Dissertatio medica inauguralis de perspiratione insensibili

발행: 1771년

분량: 48페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

IN SENSIBILI.

actionem eXcitant, et forsan usque ad cutem penetrantia ipsa vasorum extrema situmiant.

ALIA Vero, quae ex effectibus inter dia-phoretica jure recensentur, indolem habent contrariam; vim enim sedativam edunt: Hujusmodi sunt plerique sales neutri. AD secretionem quamlibet augendam minime semper est necesse ut stimulus organo immediate applicetur. Fluxum enim salivae augeri, quum alimentorum grati saporis reminiscimur, ut et lacry marum effusionem, quum oculi clarae luci eXpositi sunt, quotidiana experientia demonstrat. Hinc diapho reticorum plerorumque esse dius deduci posse sunt. Sympathia quaedam, quocunque modo explicetur, inter ventriculUm et Vasa extrema obtinet η. Stomachus enim perspirationis statu assicitur, cujus quantitas vicissim, prout stomachus se habet, haud leviter augeri vel minui videtur. Tonus enim fibrarum ventriculi vasis e Xtremis communicatUr, eaque Proinde vel magis vel minus apta ad perspirabilem materiem emittendam reddit. Huc forsan diaphoreticorum si inm-lantium enectus referendi iunt; Utcunque Ve-- Cullen. praelec . in insti messi

32쪽

23 DE PERSPIR ATIO NE

ro haec res se habeat, ex hoc principio esse c- tuum sedantium ratio deducenda est. Relax-R ODem enim, qUam stomacho, et proinde totishilemati, et cUtis vasis speciatim, asserunt, cordis et arteriarum reactio sequi videtur: Hinc relaxitis vasis extremi S, et sans Uinis motu incitato, diaphoresin certe quidem ac tuto promovent. Eadem ratione e- meticorum parvulis dosibus exhib1torum effectus explicandi sunt ; quibus diaphoretica

potentiora Materia Medica ViX praebet. Huic explicationi tu X ast alget ex est ctu optati cum emetico Uniti, Ut in pulvere DO Ueriano. Opiatum enim certiorem reddit relax.ationem CX tremorum Vas rum ; dum forian reactioni validiori locum praebet, et hinc Perspirationem quam maxime a Uget. Copia i anguinis aucta. Quoniam e sanguinis musia oritur quodcunque perspiratione e Thalamus, materici perspiratae quantitas, rationem quandam habe Dit ad incissae illius mo

lem.

Ex assumptis vel retentis augebitur sanguinis copia. Ingestio enim solito largior, si diuerendo stomachi vires susticiunt, vasa replet, et Proinde perspirationem auget. LX- empla

33쪽

IN SENSIBILI.

empla auctae perspirationis ab excretionibus

nimis diu remoratis frequentiora sunt; alvum constrictam, vel urinam parcam, largam perspirationem efficere saepenumero eXPeri entia docet. Aer Siccus. - De vi hujus causae in per spiratione augenda consentientes habemus praecipuos auctores qui hoc argumentum tractarunt . Aer aquam dissolvit atque solutam suspendit '. Μateriem perspirabilem quoque dissolvere Videtur, quae proinde

in Ulorum aciem effugit. Talem esse aeris

effectum ex obiervatione certiores facti sumus ;quoniam ejusmodi aeris status, qui solutionem impediunt, perspirationem sensibilem reddunt pulmonalis exhalatio, dum in aere frigido quasi praecipitatur, densi vaporis speciem prae se fert. Ita quoque perspiratio cu-tanea visum non semper latet : Cel. Haller e vim, eam 1e vidisse, asserit, in locis ubi densior erat aer :. Siccitas itaque aeris, ex adtione ejus in aqua solvenda, plurimum in perspi-Patione Promovenda Valere potest. Porro aer siccus tonica vi pollet, et eX tremorum VasO-- Home's medicat fadis, p. aq;. B. Roberison on od and discli arges, p. 68 Sane h. aph f a. 8.' Edin. Physical and Literary EJays, Vol. 3. p. 87. t Halter. prim. lin. phys. Par. q3q,

