Dissertatio inauguralis medica exhibens sectae pneumaticorum medicorum historiam

발행: 1791년

분량: 91페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

3Icauit; librum Theriacae ad piso NEM m); libros de pulsibus') et epipolas, qua S CAEL. AURELIA-Nus') memorat. In hunc quoque medicum LV-C1LLIus composuit epigramma P), ex quo saltem liquet, eum praeclari medici munere esse sunctum atque bonum fuisse uirum. Epigramma, quod

Autor autem huius epigrammatis, quod MAGNO ιαποῦ tribuitur, alius quam noster, esse uidetur, uixit enim hic post GALENI tempora; MAGNVS autem Pneumaticus medicus GALENI aequalis fuit. r Biblioth. Graec. P. XIlI. pag. 3IO.s Aet. Tetrab. IV. Serm. II. cap. XIII. Coll. Steph. pag. 7sq. O Aiso M. Trassi Lib. V. cap. IV. ed. Basil. ISF8. pag. 26O. u) Νic. Myreps. Sect. XXXIV. cap. II. Coll. Steph. pag. 7I6. x Actuar. Lib.V. de Method. medend. cap.VI. Coll. Steph. p.267.

32쪽

LEONIDES non quidem Pneumaticorum familiae fuit addictus sed Episyntheticae r), quam iam memoraui, et solus huius sectae medicorum est, cuius memoria ad posteritatem pervenit. Cuius seciae medici, quum ex aliarum sectarum placitis eligerent, quae iis optima uidebantur, et in contemplativa me dicinae parte, quod supra probaui, Pneumaticorum placita non raro sequerentur, quid de eo in priscorum monumentis nobis restet, enarrabo. Et quidem haec pauca sunt, Ut adeo etiam eorum, qUdescripsit, tituli perierint, bonique et probati medici laudem uix esse consequutus uideatur. Nam praeter medicamenta quaedam, quae ΛΕΤ1Vs φ) ac PAVLvs AEGINE ΤΛ') nobis seruarunt, ueteres medici nihil de eo perhibent. Illum quoque Chirurgia: operam dedisse hi scriptores memorant, et in libris eorum quaedam adhuc fragmenta chirurgica e LEONIDAE libris, v. g. de 1 ulis ani h), de herniis q), de melicerite β), de methodo mammas cau

crosias

γ) Cael. Aurel. Lib. II. Acut na orb. cap. I. pag. et Galeni Introduct. cap. IV. P. II. pag. ῖ63. et) A . Tetrab. II. Serm. II. cap. I. Tetrab. IV. Serin. II. cap. VIII. Coll. Steph. pag. 2 I. 686. et passim. a) Paul. Aeginet. Lib. IV. cap. LXIV. Coll. Steph. pag. SI 8. et aliis locis. b) Aes. Tetrab. IV. Serm. II. cap. II. Coll. Steph. pag 687.c Aes. ibid. cap. XXII. XXIII. pag. 692 69ψ.db Aeti Tetrab. IV. Serm. III. cap. VII. Coll. Steph, pag. 7εῖ.

33쪽

crosas amplitandiq) , de membrorum amputatione t) etc. inueniuntur, et is Unicu8 Pneumaticorum est medicus, quem arti chirurgicae operam dedisse, notum est. f. V. TEMPORIS SP ATIVM, QVO PNEVMATICI MEDICI FLORVERUNT. Perbreue itaque temporis spatium est , quo secta , de qua agimus, Pneumaticorum Uiguit, annis scilicet XCII. a v Es ΡΛs1ANO nimirum ad AN

hensum. Quoniam autem haec secta tum medicos habuit, qui decretis illius adsentirentur, quodiana probavimus) celeberrimos, cum in plurimis contemplativae medicinae doctrinis, a placitis, quae his temporibus potissimum ualebant, Empiricorum medicorum atque Methodicorum quod mox probabimus) discessit: plurimum sane interest causas scire, quae effecerint, ut secta sub auspiciis non plane infelicibus nata, perierit, cum ViX effloruisse esset uisa. Eaeque partim in ipso modo latent, quo medicina his temporibus Romae colebatur, partim in ipso horum temporum ingenio in o-

ribusque. Medicinales hae sectae florebant, Dogmatica, eaque antiquissima, Empirica, illi antiquitate quidem,

D Paul Aeginet. Lib. VI. cap. LXXXIV. Coll. Steph. Pag. ISI.

