Sylloge opusculorum ad rem medicam et chirurgicam spectantium, quae primum a cel

발행: 1790년

분량: 134페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

8 Iad exteriorem ejus superficiem nihil pertingeret

Nonne si hujusmodi innocens macula chirurgo celotomen sorte eXercenti ob oculos incurrere inani illum gangrenae metu fallere posset y Quoniam vero de herniario sacco verba facere Coepimus animadVertendum est , solere illum ab anulis ad scrotum sensim detrusta in , in superiorem incurrere testis partem, & firmum deinde cum elytroide ejus tunica neXum contrahere; quare ubi neglecta hernia in magnam molem increverit, pondere demissa suo , testem ita urget ante se detruditque, ut is fere semper in humiliori herniae loco percipiatur, & funiculus spermaticus ad duplam longitudinem interdum protrahatur. In herniis tamen congenitis res saepe se aliter habet; in iis enim aliquando testem vidi sacco inclusum altius prope anulum subsistere, saccum Vero ipsum longe praetergressum, una cum intestinis ad imum usque scrotum descendere. Singulare prae caeteriS exemplum adolescens mihi praebuit, utrinque ab infantiaoscheocete laborans, cujus scrotum utpote ab intrusis partibus occupatum, moliS erat ingentis; testes autem parum infra anulum tangere, non tamen ultro detrahere poteram. Quod si herniam per taXin reducerem , testeS Una cum intestinis abdomen subibant, & scrotum Vacuum relin-

92쪽

quebatur; si testes educere curarem, intestina iterum relabebantur. Quid igitur consilii capiendum erat, ut soli testes scrotum Occuparent, reliquae partes apto sustentaculo coercerentur ZAn latius erat omnia abdomini committere, &scrotum inane reddere ΤΕst etiam quod herniario de sacco differentes, aliquid de illa addamus vel unica vel multiplici accessorii eXteriorisque sacci specie , qui ab

externa anuli Ora productus Vero peritonaei sacco herniam includenti circumducitur. Haec enim exterior lamina Verum saccum non undique

amplecti solet, sed eX eo deorsum protensa, relictoque ejus fundo, superiori elytroidis tunicae parti insternitur, indeque fit, ut quando verus herniae saccus ad ipsam testis tunicam non pertingit, insigne quoddam spatium imo herniarii sacci fundo, superiorique elytroidis orae saepius interssit, ab inducta accessoria illa lamina circumia clusum; quo quidem in spatio aliquam aquae

copiam non semel reperi, peculiarem constituens hydrocelem, quae interfaccata dici posset. Notandum praeterea est, tumorem ab herniis inguinalibus productum anulo plerumque non circumscribi, sed inde sursum ad ilia semper plus minusve protendi. Obliqua enim eminentia, velut unda quaedam ab iliaca regione anulum

93쪽

verius progrediens , in laernioso tumente conspicitur, quae sensim descendendo crassescit, & in maXimum inguinis tumorem confluit. Cujus rei Causam in eo positam censeo, quod superior &externa anuli pars longe debiliori donetur fibrarum teXtura , continuo autem supra illum apon euroticiae obliqui eXterni fibrae rarae admodum, seu invicem distantes ad anulum diriguntur, &longiorem fi sthram supra anulum continuam saepissime relinquunt; quo fit, opinor, ut Vel in sanis hominibus obliqua quaedam eleVatio, juxta illius fissurae cursum, iustis actu promineat i Oblique igitur herniae ab eXterna anuli parte provenire solent; atque haec Observatio non parvi est momenti ad situm epigastricae arteriae rite in herniis determinandum, eX quo melior deinde incidendi anuli, & tutiissima regula desumitur, cum hac de re auctorum sententiae disserant. Hei erus enim docuit, anuli sectionem introrsum, hoc est, lineam albam Persiis faciendam esse, ne scili et arteria eplustrica, qug

1 Debilitatem musculorum circa ilia, & herniarum. ventralium in hoc loco frequentiam Celsus noverat eademque res notatur a Cl. Bertrandi, ejusque egregiis Comment. Vide opere anRlOmiz0- Chir. tona. 1.

