장음표시 사용
101쪽
omnis inflammationis expers, sed angustum valde, collapsum, & Vacuum. Mortis igitur causa fuit constrictio illa superioris intestini ad inguen aperti , quae tamen turundis lineis, spongia cerata,& hisce similibus devitari potuisset. terum in
isto adolescente caecum intestinum nec olim inbernia, nec ultimo in cadavere unquam apparui Quamobrem ablatum in integra intestini inve sione fuisse , quae vinculi ope cecidit, censeamus
Atque haec manifesta omnium simul tunicarum inversio ad similem illam recti intestini inversio-Πem nos obiter conVertit, quae ani prolapsus audit; &de cujus vera essentia & natura clarissimi inter caeteros Morkukni I ), Schucherus et ), Sabutier 3 merito querebantur, pauca fatis certa, & sectione eXplorata nos hactenus habere. Observationes itaque proprias, quas pro re nata instituimus, juvabit hic adducere, a quibus ce tiores facti sumus, veram in ani procidentia omnium simul intestini tunicarum inversionemispissime locum habere: aliquando interioris tantum tunitae relaXationem; tum minorem musculorum ano inservientium firmitatem ; tum 1 Epist. M.
102쪽
denique eXtremi proprie intestini prolapsum , quamvis ob ejus firmas cum proXimis partibus adhaesiones , impossibilem hujusmodi speciem
plerique arbitrentur. In foemime cujusdam cadavere eXtra anum apparebat eXcrescentia rubra, mollis, fungosa, sub anuli irregularis forma inter nates prominenS,qine cum interiorem ab intestino recto originem duceret, dubium nullum erat, quin vera essetani procidentia. Cum vero mollior prae caeteris& tenuior haec mihi videretur, protinus suspicatus sum, hujusmodi procidentiam a sola interiori tunica esse factam; & reapse ita se rem habere
Comperi, quando ab interiori pelvis cavitate positionem inspiciens recti intestini, nil hic mutatum inveni, neque intestinum ipsum manibus apprehensum sursum trahens, Obtinere potui, ut pars prolapsa intra anum reduceretur, quemadmodum fieri debuisset, si ani procidentia a totius intestini inversione producta fuisset. Quod si digitis extrinsecus admotis, ejusnodi procidentiam in anum utcunque reponerem, eam Videbam tanquam eXtraneam non bene intus aptari, &explicari posse, sed alieni instar corporis, intestini cavitatem dumtaxat impedire. Denique intestinum ipsum a pelvi solutum, & secundum ejus longitudinem apertum, internam tunicam
103쪽
Vere laXatam , obtulit, & eXtra ejus orificium elongatam, ab interno ani margine paullo altius pendentem, eaque forficibus circumcisa , muscularis tunica optime constituta, & per eXiguum spatium denudata apparuit. PueruluS an. 8. , graVibus calculorum doloribus continue eXCruciatus, si quando ab iis veli mentius premeretur, notabili solebat ani prolapsu laborare , qui dolorum acerbitate imminuta, sponte recedebat, aut facili negotio componi poterat. ObserVaVi tamen , quod si digitis ano immissis diutius intestinum attrectaretur, Vesicae iterum dolores suscitabantur, & tunc fortissimus deorsum premitus ad anum & perinaeum eXsurgebat, unde Pronum erat deducere , molestisimos calculorum accessiis veros esse vesicae spasmos , accedente musculorum abdominalium contractione , cujuS Ope inimicum calculum natura Conatur eXpellere,
eo fere pacto, quo doloribuS ad partum eXcitatis, maturi foetuS eXpulsionem ab utero, feliciori nisu illa molitur. Caeterum infeliX parvulus post aliquot decubitus menses, cruciatibus diuturnis, diarrhoea, & lenta febri confectus periit. Quare anatomico cadaverulum eXamini subjiciens, ut in iis tantum immorer, quae ad ani prolapsum
spectant, eum quidem inveni ab omnibus simul
104쪽