34쪽

quidem, non uero celebritate secunda, atque Methodica ex utraque, maXime tamen eX Empirica, quod probauit Praeceptor Optimus ACKERMANN g), Vir Celeberrimus, nata. Empiricis his temporibus atque Methodicis uia facilis tritaque esse uidebatur, ad discendam eXercendamque medicinam, notaque est uana gloriola, qua THEMisON se medicinam intra sex menses cuiquam ita traditurum promisit, ut eam plane caperet eique exercendae plane idoneus esset. Facilis hinc plurimis medicis opera in discenda atque exercenda medicina cum uideretur, eo facilius multi adducti sunt, ut posthabitis iis fere omnibus, quae operam et ingenii laborem requirunt, in leuioribus medicinae studiis acquiescerent, grauiora fugerent. Grauiora quidem et laboriosiora Dogmaticorum erant studia, uerum haec studia non in amplificanda medicina, non in

finibus illius dilatandis, sed potius in discendis iis,

xerat , atque in disceptationum, contentionum atque rixarum studio consistebat, ut quoque post horum uirorum tempora usque ad GALENvΜ etiam in speculativa medicinae parte uiX multa nouiter esse

dicta putem. Frigus atque segnities his temporibus

35쪽

ingenia medicorum occupauerat, ViX, nisi aliorum contradictione incalescentia : sitque aliquando magnum quendam nasci Utrum contingeret, qui in medicinae finibus dilatandis, aut nouis contemplationibus excogitandis non inglorius uersaretur, stupuerunt, adsequi non potuerunt. Mores quoque Romanorum, uti temporibus post sectam Pneumaticorum natam erant, PromO-uendae ipsi atque prouulgandae uiX commodi fuerunt. Romani enim, uti PERSIVS, IVVENΛ-LI 8 h), COR. TACITUS, GALE Nus aliique eos depingunt, luxuriae atque desidiae fuerunt dediti,

litteras uero atque artes. negleXerunt Be contemserunt. Pecuniae et honorum cupido eorum occupauerat animos, deditique erant uoluptatibus ac deliciis. Cum reliqua adulatorum turba etiam Philosophi apud principes ciuitatis circumuolitabant; mane eos salutando, uesperi apud eoS coenando erant occupZti, ἐκ τουτων γαρ , ut GA LENI uerbis utar, ναὶ φιλεῖσθαι, γα προσαγε πι, ναὶ τους τεχvίτας τι-ςξυρσθαι, ο in ἐκ τ=;i; οιχείας παρασκευῆς. Quid i quod

C a si

h) Iuuenalis Satyr. III. vers. ψI. seqq. uid Romae faciam i mentiri nescio; librum, Si malus es, nequeo laudare, et pocere ς motus introrum ignoro: funus promittere paιris nec tuolo , nec possum: ranarum uiscera nunquam

mi sibi se debere putat, nil conferet tinquam, Participem qui te secreti fecit honesi. etc. i) Galen. Lib. I. Method. Medend. cap. I. P. X. pag. g. '

36쪽

si quis sectabatur sapientiae studium, pro insano ha

bebatur. EmpiricorUm nugae ac Methodicorum arrogantia , huic aeUo magiS erant accomodatae, qUΟ-rum illi rationalem disciplinam nihil ad medicinam, hi uero nullius causae notitiam quidquam ad curatio-

nes pertinere, satisque esse quaedam communia morborum intueri, eXistimabant. Non itaque mirandum est, Pneumaticorum seclam alta, quod moX probabo, contemplatione, quid in intimis suis penetralibus natura ageret, rimantem , medicinamque cum philosophia coniungentem, studium ergo et laborema suis postulantem, tam paucos inuenisse sectatores, et tam breui temporis spatio et effloruisse et defloruisse. Et G A L ENI iam temporibus P neumaticorum secta extincta esse uidetur, unicusque, qui illius secit mentionem scriptor, est G ALEN vs. Omnes antiqui rerum medicarum autores, etsi sectatorum nomina saepe in eorum scriptis Occurrunt, se fiam Pneumaticam et medicos Pneumaticos silent.

Neque GALENVS in libris, quos de sectarum placitis expresse scripsit, Pneumaticorum sectam memorat./ Occasione data in aliis libris nonnullas huius sectae doctrinas eXponit, contra qua8 disputat, ea8que refellit. Hinc GALENVΜ quoque uiX magni hanc sectam aestimasse credibile est; quamuis eius scitatores non sine laude esse sinit: philosophiam enim huius sectae, quae Stoicorum erat, non amabdi.

SECTIO

37쪽

DOCTRINAE SECTAE MEDICORUM PNEUMATICORUM. S. I.

