Tentamen medicum inaugurale, de medicamentis stimulantibus in genere ...

발행: 1760년

분량: 83페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

STIMULANTIBUS.

tur fit, ut idem affectus ab e X ternis ad interna propagetur; neque mirari, neque aliud quicquam a similitudine affectuum e X pectare debemus. Idem enim in consensu superficiei cum internis fieri vidi.

5. CUM

ad imminutam in superficie secretionem, internas augentem, pertinent, adseremus. Totaque, de hac re, quaestio ad hoc redit; proxime ne a consensu inter vasa, an a remotiore fluidorum actione pendet 8 Interim conantibus nobis ostendere, esse talem inter statum vasorum in cute internarumque partium connectionem, ut conditio superficialis circulationem et secretionem inhibens, eam in vasis intus mutationem efiiciat, quae fluidorum fluxum solvat, obiici potest, occlusae hujus perspirationis affectum, a regurgitatione, si voce uti licet, hujus materiae ad has partes, negato per cutim transitu, vel a majori sanguinis copia introrsum misia, prorsus oriri. Quod ad horum primum attinet, constat, . Occlusa perspiratione, caeteras augeri secretiones; sed in renibus, et pulmonibus insigniter hanc mutationem occurrere, quae vero sit causa non praesentis consilii est disquirere. Corpore subito frigoribus exposito, gelidave aqua admota intestina saepe numero petuntur, copiaque secretionis, ut fit, avellitur ; hic, cum attendamus, perspirabilem humorem, hanc viam raro insistere, nulla,

quam video, ratione, eum cum secreta materie, confundere debemuS.

Eisdem maioribusve dissicultatibus laborat, qui a maiore sanguinis copia eum prorsus oriri opinatur, Quod si verumesiet, ut omnes interne secretiones, pro rata parte, augerentur, necessario sequitur. Sed hoc minime verum ; non enim semper fit, ut frigus externe adplicatum per intestina secernendi, vel adtracheam determinandi, causa M. Incipiente febri, corrugata cuti,

32쪽

DE MEDICAMENTIS

5. CUM consensus superficiei cum primis viis et cum superficie primarum viarum, quibusdam in rebus, eundem assectum propagari demonstrent,

cuti, ventriculus sola alimentarii canalis partium plerumque adficitur. Quibus rationibus si subitus harum intus evacuatio num a frigore inductus impetus accesierit ; praeterea insignis consensus, qui superficiei, cum alimentario canali, e violentibus, a levissimo talltu ructibus, intercedere videtur, additus fuerit; postremo, si in cumulum adjecerimus propagatam gelidae aquae constrictionem ad alias partes, uterum praecipue, ipsasque adeo primas vias, ut, in spasmis et constipatione se-brium impetum comitantibus, gelidave aqua inductis, accidit; ex his omnibus in unum collatis, accuratiusque pensitatis, vim partium consensus in auctis primarum viarum secretionibus, a constrictionibus oriri superficialibus, aequa ratione concedemus, ac in occlusis hic secretionibus ab eadem causa nasci eam admittimus. Eadem argumenta ad auctas aliarum partium evacuationes, eandem superficiei vicem comitantes, pari modo probandas valebunt. Qua re sic constituta, communi opinioni adsentientes, proponimus, occlusa perspiratione, ad partes internas. quae maxime sunt imbecillae, fluere humores : in animo usque tenentes. hanc imbecillitatem nihil esta aliud quam morbidam partium mobilitatem. Nimis iam a proposito aberravi: addendum tamen insuper, si justa sint quae dixi ad aliud consensus exemplum, de quo disputari potest, de rheumatismo dico, confirmandum, pertinent: cum enim frigus superficiei admotum. oscillatorios motus in remotioribus partibus, circulationemque mutandi tantam vim habeat, ad explicandos rheumaticos dolores, toties tamque subito, cum frigori corpus sit expositum, recurrentes, nihil amplius opus est, quam contractionem vasorum auctam, aut mutationem quandam oscillationis in parte assecta, per id factam, ponere.

33쪽

sTIMULANTIBUS. 25

in aliis tamen, motricium fibrarum in una parte affectum, a remotiore simili demoveri, innuunt. Hoc praesertim derivando a Ventriculo Videmus. Hoc idem confirmat consensus inter singulas alimentarii canalis partes. Remo entur enim Vomitiones, ad inferiora determinando, et Vice Versa.