intestini tunicis extrorsum devolutis esse factum , sed ita ut insignior pars ex tunicae interioris laxitate oriretur. Etenim reducta licet procidentia, fungosa haec membrana cavitatem recti intestini molliter implebat. Quod si circa procidentiae corpus membrana illa detunderetur, perspicuum satis erat, reliquas , intestini tunicas minorem longe procidentiae partem constituere. Quo ad exiguam musculorum ano inserVientium firmitatem, sive causa ea sit , sive effectus procidentiae, res omni caret dubietate; quotquot enini intestini recti prolapsu laborant, latiorem multo anum habent, & tenui aut vix ulla pollentem resistentia. Mulierem hydropicam vidisse memini cui cum magno recti intestini prolapsa anus erat adeo amplus & latus, ut omnes utriusiaque manus digitos, & solidum pugnum reciperet Quod si manum removisses ; continuo redibat procidentia , cumque Ob ani amplitudinem intro spici commode posset , manifeste observabam extremam ipsam recti intestini partem, statim ac sibi relinqueretur , eXtrorsum procidere , ita ut digitus ad procidentiae basim circumductus, Caecum undequaque finem deprehenderet. Nec aliter se habebat alterius mulieris cadaVer , in quo procidentiae corpus non ut solet cylindricum erat, sed subrotondum, & mole sua m-
105쪽
fantis Caput eXaequans. In anteriori ejus proc1 dentiae parte mollities summa , immo humoris fluctuatio percipiebatur, qui aucta pressione sub manu cedens, in pelvim se recipiebat quamobrem vulnusculo inflicto, prolapsu statim mole multum subsidente , aliquot aquae librae emuXerunt. TantuS porro humor in eo peritonaei fundo Collectus erat, qui naturaliter inter vesicam &rectum intestinum paullo altius abest ab ejus eXtremo, & qui nostra in specie cum recto ipso detrusus , ad imam usque procidentiam descendebat , atque infundibuli instar defluentem a ventre lympham ita recipiebat , Ut ne gutta quidem in illo amplius superesset. Singulare in hoc eXemplo paracentesis genus non immerito iis adderetur, quae in umbilico, in sacco herniario, & in ipsa denique vagina instituenda passim quia busdam memorantur , quasi de antiquo illo &solito & optimo paracentesiis loco, quae in media ab ilio ad umbilicum via peragitur, essent pertaesi. Jamque hujusce rei consideratio in mentem revocat nonnulla in insolitis hujusi nodi paracentesis locis a me instituta certamina , quae mihi
tamen non ita cesserunt, ut ea renOVare admodum cupiam. Perforationem abdominis in umbilico tentavi , sed ea nec commode institui potest
106쪽
ubi umbilicus non bene promineat, nec vesi cailla solis conflata integumentis a Cum triquetram. sustinet; ut lanceola utendum sit, cujus incisio Cannulae diametro nunquam bene congruit I ) ; atque hinc aqua tum ex immissa cannula, tum eX ipsa incisione profluit, sed eX neutra satis opportune. Equidem cannulam omittere satius interdum esset; verum subjecti tunc omenti particula per vulnusculum facile effugit, cujus vel minima attrectatio, si de ascilicis prθesertim agatur, quibus omentum fere seacidum est, non omni caret periculo. Videmus passim quam facile spuriae illae abdominis inflammationes aquarum eductionem
In paracentes sacci herniarii, ab anulo abdominali egredientis , illud ex mea quidem observatione commodi est, quod saccus iste sola aqua in ascilicis repleri soleat, & intestina tunc facile in abdomen refugiant , ibique consistant a ;
1) La cannule ne p0urra jamais etre propcri tion nee a l'ou verture , quand elle n'y sera pas placee,, conjointement avec I instrument , qui tui ou ure sa,, vote. Lovis mem. I. sur la Bron Chotomie. Ac. chir. Is tom. I 2.) a) Quaedam. id genus exempla, a quae scilicet in herniario sacco absque intestinis haerentis , leguntur etiam apud CL Nessi instit. chir. tom. 4. pag. II. 18. quo in opere optima quaeque , & utilia quae ad rem herniariam pertinent, accuratissime congessit.