94쪽

exteriore latere provenit, fimul concidatur i); idemque censuit cel. Bertrandi, & sanguinis inventre effusiones , contraria eX methodo natas,

reperisse testatus est a). Verum Cl. Murp 3 , Poti , & plerique alii tradiderunt anuli

sectionem extrorsum esse dirigendam ; eademque methodus vulgo apud nos in usum Venit, quam absque dubio optimam esse didici. Quanquam enim partibus juxta naturam positis, eXteriorianuli loco epigas trica arteria reapse propior sit, aliter tamen res in herniosis sunt, quia peritonaei processus fere semper ab eXtima parte deducitur , arteriamque introrsum pellit; quae ideo interius ad herniam sacci ostium deprehenditur, ut eam facile laedas, si ab hac parte sectionem instituas. Optimum ergo consilium Cl. La Fatre jam tradiderat, ut nempe ad fugiendam arteris illius laesionem, anulus in herniis eXtrorsum incidatur ). Unum mihi dumtaXat eX innumeris sese obtulit eXemplum parvae cujusdam herniae, cujus saccus minime obliquum, sed

95쪽

directe sursum hiantem ingressum, ς arteriam eYterius sitam habebat, hujusque generis fuista

videntur eXempla a cet. Bertrandi observata, quae tamen rarissima esse contendo. Sed nunc ad aliorum generum hernias pergamUS. In foeminae cadavere mollis ventriculi hernia, pressione subsidens, conveXa, circularis, seX

pollices lata infra umbilicum facta erat; quod quidem tam demisso loco singulare est. Sed magis singulare erat, quod diductis ad tumoris latera rectis musculis, dimidia fere ' interna

fibrarum suarum pars supra tumorem eXpans a tensionis causa fuerat Omnino detruncata, adeo

ut superiorum fibrarum eXtrema iungo ab inferioribus intervallo distarent: exemplo scilicet, rectos musculos in magnis hujusmodi distensionubiis non modo distrahi, sed & disrumpi posse.

Viro proceri & obesi corporis, sub onerarii cursus rotis prolapso , totum pectus misere confractum est. Ejus porro cadaveris sectione instituta , praeter ingentes sterni & costarum plurium fracturas, sinistram thoracis cavitatem

magna eX parte a ventriculo & intestinis repletam reperi, quae per amplam diaphragmatis peritonaei& pleurae lacerationem ex abdomine in pectus intrusa fuerant. Speciatim autem huc propulsa visebantur ventriculus totus, totum fere Omem,

96쪽

tum, colon transversum, & aliquot jejunis pithamae; quin partes alioquin illaeta adsuminum

usque pectus protendebantur. Cum vero inferiores costa a sinistris , superiores a d miris fra fuissent, hinc apparet . ab hypochondrio primum sinistro superlabentes rotas pectus oblique traj cisse, proindeque ex compresta ventre tantam thoracicam herniam fuisse factam. Caetera sine succo haec hernia fuit, idemque ut plurimum

fuisse in aliis hujusmodi herniis legisse videor.

An membranarum ruptura facile in hisce contingit, quia in earum impulsione a nulla alia parte sustinentur , cum eXteriorum herniarum saccum incumbentia integumenta satis valide tueantur 3 Adolescens in nosocomium se recepit, Cui eX parvo vulnere sub mamma sinistra, inter Costarum ultimam veram , primamque spuriam

inflicto , egressa omenti portio visebatur. Erat ei pulsus debilis, pallida facies, respiratio laboriosa. Cito veroὶ febris accessit; epiploon vulnere adstrictum sponte decidit, & vulnus brevi sanatum est. Jamque symptomata reliqua post decem

dies leviora erant, & aeger in melius Vergere

videbatur; cum rursus omnia recruduere , abscessus novus ad superius costarum intervallum sese prodiit, eoque aperto magna puris Vis ex

97쪽

87 cavo ipso pectoris efffluebat. Tger tussi concu&sus, lenta febre consumptus, deinde leucophlegmaticus, tertio a vulnere mense supremum obiit diem. Sinistra thoracis cavitas puris abhuc multum continebat, & pulmonis pars inserior aptaegressa suppuratione consumpta fuerat. For men insuper in anteriori & sinistra diaphragmatis parte hiabat, per quod omentum pectori intrusum, eXtremo sui limbo ad vulneris vestigia pleurae adhaerebat. Ex his patet hostilem cultrum a pectore ad abdomen demissum, pulmonem sinistrum, & diaphragma ita laesisse, ut ex illo suppurato lethale nasceretur empyema, & Omentum ad pectus ascendere posset, thoracico immo eX vulnere prodire i Pauca nunc liceat ad enterocelem gangrenosam spectantia hic addidisse. Satis convenit inter Practicos, emortui in hernia intestini partem

omnem abscindere, proindeque aut ejus eXtrema sibi invicem in osculata, & consuta conjungere, ductus intestinatis continuitate persistente; vel patulo eXterius ore ad anulum ita firmare, ut faeces eX inguine in posterum prodeant per anum, ut vocant, artificialem. Sed utraque in specie,

I Hsre nostra observatio aliqua eX parte ei conis fruit, quam Hildam ε narrat centur. a. Observ. 33.