34쪽

DE PERSPIR ATIONE

rum actionem ciet. Quae vis tonica cum vi solventi conjuncta in perspiratione excitanda aeraessicacem reddere potest. Cl. noster Home, qui suiDina cum laude doctrinam de Materia Medica in hac Academia tradit, exercitando in aere frigido perspirationem valde auctam adnotavit η. Scrupulus Vero adhuc reflat, an

perspiratio revera aeris siccitate augeatur; de quo plura infra dicenda sunt. Electricitas. - Inter alias quam plurimas electricitatis proprietates, quarum investiga tione philosophia saeculo quo vivimus locupletata est, ejus vis in perspiratione promovenda eminet. Cel. I 'ADbe Nollet, qui ingeniose admodum plurima in electricitatis doc.

trina investiganda e X perimenta fecit, aquam guttatim e tuno insulato decidentem electricitate adeo accelerari, Ut pleno flueret cursu per spexerit '. Hoc e X perimentum ad vegetabilia et animalia transiunt, quorum perspirationem auctam invenit. Dein in corpore humano caute admodum quaedam e X perimenta fecit,

et clectricitate corpori admota perspirationem auctam persensit :.

35쪽

1NSENSIBILI.

EL ECTRICI ΤΑs, dum perspirationem auget, nec in cutem, nec in fluida, sed in ipsam materiem perspirabilem, agere videtur. Corpora enim, quibus Nollet electricitatem admovit, insulata fuere. Materies itaque electrica in iiS accumulata, atque avolare adniten S, nullum praeter perspirabilem materiem conductorem nacta, eandem accelerat, quo citius aequilibrium restituatur. NOLLEΥ, qui et sibimet ipsi electricitatem applicuit, nihil ex eo nisi inanitionem quandam et esuritionem persensit. Tu tam igitur hanc esse perspirationem promovendi methodum, licet concludere; et forsan non inutilem fore, repetita et accurata eXperimenta monstrabunt.

QUAE PERSPIRATIONΕΜ MINUUNT.

Ex hactenus dictis, de causis perspirationem augentibus, facile percipi poterit, quaenam sint eae, quibus seu aliquatenus seu penitus supprimitur; quum Vero priores sint, ut plurimum, posterioribus e diametro oppositae, absque ina commodo omitti possint. Sed, quum de Una

aut altera nonnulla occUrrant quae adnotari merentur, ea quam brevisit me percurram.

Frigori

36쪽

Frigori externo itaque inter causas obfirmentes, ni fallor, Praecipuus locus est tribuendus. Calor magnOPere alagendae ac proin movendae perspirationi inservit. Nemo itaque dissileri jure poterit quin hinc manifesto sequatur, frigus eidem remorandae plurimum valere. Minime tamen necesse est, ad hunc effectum producendum, Ut frigus Universae superficiei corporis applicetur: Saepissime enim eXperimur, spasmata totam ejusdem superficiem Pervadere, cum pereXigua solummodo illius pars frigori e Aponitur. Hoc pendet asympathia illa peculiari, qua se mutuo assiciunt diversae cutis parte S, et quam certo scimus obtinere eX operatione aliarum causarum quibus assicitur perspiratio; quaeque diligenter adnotanda est, Ut earum effectus explicari possent.

