Dissertatio medica inauguralis de perspiratione insensibili

발행: 1771년

분량: 48페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

I N SENSIBILI.

quotidie ad solitum pondus redire, licet excreationes sensibiles ingestorum ponderi minime assurgant ; hinc perspirationem insensibilem

non solum revera fieri concludimus, sed et insuper materiei quantitatem quae hoc genere evacuationis est uxit vel excreta fuit, juxta defectum ponderis assueti, post cibum assumptum, colligimus et aestimamus. Nec opus est pluribus ; quomodo excernatur haec materies

jam dispiciendum est.

PERSPIR ATIONIS FONTES.

O RGANUM quo materies perspirabilis excernitur est cutis, cujus structura intima, ob nismiam ejusdem subtilitatem, Vel maxime perspicaces inter anatomicos, diu latuit; quapropter minime mirum est, si in diversas admodum sententias de perspirationis fonti bus abierint. Cutis, cujus eadem est quae membranarum fabrica, e silis diversimode intertextis constat. Rete Malpighianumstu mucosum cuti proxime alacet; huic vero superinducta est epidermis. Cutis superficies rugosa est ; tubercula enim, papillae dictae,' in unoquoque fere ejusdeni puncto conspiciuntur ; in lingua tamen,

12쪽

3 DE PER SPIRATIONE

et in digitorum apicibus, in penis denique

glande, evidentiores quam alibi, apparent. Glandulas quoque sebaceas, interiorem cutis partem occupantes, reperimus; quo, Tum ductus excretorii, cutem perforantes, in ejusdem superficie hiant, materiemque ei oblinendae et defendendae aptam transmittunt. Cl. Malpighius ', et Steno ', aliique qui hos sequuntur, per hasce glandulas peripirationem ac sudorem excerni contenciunt. Haec sententia, per breve tempus invaluit; anatome S Vero, 1cientia accuratius exculta atque tradita, labefactari coepit, et tandem abjecta est. Curta etenim magis est huc ulque experimentorum supelleX, quam ut tuto possit concludi, tales glandulas in quacunque cutis parte, absque ulla eXcepatione reperiri. Cl. Rhuyschius, cHUS in anaiatome e Xcolenda labores, quousque florebit, medicina, in pretio erunt, per totam cutim

sparsas se eas invinire potuisse negat l. Qui hanc sententiam ample Xi sunt, specie quadam

13쪽

larum decepti, glandulas sebaceaS temere ni .mis et re non satis eXplorata, ad totam cutem transtulisse videntur. Cum sudor itaque et perspiratio e qualibet cutis parte erumpant, per has glandulas excerni nequaquam Possunt. Alii itaque perspirationis fontes omnino sunt

quaerendi. ARTERIAE subcutaneae per telam cellulosam repentes, trunculos Undique in cutem mittunt. Hi trunculi, in ramos innumeros

divisi, cuti sanguinem suppeditant. Quo

propius ad cuticulam accedunt, eo minoreS fiunt ; tandemque, rubrum sanguinem tenuitate ipsa excludentes, osculis apertis ubique insuperficie hiant . Hanc esse Veram cutis structuram, injectio vasorum cadaverum extra omne dubium collocat. Rhuyschius, qui primus hanc artem injiciendi vasa caci aver imCXercuit, eadem replendo, invenit quod ad extremam usque cutim pertingant. Cel. quoque Kauu, aquam calidam per arteriam axili rem inincissam, forma sudoris e toto brachio erumpentem vidit '. Hae quoque injectiones, Via S quibUs exce initur materies perspirabilis

