere per urethram emittitur, paucis eXceptis guttis in perinaei abscessum fluentibus. Ut autem urethrpe fistula facilius consolidaretur, opportunam cereolorum immissionem

duxi; sed non expectatam urethrete angustationem ad perinaeum offendi, quam argentea tantum fistula aliqua vi, & non sine sanguinis effusione superare potui, cui fleXilem deinde catheterem, Commodius in urethra retinendum , substitui Triduo post fistularum usum placuit iterum cereoli introductionem experiri, & superato leviori quodam Obice, ad vesicam usque pervenire licuiti Jamque quindecim circiter diebus elapsis, cum urinae nihil in perinaei abscessum derivaretur, detersoque ejus fundo , felix a sinistris vegetatio cavitatem omnem promptius implevit: a dextris vero, imo de latere bulbi, ad ischium os, in illa ulceris sede, unde lolii guttulas provenire antehac videram , vegetatio lentius assurgebat; sed haec quoque pars meruis spatio inducta cameeXpleta est, ut leve tandem ulcus cito sanatum iri expectaremus. Praeterito tamen ab incisione

abscessus sesqui mense, doluit aeger se aliquas urinae guttulas ad perimeum devias percipere; & ego ipse propius oculos perinaeo admovens, seduloque inspiciens, novum reapse soraminutum in

126쪽

1 Is

sinistra ulceris ora nuper apertum deprehendi qua tenuis urinae rivulus mingendi actu profluebat. Nova res ut proXimae sanationis spem omnem praecidebat, ita nobis gravissimum injecit dubium de altero in urethra a sinistris foramine, per quod, deXtero jam consili dato, devia urina eX recens rupto a sinistris acceleratore musculo subterfugiens,

novam sibi viam aperuisset Altera igitur a sinistris sectio instituenda suisset, atque usuS cereolorum Continuandus; sed plurimis aeger negotiis distem tus, maluit morbi sibi parum molesti curationem in aliud tempus protrahere.

127쪽

MULIEBRIS IS HURIUE HISTORII.

Itysgn1or multis in foeminis caruncula , sive papilla quaedam sub urethra apparet, ad vaginae orificium posita, cujus procul dubio appendix est. Eam longioris aliquando, & obtusioris columnae instar pendentem vidi, in completis praesertim vaginao prolapsibus, cujus superiori &anteriori parti neX tunc erat. Septembri mense superioris anni , quadragenaria in nos conato aderat foemina, cujus corpus foedis undequaque, nigrisque pustulis obsitum. erat, easque a syphilide natas primo intuitu omnes credidissent, quanquam rigra nullum unquam

ejusmodi morbum se passam esse astirmaret. Quum halneis ad pessimum illud exanthematis genus uteretur, quinta ab incepto die urinae detentio super Venit, quae catheteris usum postulabat. Sed inopinatam in ejus immissione difficultatem chiarurgi invenerunt. Quoddam enim carneum corpus ab anteriori vaginae sedo sursum eXporrectum , totum sere urethrae locum occupabat, suaque mole urinae, & catheteri viam impediebat. Insuperiori quidem, clitoridique appropinquanti

128쪽

II 8 tumoris regione, conspicua, & profunda conspiciebatur ulcerosa cavitas, in cujus fundo urethrae meatum latitare certum erat, sed informis hujusmodi caecusque sinus frustra caespitantibus tent batur. Consultum itaque fuit, aegram balneo iterum mergi, & auspicato evenit, ut urina sponte prodiret, neque amplius in posterum supprimer tur: laxato nempe, & nonnihil subsidente craLsiori illo corpore, quod caeteroquin locus, ct manifesta ejus cum anteriori vaginae parte continuitas, merito ad papillam, quam superius descripsimus, mole auctam pertinere commonstrabant.

129쪽

MONS VENERIS IN HON INER

A Diposa illa pubis prominentia, quam VeneriS montem appellant , ad exteriores muliebrium genitalium partes proprie pertinet. Vidi tamen homines ita conformatos, ut similem omnino , ac in foeminis, montem prae se ferrent, licet reliquis alioquin partibus macilenti fuissent. Latior hisce hominibus pubis area apparebat; peniSparvae molis erat, idemque eX fovea imo prominentiae loco insculpta exsurgere videbatur. In quodam hujusce genetis cadavere copiosam ex inguine pinguedinem, ad medium usque scrotum utrinque descendentem, sectione comperiebam.

130쪽

or oris A Scista, annos nata Ι 8., domo Sedriani in agro mediolanensi , eX febri intemmittenti aegrotans, die M. OctobriS IT 87. , improviso sopore , & convulsionibus Correpta decessit. Mortis Causam in capite perscrutanteS, nullam invenimus: reserato pectore & abdomine , omnia item sana apparuerunt. Verum non sine magna admiratione notatum est, universas ibi partes oppositum singulas locum tenere , ita ut quae secundum naturam positae a dextris sunt, omnino a sinistris essent, &Contra. Perraro hujusmodi & singulari spectaculo inter caeteros adfuit vir clarissimus P. Moysiati Praeceptor noster aeternum VeneranduS , qui similia se olim vidisse testatus est. Non usitata tamen res multos spectatum accivit, quamobrena non inutilem me operam navaturum elle duXi,

SEARCH

MENU NAVIGATION