장음표시 사용
41쪽
tioribus experimentis opus est, ad quantitatem humoris ex aere per absorptionem invecti aestimandam, et ad ea penitius investiganda quibus absorptio Vel provocari vel reprimi solet.
Peculiares aliqui stomachi satus. Nexum
intimum inter stomachum et vasa eAtrema obtinere, et quaedam eXinde perspirationem aUgere, supra notatum est. Alia e Contrario eam minuunt, quorum vis ab eodem
nexu pendet. RI GOREM querulam in cute, et acutiorem
frigoris perceptionem, saepissime optime valentes post cibum captum eXperiuntur : Haec manifesta sunt indicia, eXtrema Vasorum spasmate assici, et per spirationem esse imminutam. Tempus minoris perspirationis est, quando stomachus est plenus et praecipue - varietate eduliorum Permultos alios Sanctorii aphori imos. e tertia sectione huc facientes, facile possim adducere. Constat itaque conditione stomachi inter cibum concoquendum perspirationem esse remoratam.
42쪽
quae facile vel dissiculter perspiratione evacuantur. Quilibet propria sua experientia certior potest fieri, cibum illum, qui non facile cedit vi concoctrici, majorem cuti rigorem inducere. Cl. Roberison adnotat, hortorum proventus, Olara scilicet et legUmina, et caeter istiusmodi, quae in genere dissicilia sunt concoctu, perspirationem minuere . Sanctorius porro dicit, D Ubi est dissicultas coctionis, ibi tarditas perspirationis l. V Hujusmodi itaque alimenta quae dissicile digeruntur non adeo ad perspirandum esse proclivia censere licet. ALIA perspirationis ex stomachi affectibus imminutae eXempla adduci possunt, speciatim forsan ex morbis illis qui, dum perspirationem morantur, simul stomachum assiciunt. Annon contagionis et Iniasmatum vis sedativatonum ventriculi deprimit, et proinde spasmata, quae febribus praecedunt, eXtremis vasis inducit Z Nonne hoc probat emeticorum in febribus discutiendis usus
43쪽
39 IN SENSIBILI. PER SPIRATIONIS USUS.
COGNITA et perspecta quantitate materiei quae perspiratione eXit, Ut et ejusdem qualitate, UsuS ejus in oeconomia animali facile discerni atque explicari possimi; horum praecipuos paucis attingam.1mo, Itaque perspirationis ope nimia fluidi exuberantia cohibetur, quo fit ut aequilibrium debitum inter fluida et solida conservetur. et do, quum omne quod per OS ingeritur, non pariter nutritioni et incremento corporis inserviat; quodcunque ad istos fines seu parum seu
non omnino est accommodatum, quodque aliis excretionibus non egeritur, perspirationis auxilio exhalat: Hac etiam alu Vante, quaecunque aut vi circulationis, aut corporis calore,
in putredinem verti proclivia sunt, et proinde noxia fieri solent, abiguntur: Hinc systema
exoneratur sales etenim, et alia jam memorata quae materiei perspirabili inesse ostendimus, simul cum eadem per poros eNeunt
44쪽
tio, Credibile admodum est, perspirationis
haud parvam esse essicaciam in nervosis papillis humectandis et emolliendis, quo fit ut eX- terni cujussibet corporis contactum penitius sentiant, et sensum ejusdem magis eXquisitum ad sensorium commune deferant. ato. Quaeritur, An perspiratione corpus refrigeretur PDOCΤr omnibus fere saeculis, diligenter indagare conati sunt caloris animalis originem; cui demonstrandae diversae inventae ac propagatae sunt hypotheses; sed huc usque frustra cessere omnes hujusmodi conatus.- Et fatentur quicunque eruditione et sagacitate praecipue pollent, dissicilius problema neutiquam exstare in tota plijsiologia. SED, Utcunque haec res se habeat, cor snon solum calorem generat, sed etiam pro prietatem prorsus diversam habet, calorem nempe externum ei admotum restinguendi Calor humani corporis in statu sano liquorem in thermo metro Farenheltiano ad gradum fere 98 sistit ; quem gradum Parum
aut nil mutatum inter magnas et crebras externi caloris vicissitudines, quibus xorpus est obnoXium,
45쪽
obnoxium, constanter admodum conservat.