B liquido

14쪽

1o DE PER SPIRATIONE

liquido demonstrant; per Vasa, scilicet, conti nUa decurrit, nulla interposita glandulari

struct Ura. EADEM vasa, dum agunt causae auciae

peripit attonis, sudorem effundere videntur . Cum sudor eadem qua materies perspirabilis fruatur Origine, parum inter se discrepant; nisi quod ludor sebo oleoque C Utaneo, quorum secretio 1isdem causis augetur, permistus sit. MATER iEs illa, quae per Perspirationem insensibilem emittitur, non solum e qUalibet par te luperficiei corporis dimanat, sed pleraque insuper corporis caVa Vaporem eandem magno

pere referentem effundunt. Quocunque pergit cuticula, cute quasi abscissa, hanc eXcretionem obtinere Vulgo creditum est', e. g. in viis cibariis, uret bra, Vagina, &c. Quae omnia Vaporis exsudatione hume di ari atque madescere nequaquam inscias eundum est. An vero vapor ille ejusdem prorsus generis sit censendus cum materie perspirata, multum dubito. Materies perspirabilis, quasi sentienS se ex mora dam num sγstemati illaturam, protinus aufugit.

15쪽

IN SENSIBILI.

Exsudatio vero illa quae in tubo intestinati,

peragitur, utili admodum immo nece sin-rio pro posito inservire videtur; et, ne nimia quantitate fiat noXia, a valis ij mphaticis resorbetur, atque sanguini denuo admiscetur. Nequaquam itaque eam cum materie perspirabili confundendam censeo. AER externus perspirationis materiem percutim excretam recipit atque dispergit. Haec analogia, quaenam si ut illa cava e quibus

profluit vapor, perspirabili materiei haud ab similis. satis manifesto indicat; ea scilicet

sunt quae liberum praebent aeri externo tam introitum quam exitum. Tales sunt bronchi-Crum, asperae arteriae, nasi, fauciumque cavitates. Aer in respiratione per has ingrediens, ac denuo ex iisdem regrediens, e X halationem aquosam secum trahit ; quae, ut plurimum, impercepta evanescit in aura . Cum vero aer praecipue inter gelandum, su trigidus, Vel nimia humiditate an undat, adeo ut aquae dissipationi minus faveat, densum vaporem Per OSejectum quilibet cernere potest. Eundem Vaporem praecipitari, acieique oculorum PerceP-tibilem reddi, cum ori vel naribus inter respirata dum speculum lucidum admovetur, qui Signorat P

16쪽

DE PERSPIR ATIONE

ignorat Z Hisce sedulo perpensis, nulla dubitandi causa restabit de exhalatione quae sit Per pulmones, fauces, &c. quin ad perspirationem insensibilem rejicienda sit. Excretio enim est, et eodem modo facta, quo ipsa perspiratio. Si fuerit diutius retenta, nocet; tem pestive itaque in sanis corporibus e systemate ejicitur. MATERILI PER SPIRABILIS DOTES.

SANGUis succus animalium generalis dicitur, unde omnia alia fluida secernuntur. Statim ab ejusdem militone, homogeneus esse Videtur ; quum Vero per Pauxillum temporis immotu S permanserit, praesertim si interea in loco modice calido fuerit servatus, heterogeneam suam naturam ostendit. In tres partes, globulos rubros, lympham coagulabilem, et serostatem, secedit. Cum nil aliud in sanguinis massa reperiatur, hypothesis illa qua fluida quae secernuntur in sanguine praeextItisse statuitur, et percolatione sola ad secretionem OpUS esse, necessario corruit. Aliquatenus tamen retineri meretur, cum ad Perspirationi a

17쪽

tionis excretionem elucidandam applicatur. Serositas enim pars sanguinis est fluidisse sima ; magna copia aquae abundat; salem ani. moniaci generis solutum continet. Propter ejus fluiditatem, vasorum minimorum foramina penetrare potest, dum globulis rubris, et lymphae coagulabili, utpote spissioribus, transitus denegatur. Hinc corpus animale haudi inepte dicitur cribrum referre, quod tenuiora transire sinit, viscidiora retinet. Ex sanguinis serositate igitur praecipue derivatur materies perspirabilis, quae, globulos rubros et lympham coagulabilem deserens, per arctissima vasa tranSfertur, et, ad cutim derivata sub forma tenuissimi vaporis, perspirationem essicit. A priori igitur licet conis

clUdere, materiem quae perspiratione excernitur, constare, magna saltem eX Parte, eae aqua

quae sale impregnata est ; quod etiam eXPerimentis comprobatur.

