장음표시 사용
11쪽
hominum pars, pro sua bonitate, semper ultro utitur.
NOVIM Us omnes animalium fibrarum motuum causam, a docto HALLERO, in activam quandam in glutine proprietatem, earum elementa Connectentem, conjectam esse '. Sed quoniam haec doctrina, a cel. nostro praeceptore D. WHYTT, abunde refutata ', videtur ; licet hic loci ponere, fibrarum animalium motus, a vi quadam a nerVis derivata pendere. Quaeque, apud scriptores,
Vis nerVea, motri X, aut Vitalis, adpellatur. Horum unum quodlibet nostro proposito satis conveniet et Verum si omnino eligendum est, cum sit a nervis derivata, Tim nerveam eam postea di
ANIMALIUM librarum motibus sic a nervis pendentibus, si quid in iis mutationem efficit, augendo vel imminuendo vim nerveam, ut efficiat, necesse est.
' Vid. Alemoires sur la nature sensibie et irritable des partie. du corps animal.
Vid. Whyti's Phys. ΕTays, part II. CELEBERRIMUM
12쪽
CELEBERRIM Us HALLE RUs corporis humani partes in irritabiles et non irritabiles divisit quod adeo fecisse videtur, experimentis, in brutis sanis tentatis, si libertate sermonis uti decet, deceptus. Haec divisio patheologiae minime conveniet. Ut ut enim in animalibus sanis experimentis subeuntibus, res se habeat ; observationibus tamen et eX- perimentis celeb. D. WHYΤT, Omnia corporiS Vasa, arterias praesertim, et majores et minores, irritabiles esse negare non possumus cumque haec a priori doceant, omnes systematis partes, e Vasis compositas, motum et contractionem capere, multa morborum phaenomena, quotidie, rem citra
dubitationem demonstrant. AMVIS Omnes Corporis partes sint irritabiles, haec irritabilitas in aliis plus, in aliis minus, varie etiam pro variis aetatibus, constitutionibus, &c. praevalet. aod discrimen pro ratione sensilitatis esse, et a vi nervea diversum fibris tonum attribuente pendere, comperietur Observandum est, motus fibrarum, ab alterna contractione et relaxatione, systoleve aut diastole, per vices sibi mutuo succedentibus peragi.
. Memoires fur Ia nature sensibie et irritabie, &c.' Vid. Essay on vitai and involunt. motions, and phys
: Whyti s Physiol. Ess. part II. Sech. 2. Sc 3. Cum
13쪽
Cum systole et diastole nimis saepe non recurrant, et in aequilibrio quasi inter se ponantur, fibrarum tonus naturalis sit, sanitas Ce obtinet: utque tonus naturalis, quicunque sit ab idonea vis nervae derivatione, pendet, ita diversa hujus vis deter- .minatio ; toni, systoles diastolesque fibrarum mutationem inducere invenietur. Quod cum fecerit, ut irritabilitatem etiam mutet, morbosque, quibus obnoxia est irritabilitas, inducat, necesse est. DEVIATIO a naturali irritabilitate, vel ab excessu, vel a defectu necessario oritur: quorum hic torpor, ille mobilitas adpellatur . Mog 1L1τAs dicitur solidi vivi tanta sensilitas ut levibus stimulis in motuS erumpat enormeS, quibus aequabilis functionum tenor perturbetur l. Tox post solidi vivi ponit imminutam Vario
gradu sensilitatem : hinc ad irritamenta nisus in contractionem tam parvus, ut non sussciat iis pro, ducendis motibus quos oeconomiae salus postu
Per irritabilitatem proprie intelligenda est, haec animalium fibrarum facultas in statu naturali cum sit ; mobilitas autem irritabilitas ait sta ponitur.
14쪽
Ds his duobus esse,nibus, quatenus, magna e X parte, ab imminuta, aucta Ve Vis nerveae determinatione, si brarum statum mutante, pendent ;
pauca exempla adducta, non solum quantopere afficiantur a vi nervea, ostendent ; Verum etiam, ni fallor, statum et conditionem fibrarum, mobilitati, torpori ve proprium exhibebunt. Is 1 Tio igitur, ab effectibus imminutae vis nerucae, facto, exemplum est in promptu a paralytico membro petitum et hic enim, quaecunque sit causa remotior, morbum certe proxime efficit impedita aut imminuta vis nervea motrix ; nec dubium est, quin, pro ratione hujus vis imbecillitatis, fit immobilitas, ut ita dicam, partium. COm. primendo nervum, possumus, quando Volumus, similem inducere affectum in partes, per quas distribuitur: cujus rei eXemplum quisque e X peritur, dum eam partem praecipuam sedendo premit, per quam nervi in partes inferiores exeunt. Quod efiicit causa interna, quodque externa compressio simitatur ; hoc aliquatenus usu si mplicium medicamentorum s dativorum efficere quimus: opium e nina, vel tentandi, Vel medendi causa adhibitum, notam habet Vim motus silii endi, corporisque partium irritabilitatem minuendi.