98쪽

etiamsi res optime procedant, nonnulla adhuest persunt timenda quae quidem nosse artis est,& quoad ejus fieri potest , praecavere. Cel. Laepe ronte diserte monuit, intestinum olim aperis tum , vel eX parte abscissum, iterumque unitum, ibi loci plus minusve angustari, & colicos subinde excitare dolores propter dissicilem eXcrementorum transsitum, facilemque irritationem partis paullo

adhuc infida unione debilioris; quo interdum fit ut lethalis iterum disruptio post aliquod tempus

intus emergat I . Neque vero suis caret incommodis anus artificialis. Ρraeter enim foedam illam, atque involuntariam inepto loco eXcrementorum effusionem, sorditiem, eXcoriationes molestas,

nutritionis detrimenta 2 &c.; quandoque etiam accidit, aut ut intestini mirorsum inversi prolapsus fiat; aut ut sensim angustato ejus orificio , faeces aequo nimium detineantur. graviorum

I Mem. ac. chir. to m. I. Lovis ibidem tom. 8. et) Trigenarius vir a dextris herniosus, tres fere tenuium intestinorum ulnas gangrena amiserat. Attamen tantum discrimen inopinato evasit cum ano artificiali. Verum cum domum rediisset, forte ob auctum corporis motum plus nutritionis postulantem , quam quae ex

brevissimo intestinati ductu suppeditata posset; vel etiam ob pravam vivendi rationem, eum accepi paullo postea periisse.

99쪽

malorum, nec non mortis periculo. Entero-

celem vidi gangrenosam, quae utraque haec intulit damna, quorum alterum lethale aegro fuit. Pistor an. 2I , Oscheocete strangulata laboranS, celotomen pasJus est. Intestini tenuis portio quaedam gangrenosa periit, & eXtrema abrupti

tubi ad anulum firmata coaluerunt, ano artificiali superstite; & aeger intra duos menses convaluiti Sed paullo post domum reduX, Cum diutius erectus stetisset, altero coactus infortunio nos conatum repetit. Siquidem eX ano artificiali, intestini

procidentia spit hamam longa facta est , quae crassioris nonnihil inflexi cylindri speciem exhibe-hat. Inversio ista ad inferiorem spectabat intestini

partem, non ad superiorem, cujus osculum in inguine distinctum conspiciebatur. Interim frustra tentata procidentiae restitutione, intestinum non

nihil inflammatur, & purulentam induit faciem; sed cum fere hic optata abesset gangrena I ,

1 An interna intestinorum superficies , utpote muco ob dirista, & magis vasculosa , ubi extrorsum inversa nudo aeri exponatur, minus inde laeditur, quam eXterna Nonne huc faciunt experimenta illa, quibus constitit, nonnulla ex iis, quae impune passim ingeruntur , graviores tamen noxas intuli spe , cum abdomini injecta extrinsecus intellinis applicabantur Bertrandi opera Zioni chir: tona. i. . Miram etiam internae intestinorum superficiei securi

100쪽

prolapis partis separatio in longum protrahebaturi aptoque ideo ad ejus basim injecto vinculo , quidquid erat prolapsi absque gravi noxa ablatum

est, & aeger iterum convaluit. Paucis elapsis mensibus, alvus ei constipari coepit , laces nimirum eX inguine aegre tardeque emitti; tandem gangrenae interioris urgentibus symptomatibus , vix ad nos comium miser adolescens delatus, fatis cessit. In cadaveris sectione animadverti, duo in inguine dextro adesse ostiola inter se aequalia, prominulo quodam anulo circumsepta,

quae ilei finem & coli initium prae se ferebanti Sedileon intestinum, ubi in inguine terminatur, ad pollicis spatium adeo coarctabatur , ut liquidioribus tantum eXcrementis, & aegre quidem pervium esset; unde factum est, ut a crassorum supra inguen detentione jejunum & ileon immaniter distenta turgerent, & gangrenosa inflammatione corriperentur. Colon autem intestinum ab inguine assiugens, consuetum tenebat cursum,

tatem non ita pridem vidi in sene an. 66. , qui sub alius medicamenti specie deceptus, emplastri nostri vesicatorii

drachmam sumpsit: errore cognito, magnam aquae copiam

hausit, & post aliquot horas alvus ei pluries soluta est, dejectoque promptius emplastro, nil mali inde passus est, quamvis manifesta in lingua viciniisque exulceratio

acciderit.

SEARCH

MENU NAVIGATION