Aquam perspirationi inesse, nemo inficias ibit, qui reminiscitur vaporem qui e corpore, uti jam dictum est, dissiuit, aquae formam induere. Ecquis itaque credet aut dicere audebit, excretionem quae e fluidis evolat, et Per

18쪽

Per tenuissima vascula percolat, aliam esse quam aquosam 8 Salem quod attinet: Chrystalligationes quae adhaerent vestimentis vitrariorum aliorumque, quibuS inter laborandum prae ni mio calore profusi Ob Oriuntur sudores, materiem perspirabilem sale esse impregnatam, satis demonstrant η. Ex his vero, cujusmodissit hujus sal 1s indoles, minime certiores facti sumus. Ad genUS autem ammoniacum referendum esse concludimus; quia nulluS alius sal cujuscunque generis in fluidis nostris adhuc repertu S est. Particulas quodam foetidas perspiratio. ni inesse vulgo perhibent. CaneS, quibuS Odoratus acutissimUS est, Unius de grege cervi vestigia prementes eum seqUUntur, et, caeteri Somnibus neglectis, hunc solum cursu petunt.bΙira quoque sagacitate, dominos suOS cum mille aliis permisios, peculiari odore, qui eNeorum corporibus exhalat, perdocti, dignoscunt, et raro Ialluntur. Hinc omnes fere' Κunkel philosop. chym. p. 294. Tachenius quoque perhibet, se salinum liquorem, Ope exper1-

19쪽

1NSENSIBILI.

eoncludunt, volatile quiddam ac oderiferum materiei perspiratae inesse, quod caneS persentiunt, et accurate distinguunt. Et res ita se fortasse habet: Sed an non suspicari licet, hujus odoris specifici causam potius esse quaerendam in materie illa se bacea qaam inter perspirandum quoque eX cerni supra monuimus Z Perspirabilis materies admodum est volatilis: Odor itaque si in ut cum Vapore per aera dispersus cito evanescit, et sensuum acutissimam perceptionem effugiti Materies

Vero sebacea, quam etiam Clere certo scimus, utpote magis fixa, odorem relinquit diutius mansurum quemque propterea canes diu Persentient, postquam animalia quae sectantur aufugerUnt. Materiem elecIricam perspirationis quoque partem elle Ill. Hallei us η perhibet, quam et e videntius in nonnullis lucere dicit. Omnia, qUantum n OVi, eXperimenta, in hunc usque diem, ad electricitatem elucidandam instituta, in hunc scopum collimant, ut nempe pateat ma teriem electricam per totum hunc Orbem terrarum di spergi,et quoddam ejusdem aequilibrium

20쪽

16 DE PER SPIRATIONE

inter omnia corpora nobis cognita obtinere. Nil dubitandum est igitur, quin et materies perspirabilis suam ejusdem portionem habeat. Cum vero materiam electricam in nonnullis evidentius lucere dicatur, quiddam implicari videtur, quod doctrinae electricitatis, quae innumeris experimentis suffulcitur, prorsus est incongruum. Omnia enim corpora, quod ad electricitatem attinet, in duas classes reduci que Unt; electrica nempe per se, et non electrica, appellata. Electrica per se ea sunt, quae, calore

et frictione excitata, at mosphaeram electricam circum se colligunt atque retinent. Non e lectrica vero, quae et conductores appellantur, sunt ea, quae, frictione seu quocumque demum modo calefacta, nec materiem electricam emittunt, nec colligunt aliunde. Et, si ex electrico eXcitato, materies electrica iis communicetur, nisi sint insulata; sic enim loquuntur, Cam non re tinent; transmittunt enim electriciS circumpo si js, quo aequilibrium, Uti supponitur. servetur. Corpora nostra, sicut omnia alia quae humiditate abundant, non electrica sunt; electrica phaenomena igitur per se e X hibere non possunt. Esto tamen materiem electricam quovis modo

SEARCH

MENU NAVIGATION