VOCIS II NEΥΜ A SIGNIFICATIO. neumatici medici animam mundi Stoicorum, quo 'rum doctrinis, uti saepe iam diXimus, erant dediti, res, uua appellare solebant. Multis quidem Philosophorum, non casu fortuito ortum fuisse hunc mundum, antiqnissimis iam temporibus erat persuasum. Stoici autem ignem quendam artificiosum '),

Θυζ τ χvιχον, orῬευμα πυροειδ , Moci τεχνοειδ c) ui Omnia procreandi ac conseruandi praeditum ς) materiaeque inclusum atque immixtum, mundum procreas

se putabant. Ex hoc igne artificioso elementa, quae V 3 rerum

a) Cic. Lib. II. de Natur. Deor. cap. XXII. P. XI. ed. Bi poni. P. D. Non quod is ignis arte quadam procreatus sit, sed ob uim onaria progignendi ac conseruandi. artificiosum illum nominabant: To Vi αυ τιμὰν τε Φι τηρητιυμ. Stob. Eclo phys. pag. SI. et Cic. l. c. bo Urogen. Laert. Lib. VII. de uit. philosoph. Zen. Segm. ISK. ed. AEG ID. MENAGII, Amstet. MDCXCII. pag. 46sia et Plu ranch. Lib. I. de plac. philos. cap. VI. T. II. ed. si V in XI LANDRI , Francos. MDCXX. pag. 87R

38쪽

rerum universitatem e sciunt, tali modo prodiisse existimarunt. Ignis substantiam per aerem uersam in humorem transiisse, crassiorem eius partem atque consistentem mutatam esse in terram, subtiliorem uersam in aerem nos ambientem , subtilissimam autem ignem euasisse d). Hunc uero ignem artificiosum, quem CICERO etiam ardoremq) appellat, carentem quidem forma, Omnes posse formas induere f). Isque ignis, eX Stoicorum mente, animus est,

quia sua sponte mouetur g), mundum itaque reddit animantem ig), qui, quia uniuersus singulis suis partibus ipsisque hominibus intelligentia ac sapientia praeditis , est melior, etiam intelligens sapiensque sit, necesse est '). Quod etiam ZENO apud CICERONEM ita probabat: Ouod ratione utitur, id melius est, quam id, quod ratione non utitur; nihil autem mun

e Cic. Lib. II. de Nat. Deor. cap. XII. Ρ. XI. ed. Bi poni. pag. pl. f) Plus. Lib. I. de Placit. philos. cap. VI. T. II. ed. GUIL. XY

g Cic. Lib. II. de Nat. Deor. cap. XII. P. XI. pag. II. h) Diog. Laert. Lib. VII. Segm. I 2. pag. ε Ss.l Cic. Lib. II. de Nat. Deor. cap. XII. P. XI. pag. II. et Diogen. Laert. Lib. VII. Segm. I ῖ. pag. ψS8. λὶ Cic. Lib. II. de Νat. Deor. cap. VIII. P. XI. pag. 67.

39쪽

39 Nullius sensiu carentis pars aliqua potes esse sentiens;

mundi autem partes sentientes sunt: non igitur caret sensiumundus. Deinde: Nihil, inquit, quod animi. quodque rationis es expers, id generare ex se potest animantem

compotemqlle rationis: mundus autem generat animantes compotesque rationis: animus est igiIur mundus composque rationis. Similitudine quoque, ad probandum quod adseruerat, ZENO hac utebatur: Si eae oliua modulante canentes tibiae nVcerentur ; num dubitares,

quin in pet in oliva tibicinii quaedam scientia P Cur igitur

mundus non animans sapiensque iudicetur, cum ex se procreat animantes atque sapientes P Plura argumenta , quibus Stoici philosophi, ZENONE inprimis autore usi sunt, huc facientia, apud CICERONEM leguntur.

Illa autem anima mundus, qui per eam, illis perhibentibus, deus et immortalis redditur' , eliquasi persulas V : dixere: Deum namque ire per omnis Terrasque, tractusque maris, coelumque profundum;

40쪽

4OHinc pecudes , armenta, uiros, genus omne ferarum. quemque sibi tenues nascentem arcessere uitas R). Non autem Omnia aequali modo penetrat haec anima, sed quaedam minus, uti ossa et neruos, quae dam magis, uti mentem, ueluti per principatum ως διὰ τον ηγεμονικον) '). Omnibus etiam quae uiuunt, quae aluntur, quae crescunt, hominibus, animantibus, plantis cael. hic ignis insitus est '), qui, notan-

te CICERONE, quamdiu remanet in nobis, tamdiu sensus et uita remanent, resti perato aUtem et extincto calore, Occidimus ipsi et extinguimur. um autem duo sint genera animantium, nimirum alia ratione praedita, alia ea carentia, duos quoque animos, hominibus rationalem, irrationalem uero reliquis animalibus Stoici tribuerunt ), non sine contradictione quadam , id quod in uniuersum ratione praeditum diXerant, in aliis frui, in aliis

Uero carere ratione CXistimantes.

Tribuerunt etiam sideribus hanc animam: Esse probabile, dixerunt, praestantem intelligentiam inesse sideribus, quae et aetheream mundi partem incolant, et marinis terrenisque humoribus, longo interuallo

SEARCH

MENU NAVIGATION