15쪽
HAK res, dum ostendunt, si quid vim nerveam imminuit, id irritabilitatem etiam imminuere ;eodem tempore statum Vasorum a bona Valetudine alienum aperire videntur. In omnibus his vicibus laxitatem quandam animum advertimus :et quamvis argumentari liceat, induci hanc, intacta vi nervea, . posse ; attamen hoc dicere possumus, id nunquam magis erici, quam cum imminuatur, aut impediatur haec proprietas :immo fortasse ostendi possit, quodcunque, in vivo corpore, impulsis proxime solidis, potestatem habeat relaxandi, id simul operari, eodem modo, quo
sedativa, Vim nerveam, minuentia. Verum, ne scopo aberremus, cum re vera constet diminutionem VisnerVeae torporem et laXitatem inducere;
pro dato assumimus, laxitatem esse statum sive conditionem fibrarum, praevalente torpore. Nec nescii sumus, cum alia eam connecti conditionudiversissima, de rigiditate dico, de qua postea ;interim patet, laxam flaccidamque fibram semper
Si nihil insit praemissis fallaciae, justaque.
sit conclusio, laxitatem torporem denotare, necessisario sequitur mobilitatem aliam fibrarum conditionem significare, verum quam desinire haud facile erit. Ad id tamen conandum, quos habeat effectus validior vis nerveae derivatio, observemus. inrofacto, non tantum oscillationes, alternas Ve contractiones, sed irritabilitatem augeri comperiemus. DEME
16쪽
Deme nervo flaccidae inertisque fibrae compressionem, brevique vim movendi et contrahendi recuperare videbis ; idem per irritationem fit; hac ratione paralyticum membrum in priorem statum restituimus; hac laxam torpidamque fibram irritabiliorem reddimus; hac denique sanae fibrae irritabilitatem etiam augemus et organum inflammatum, sano magis, a stimulo irritatur. Eademque causa, in erecto pene, musculi acceleratores urinae, ut observat D. WHYTT, accutissime a semine stimulantur ; cum, e contrario, in flaccido hujus membri statu semen in urethram elabens hos musculos ne minime quidem afficit . EXEMPLis allatis vidimus impetum vis nerveae augeri non posse, nisi pariter augeatur irritabilitas. Ad hoc observare licet, partium tonum instigniter mutari, discrimenque usque occurrere, sive fibrae sanae augeamus, sive laxae, torpidae, paralyticaeque, restituamus, irritabilitatem. Post tamen omnia, longe fortasse abest, ut pro certo dicere liceat,
qui sit mobilis fibrae status ; nisi quod, adductis jam
.in medium exemplis, non minus quam magna auctoritate ' nisi, jure quodam videmur affirmare, esse in fibra mobili, praeter naturalem gracili tatem, tensonem quodam modo, ab ea laxitate, quae torporem constituit, diversam ; verum ab ea
17쪽
firmitudine, et stabilitate, quae sanitate constituit, diversissimam. D1CTUM est, fibrae sanitatem in justa systoles et diastoles motuum velocitate, in aequilibrioque inter has, positam. Fibrae mobilis systole et diastole intenduntur : torpida cum sit, perditur aequilibrium. Id quod in laxa, torpidaque fibra vidimus, ubi systolen praegravat diastole; nec
praetereunda est altera fibrarum, huic admodum contraria, cum torpore conne Xa conditio, ubi systole supereti diastolen, rigiditas ea vocatur: ut altera ab aucta vi nervea sit, altera ab imminuta oriri videtur. Horum affectuum utrumque, tum illuna auctae systoles et diastoles, tum hunc auctae systo-les aut contractionis, a majori V1s nerveae deri Vatione, in quibusdam corporis partibus, induci posse, compertum satis ab eXperimentis habemus. Quibus attent HS cel. RHYTT corporis partium irritabili tatem in duos modos divisit in contra stiones alternas, quae stimulo acri admoto, accersuntur' aequabilemque illam, quam darios, cutisque capiunt. prioris CX emplum a vesicatorio ; alterius, a frigido aere aquave cuti admotis, petivit. Verum post renius hic asseetus, quamvis in cuti saepius et in stagnius appareat, huic tamen, ni fallor, minime
18쪽