Hujus phaenomeni explicatio vulgo allata et recepta haec est ; Vim caloris genetricem, qualiscunque demum sit, eo plus imminui, quo intensior sit calor externus. Et quidem
concedatur rem se ita habere, multa tamen litteris a doctis consignata habemus, et memΟ riae saeculorum insequentium tradita exempla. quibus constat, corpus, licet calori externo multo intensiori, quam est internus ille quo fruitur, fuerit expositum, non tamen proPterea posterioris momentum adaugeri . Cel. Franklin, cujus memoria posteris cara erit, quamdiu per immensum coeli expansum fulgura coruscantia micabunt, et tonitru tremendum nubila glomerantia di Videt, exemplum illustre hujus rei profert. Die quo-
Dr Roberison qui nuper chemiam in Academia Glascuensi docuit, mercurium in thermometro, operam debentibus in vaporario quodam ubi calor supra humani corporis gradum ascendebat, applicato, ad gradum 97. vel 98. subsidisse invenit. Dr Chalmers in Carolina degens, tempore aestivo cum mercurius supra gradum Ioo. stetit, corpori suo thermometrum applicuit, et mercurium ad gradum 95. vo 96. protinus decidere observavit.
46쪽
clam, cum aera insolitus calor et vix feren dias invaserat, adnotavit. liquorem thermOnietri, in Umbra suspensi, ad gradum I Oo ascendisse: Attamen, Quid inde secutum est
An calor cOIPOri S eoulque etiam auctus est PNequaquam. Dicit enirn verbis disertis, corpus 1uum B UnqUam ad mensuram aeris externi, vel aliorum corporUm eidem immers rum, incaluisse ; et, quaecunqUe attingebat,
tepida ei esse visa, quasi ad agnem fuissent calefacta ν. Hoc et alia hujusmodi exempla prorsus fiunt inexplicabilia juxta hypothesi A supra me
eam penitus aboleri; nisi alia quaedam causa interveniat, quae corpori animato propria est, nulla ratio assignari poterit, quapropter non, sicut alia circum ambientia corpora, calo. rem, quippe qui praeditus est vi semet quoquoversum distunden li, recipiat. CALOR Is absorptionem, Vel frigori S generationem, fluidorum eVaporationem in genere comitari, ex innumeris indiciis constat; Letters and papers on philosophical subjecti, p. 366.
47쪽
praesertim ex iis experimentis quae a CLCullen in lucem edita sunt . EX hoc principio potissimum mihi petenda Videtur mirae illius proprietatis solutio, quae corporibus
nostris inest; calorem externum mempe restingvcndi. Calor etenim etaternus, quum
corporis superficiei applicatur, magnopere materiei perspirabilis fluXuin auget ; cujus eVaporatione obviam itur effectibus aucti caloris, shilemati generali incommodum alioquin insigne illaturi. Huic hypothesi decus addidit sunt mi philosophi Celeb. Franklin, idem censentis, sustragium '. Et, quamvis nonnulla ei suffulciendae haud inepta adduci possent ; satius tamen duco eam tanti viri auctoritati niXam relinquere. HAcΥENus dictis subjungi nunc oporteretpei spirationis conspectus pathologicus: Q clum autem fieri nequeat, quin, si id aggrederer, in
nimiam molem hocce tentamen eXcresceIet,
hic gradus sistendus est; quum semel, quantum verbis assequi potuero, intimos grati
Physical and literary esinys, vol. 2. Art. VII.' Letters and papers on philosop. subjects, p. 366. animi
48쪽
animi sensus protulerim erga Praeceptores meos doctissimos humanissimos Facultatis Medicae, ut et erga Professores reliquarum artium et scientiarum quae ad medicinae studium quocunque modo viam sternunt: Vobis enim, Viri Celeberrimi, si quid unquam in hac arte saluti. fera exercenda essicere Valuero, id omne, jure merito. referendum et jam praesentio, et lubens in posterum semper agnoscam.