6. Uae mobilia systemata facillime assiciuntur, ita consensus tum maxime est insignis, cum ma X ima fit mobilitas. Hinc valida et quasi duro robore nata puella, frigidos humidosque ferre pedes, Vel ipso mensium tempore, impune potesso ; cum delicata ingenua sic exposita, praesertim hoc tempore,

omnia statim hysterici paroxysmi symptomata pa

7. CONfENs Us etiam pro variis hominibus varius. Idemque cibus, in aliorum ventriculo, ast lima procreat S aliarum menses obstruit, et ad superficiem determinat. Quod discrimen, cum a natura plerumque pendeat, casu etiam, rerumve mutatione, inducitur ; itaque uterus solummodo cibo noXio aut algore male adficitur dum fluunt menses,

partiumque irritabilitas inde augetur; cumque hysterica, aut hypochondriacus, variis, diversisseque sit assectibus obnoxius ; tussi, rheumatismo, surditati, vomitioni, spasinisque intestinorum, quo-

34쪽

26 DE MEDICAMENTIS

cunque horum malorum laboret, induetum frigus saepius hoc solummodo intendit. IGITUR de vi nervea, quoad res pateretur, dinseruimus ; ejusque in systema esse 'tus, monstratis phaenominis, ab aucta hac vi, sive primum affectae

partis, sive earum quibus cum connectitur, pen dentibus, explica, imUS. HAEC, generalem argumenti ideam exhibent. In essectus, adauctae vis nerveae inquirentes, Operationem usque Stimulantium Medicamentorum, re Vera, memoravimus: directius igitur atque ex

profesta argumentum dehinc tractaturis nihil aliud forsitan faciendum, quam ut jam dicta ad actionem Stimulantium adplicemuS.

CAPUT II. Det ACTIONE STIMULANTIUM.

Dic Tis ab initio praeterea addendum, Medicamenta Stimulantia, aucto Vis nerveae impetu, motus et contractiones fibrarum augere; nec partibus proxime assectis operationes eorum contineri ν

35쪽

sTIMULANTIBUS. 27

ri, sed per consens una, qui universo corpore pollet, ad remotiores alias propagari. DUM praemissa futuri operis modulum promittunt, eum pene recludere jam nunc incipiunt, praemonentes in limine, quod magni ponderis videtur, et in primis memorandum. SUPRA dictum est varia phaenomena ab aucta V1 nervea pendentia ad duplicem vasorum assectum redigi posse, unum, in alternis contractionibus et dilatationibus ; alterum in contractione, systoleve sola positum ille apud auctores Cunicus, hic Tonicus motus adpellatur Hoc, ut nobis videtur, duo omnino generalia capita praescribit, ad quae Stimulantium Medicamentorum operatio sit referenda :cum igitur constet, horum affectuum alterum ab

illis semper effici; in Stimulantia Clonica et Tonica rite dividi possunt.

STIMULANTIA Clonica sunt, quae motum cordis, totiusque vasorum seriei accelerant, circulationem generalem augent, motum singuinis in siingulis partibus concitant, secretioneS promo Vent. STIMULANTIA Tonica vero, vasorum systolen augentia, circulationem generalem minuere, san-

- Uid. Gaub. Inst. Pathol. , 8. et De Gorter compend. med. tradi. 86.

guini

36쪽

28 DE MEDICAMENTIS

guini in singulis partibus resistere, secretiones mi

nuere, et cohibere comperientur PR IMo intuitu, abs sirda videbitur haec Stimulantium divisio, vel in unum principium, tam di Versorum, Operandique modo inter se discrepanti. um medicamentorum resolutio ; nisi, ut ante fusius dictum modoque repetitum, in memoriam re Vocetur; haec phaenomena, quantumvis secum pugnantia, ab aucta Vi nervea utrumque oriri. Ita divisis ob illas rationes, nec, ut credo, inepte,

stimulantibus; haud parvi res momenti sequitur,

ob quam huic opinioni objici potes . ippe

quae discrimen inter stimulantia et adstringentia tollit ; et medicamenta, pro diversis vulgo ha -

Cum haec de aucta vi nervea dissertatiuncula, in hane stimulantium divisionem, quaecunque ea sit, nosmet primum induxerit; cel. De Gorter minime praetereundus; qui, quamvis in eandem divisionem non inciderit, certe his verb:s, in capite de Stimulantibus haud obscure sub monuit : In viventihus hominibus motus observatur duplex morbosus, unus qui fit alterna constrictione et relaxatione, aher in constrictione perstat. Hos Clonicum et Tonicum vocant. Medicamenta quae utrumque, vel alterutrum, sua applicatione vel ingestione in villis motricibus concitant, Stimulantia seu Im- f tantia dicuntur. V Quamvis vero in hanc sententiam loquutus est, tarnen aditi ingentia medicamenta nullo modo hos motus tonicos efiicere animum advertit, eosque ad acrimoniam aut potentiam dolorificam referre vide ἰur. Vid. De Gorter, compend. med. tracst. 86.

37쪽

STIMULANTIBUS. 29

bita, diversisque orta principiis operari credita,

confundit. Ut hanc rem prius constituamus quam ulterius progrediamur, in operationem medicamentorum quae adstringentia dicuntur attentius sigillatim disquiremus; utque ConVeniat eorum actio, cum doctrina de Stimulantibus jam dicta, quantum in nobis erit ostendere conabimur. CUM observetur quasdam substantias, anima. lis cadaveri adplicatas, vi id contrahendi et constringendi, sive ut partes ejusdem propias inter se accedant efiiciendi, praeditas esse; multi existimaverunt, istiusmodi substantias, medicinae causa, Vi Vo corpori admotas, sine respectu vitalis proprietatis, idem, pari modo, essicere. Quae opinio quam falsa sit, vel hinc patebit, si in

vivi animalis fibras, vasaque aliis proprietatibus praedita, aliisque legibus, quam quibus materies habetur, subjecta, motumque et contractionem sibi propriam habentia, operationem seri reputemuS : et quamviS Verum esse potest adstringentes substantias, quales designamus, in statu admodum

concentrato, eandem ita Vi Vum corpus, quam in mortuum Cada Ver, Vim CXercere posse : nobis, utcunque sic adm0tas no e re Omnesque, in re medica adstringentes, tum demum, ubi Vim nerveam, adfecerint, essectura suum proferre, videtur. Ut hoc confirmetur, attendamus modo ad exiguam quantitateIIJ,