propria videtur. Omnia enim corporis Vasa, a Corde magnaque aorta ad capillaria, sive in cuti sive alibi, vascula, eidem affectui necessario subjiciuntur, ut mox ostendere conabimur. Ex iis patet rationibus, quantum in statu vasorum polleat vis ner-Vea. Nunc necesse habemus, quo pacto hac vi praedita vasa in fluida operentur, animum sigilla tim advertere. Nec, in ejus operationem tum naturalem, tum auctam, alienum a re erit, inquirere. I. CVΜ vasorum motus et contractiones, in naturali statu ab idonea vis nerveae suppletione pendeant, in oeconomia animali hae contractiones, Variis fluidis et substantiis admotis, eXcitantur. Ad
hanc opinionem tutandum, D. WHYTT non modo demonstravit alimentarium canalem contentis suis stimulatum, per hanc vim, motum perist alti cum peragere ; Verum etiam probaVit, cor arterialeque systema eadem vi praedita, sanguine, in mo- , tus illi propellendo necessarios, concitari: eosdemque stimulos, eandem vim in minorum Vasorum ordine, ad motus et secretiones perficiendos, incitare: nec aliter venas operari videri ; ab eademque causa, magna e X parte, ingressum motum que fluidorum in systemate absorbentium oriri . II 1 fere sunt esseelus vis motricis, qua organa
19쪽
va seque corporis animalis praedita sunt. Videa mus proXime quae mutationes auctam hanc vim
II. CUM Vasa, aucta vi nervea, duos suscipiant diversos affectus; de esseetibus eorum, in utraque conditione, in circulationem, pauca dicemus; primumque de aucta systole et diastole.
I. AUCTIs cordis et arteriarum alternis moti bus, acceleratur plerumque circulatio, sanguisque in omnes corporis partes, impetu citato, fertur. bonsimilis effectus, ab audia exiguorum vasculorum, in una qua Vis corporis parte, actione, nullo cordis respectu habito, sequitur. In iis enim fluidorum motu S augetur ; hinc Verecundus vultus; aliique in multis partibus ardores; hinc haemorrhageae; ab eadem causa oriuntur auctae singulae secretiones, nempe lachrymarum, urinae et salivae, in dolentibus, hypochondriacis, esurientibusque, fluxus 2. CAETERUM quod ad alterum adfectum, auctam systolen, attinet, cum sit maxime in e Xiguis Vasculis insignis, de ejus in has partes potestate primum agemus. Quae quidem diversissima ab alterius potestate comperietur ; systole enim aucta non modo impetum humorum ad partem assectam non pro-
20쪽
an ovet, sed sanguinis repellendi et secretionibus residiendi potestatem plerumque Obtinet. Hoc, corrugata et constricta cuti, confit ; spasmodicae. oue in exiguis vasculis contractiones, ubi ubi occurrunt, idem ericiunt ; quae, eodem saepe tempore, eodemque modo, quo constrictio spasDmusve superficialis, inducuntur ; frigida, coipori admota, uno tempore, et perspirationem occludunt, et vim suam ad interiora insinuant, ibique, quo minus fiat evacuatio, impediunt; plurima hoc genus exempla menses .adferunt quorum cursus, ut notum est, frigore, Vel humiditate pedum, misere cohibetur ; huic similis febrium impetus ; quo non cutis modo ', sed multae interiorum partium Constringuntur;
Hoc loco haud ignari sumus posse, nec sine magna auctoritate, objici constrictionem et frigiditatem superficialem, aggrediente febri, a vis nerveae defectu, inertiave, circulationis desectum adserente, Oriri. Hujus opinionis fallaciam, uno vel altero verbo, id quod satis sore spero, ut ostendam, necesse est ; quaecunque enim. ingruente febri, vis nerveae sit conditio, totius respectu hstematis; quaecunque si causa remotior; constrictio et frigiditas superficialis, de quibus loquimur, ab aucta, in hac parte, Vinervea, re vera proxime pendent : observanda est, vasorum 1uperficialium contractio, ei, quae a frigore fit, quaeque, admota gelida, saepe repente inducitur, ut videtur, simillima : si, in hac re etiam praevalere inertiam, existimari potest ; nihilominus attendendum, hanc constrictionem nihil esse aliud, quam,