107쪽
forte ob auctam ventris capacitatem, & majOTem aquae gravitatem, Ob quam in declivior in saccum dilabitur , intestinis repulsis, qui in superiori ab dominis lacu leviora innatant. Sed non pauca huic methodo vicistim insunt incommoda; ita ut licet in nostro nos conato res semel felicissime aliis processerit ; attamen illam utpote dubio plenam in medio relinquere, tutioris fortasse consilii videatur. Me sane iterum atque iterum eYpectatio fefellit. Etenim eXigua tensio, quae sacco in abdomen hianti conciliari poterat , lanceolae tantum locum dabat , eaque satis alte
demissa , parum adeo lymphae prodibat, & quamvis lanceola saccum , & cannula rursuS tentarem, irrito nihilominus conatu, ab incepto desistendum fuit, & ad consuetam methodum Confugiendum. Felix etiam paracentesis eXitus ab Opportuna
pendet sacci dispositione, qua in ventre apertu Shiat; sed hiatus iste non raro angustior est; intestina quoque a primo aquarum fluXu ad anulum facile delata viam obstria uiat, nec semper integrum est ea per obliquum & longiorem a succi cavitate ductum, specilli ope repellere. Animad-Vertendum deinde est, eXiguis herniis os sacci inventre aperti plerumque Obliquum esse, nec semper e regione anuli, sed tape paullo eXterius possitum. Facili tandem negotio fit, ut evacuatis
108쪽
eX parte aquis, peritonaei non amplius distentilabra, quae ad sacci introitum patent , sensim collabentia conniveant, & effluentibus aquis viam occludant. In ascitici cadavere cylindrus mollis, & fluido humore plenus, ab anulo ad testem descendebat, qui nec fui nec ventris compressione quidpiam immutabatur. Cylindrus iste saccus erat herniarius, nil praeter aquam continenS. InCilo Ventre, tota eju8 aqua profluebat, sed nulla in eo sacci apertura primo intuitu apparuit, nisi cum sacco ipso manu compressio , aquae riVulus in VentremeXsiliens, angustum quoddam portendit ostiolum, quod longe ab anulo in posteriori peritonaei parte, prope musculum psoadem hiabat, & a parva peritonaei plica in valvulae modum disposita obtegebatur. Ab hoc ostiolo sinus admodum angustus ad anulum pergens, in ampliorem saccieXterioris cavitatem aperiebatur. Circa anulum ipsum sacci parietes nonnullas invicem adhaesiones
ContraXerant, quJe progressu temporis communicationem sacci cum abdomine intercipere potuissent, Sc distincturn facere herniarii sacci hydropem, quemadmodum a Suviardo, Dranis , Sc Hesero observatum legimus etsi Cl. Aertraudi de eadem hac re subdubitans, observatorum diligentiam in hujusmodi herniis recensendis exitaverit I ).
109쪽
APS ISSUS EX PELVI AD FEMUR PROPAGATI
dA Ascgssus in suprema femoris parte erumpentes altiorem quandoque a pelvi originem habent ; quapropter ubi primum appareant , quinam sint morbi fines, diligenter est inquirendum. Si enim doloribus ad lumbos vel ad ilia praegressis, femur tumeat, & insignis se prodat Iuppuratio absque magnis in eXteriori sede inflammationis indiciis; si dolor viam tenere videatur ad pelvim protendentem ; si febris, macies languor, & puris copia majores eXistant, quam qui ab eXteriori vitio eXpectari potuissent; si quae
latentes abscessus tam saepe comitatur, diarrhoea frequens accedat , de recondito morbi fomite vehementer erit dubitandum. Scio equidem mala haec jam a clarissimorum virorum Observatis in arte innotuisse ; rei tamen gravitas ea est, ut alia prioribus addere, labor non irritus videatur. Raro etiam practicae historiae inter se similes omnino sunt ; & in rebus pathologicis, aliter ac in botanicis , species avarietatibus superantur.
110쪽
Viae porro per quas hujusmodi interiores abscessus propagantur, duae esse solent: vel enim, ut saepius fit, secundum psoadis & iliaci musculi
decursum pus ad femur descendit, & excitato sub inguine tumore sese prodit: vel idem humor per foramen ischiadicum posterius elabens, ad trochanterem majorem, Vel paullo infra collectus, iter extrorsum sibi facit, nisi aliud ab arte par
tum inveniat Juvat autem animadvertere, rationalia indicia,
quae ab initio proposuimus, in hujusmodi aliquando abscessibus desiderari, & secundarium femoris morbum sub eo intuitu sese offerre, ut diligentiores, morosioresque simplicis, & localis vitii larva facile decipiat.
Adolescens ann. 2O., Optimae Valetudinis , festo die cum amicis incedens , improviso dolore innate deXtra correptus fuit, eoque succrescente ,
nos conatum postridie adiit. V. S., purgatio nil levaminis afferebant; cataplasma emolliens dolenti parti imposuimus, ibique tumor oriri coepit, quem sensim auctum, & post aO. dies in magnum elatum hemisphoerium , cum profundae suppurationis indiciis, triplici incisione aperiebam, digitisque immissis amplam reperi sub gluteo majoricavitatem, unde multum puris albi & densi prodibat, ligamentum vero sacro-ischiadicum nudum