38쪽

ao DE MEDICAMENTI s

quantitatem, qua quid eniciunt : deinde videamus

eademne aceti, aliorumVe acidorum, quantitaS, quae vivi animqtis os constringit, mortuum pari modo assiciat ξ Praeterea hae parvae Medicamenti portiones, non modo partes quibus admoventur, sed vicinas etiam, et remotiores, Clam quit, HS consentiunt, assiciunt. Itaque tacta alumine extrema lingua, totae fauces corrhagantur; parva tosti rhabarbari quantitas, in Ventriculum accepta, diar

rhoeam sitiit; sp. vi tr. et pulvis stypt. notam habet potestatem hae niorrhagias in utero, remotioribusque partibus cohibendi ; gelida aqua cuti admota idem, ut diximus, essicit. Eademne igitur quantitas hujusmodi substantis rum similiter, an omnino cadaver assicere posset ξ Id minime credentes asserere non dubitamus, haec e Xempla hanc prorsus opinionem tollere; atque adstringentia in vivum

corpus ac in mortua animalia diversi modo operari, comprobare: contraque, tum demum, ubi prius vim NerVCam, magnum contractionis in vivo animali exordium, affecerint, aliquid ciscere . palam demonstrare. dio probato, altera fit quaestio, vinenervea augenda an imminuenda in eam operantur Imminuenda responderit fortasse aliquis; candem enim his, quam sedativis, potestatem esse, evacuationes, hac morrhagias, aUt di arrhoeas coercendi; scdicet, si hae eva CVationes, a nimia vis nerveae determinatione, Oscillatorios au-

gente

39쪽

sTIMULANTIBUS. ar

gente motu S, augeri putentur, ad motus hosce sedandos, evacuationesque satiendas, vim nerveam necessario cohibendam ' Hujus opinionis ut Vanitatem e X ponamus, quod plenius jam diximus, supra repetendum: scilicet, quamvis imminuta Vis ner V ea, Vehementem humorum fluxum inhibeat, vel, naturalem omnino tollat ; nihilominus quamlibet secretionum, a quadam auctae hujus vis conditione, obstrui posse, multa demonstrant. Assectiones spasmodicas talem praestare effectum prius ostendimus : gelida etiam aqua, ut vidimus, procul dubio stimulat, attamen in haemorrhagiis aliisque e Vacuationi

bus sistendis, quantopere adstringit Z Haec

maxime nos ad credendum impellunt, agere omnia, Stium lamia vim nerveam augendo : quodque vel opinionem confirmat, eadem medicamenta diversos vasorum, quos diximus, affectus, per auC- tam eam, gignere videmus: itaque frigida corpori admota et aperiunt et constringunt ; unoque tempore di arrhoeas forsitan inducunt, naensium que cursum impediunt : cortex peruvianus inter

dum alvi dejectionem, interdum constrictionem gignit ; acetum aliaque acida oris et labrorum vasa, constringunt, in ventriculo stimulant, cibique desiderium adferunt : aq. calcis quae alvum plerumque adstringit, urinae fluxum intendit.

40쪽

set Da MEDICAMENTIS.

NOTANDUΜ tamen, quamvis modo operandi tantopere discordent haec medicamenta, idem tamen, uno intuitu, utraque essicere : Stimulantia.

que istiusmodi revera esse sedativa, cum iisque inminuenda fibrarum mobilitate convenire. Hic Vero effectus, respectu systematis, idem cum illo, qui, his partibus, in evacuationibus comprimendis, contingit, comperietur ; quibus, a mobilitate vasorum, pendentibus, sive sedativis, sive adstringentibus utamur, utroque modo hanc mobilitatem minuimus. Quod si optum pariter ac corte X peruvianus, interdum febris intermittentis, quae magna ex parte a nimia systematis mobilitate pendere videtur sistere impetum perspectum sit ;hoc non minus facile eXplicatu est, quam, quod utrumque medicamentum et diarrhoeam sistat atque alvum adit ringat. Hic enim, si intestinorum mobilitatem, ab iis minui ponimus; illic, totius et systematis fatendum est.

MOBILITATEM Vidimus a quadam Vis ner-veae determinatione, nimis eam motui ob noxiam reddente, pendere. Quae tamen determinatio ea tantum vi praedita est, quae osciblatorios motus, systolen et diastolen vasorum augeat. Cum fibrae naturalis irritabilitas, in justa systoles et diastoles motuum velocitate, in aequilibrioque inter has posita sit ; pone addes mobilitatem,

SEARCH

MENU NAVIGATION