Exercitatio corporis ad laseitudinem usque protracta. - Debilitas, eX quacunque demum causa

oriatur, ad Vim perspiratricem refringendam plurimum confert . Cum enim retundat cordis et arteriarUm actionem, a qua praecipue circulatio pendet, totius se ste malis tonum proinde enervat; hinc fluida motu nimis η Keili Med. Stat. Brit. p. I 6. tardo

37쪽

II tardo et languescente propelluntur, secretio in genere plus debito rem Dratur, et speciatim perspiratio ob ejus solitae determinationis erga

supersiciem impetum cohibitum. Si tales sint in genere debilitatis effectus, m Ulto magi8 exoriantur Oportet ex ista ejus specie quae corpus invadit et assi igit statim post nimiam exercitationem ; ea enim procedente, ob auctam perspirationis Vim qUae violento exercitio excitari solet, perna gnum sit fluidorum dispendium, quod vicistim, ut experientia monstrat, causa est imminutae perspuationis. Excretiones aliae auctae. Status systematis nostri, utpote e solidis ac fluidis compositi, maXime salutaris, cum idonea ratione solidarum ac fluidarum partium inter se ne-

cessario connestitur Utrarumvis quantitas, sive major sit sive minor quam Oportet, ad morbos gignendos at qualiter i pectat. Jus ΤυΜ itaque conservanclum est medium, ut diversae fa Dricae animatae functiones rite perficiantur. Stuba sunt huc sp ctantia, admiratione sun madigna. quae ipsam naturam invenisse et ordina se cuivis attendenti patebit In his aequilibrium quod cernere est inter

38쪽

diversas excretiones nequaquam insimum locum OccUPat. Hinc, quotiescunque unius

cujusvis sit incrementum, alterius alicujus contra fit diminutio. FRIGUs externum perspirationem cohibens saepe diarrhoeam inducit; et a quacunque causa oriatur hic morbus, cum per aliquod tempus incubuerit, semper exinde perspiratio,

nis imminutio subsequitur: Cujus indicium est haud spernendum, quod saepe abigitur

diarrhoea, cum augetur qUantitas perspirationis; fluidorum quippe curriculum in hoc casu divertitur, et alia iis aperiuntur Per quae e corpore eXeant Ostia. Hoc saltem certissimum est, augmentum perspirationiS multum conferre ad hunc morbum eliminandum. His TOR 1Α etiam diabetis aliud praebet argumentum hujus inter secretioneS nexus; cum enim grassante hoc morbo, permagna fluidi

copia per urinam eVacuetur, Non solum refrae natur perspiratio, sed hinc porro necessario augetur quantitas humoriS qui eX aere in coriapus per ablorptionem deri Vatur, quo supplo-atur quodammodo ingens illud dispendium fluidi quod in hoc morbo fit per reneS. Huc pertinet etiam Sanctorii aphorismus :

39쪽

Sudor semper est a causa violenta, et ut talis, sicut statica experimenta docent, impedit' coctorum perspirabilium occultam excretio- nem Haec enim verba juxta principium quod assumpsimus sunt intelligenda, sudorem scilicet evacuasse systema, sicut diarrhoea vel diabetes, et perspirationem exinde retardari, usque dum solita fluidorum quantitas restitu

atur.

Aer humidus. Omnia quibus innitimur experimenta, ut eorum Ope perspirationis quantitatem dijudicemus, omnesque nostrae conclusiones inde deductae, corporis Ponderationem respiciunt, et eX ea Pendent. Cognito enim tam alimentorum pondere eK una Parte, quam excretionum sensibilium ex

altera; cum prius haud parum posterius semper exsuperet, differentia quantitatem materiei, quae insensibili perspiratione per cutis porOS abit, exhibere est censenda. Ponatur, e. gr. alimentorum quae injicimus pondus ad 5 uncias assurgere, et eXcretionum quae per foeces alvi et urinam

sunt ad 3 ; sequetur pondus materiei, quae

secer

40쪽

secernitur perspiratione de qua agitur, fore et ;quia alimentum ex Una parte, et e cretiones cujuscunque generis e N altera, aequilibri.um inter se mutuo conservant; et corporis ipsius pondus' parum aut nil de die in diem

immutatur per breve saltem temporis spatium. Hoc modo ratiocinabatur Sanctorius: Sed ab sorptio humoris quae sit ex aere eum latuit. Laec a recenti Oribus observata est; et vix fieri potest, quin aliqua ambiguitas, tam in gene, re quod ad causas perspirationem assicientes attinet, quam speciatim quod ad actionem ipsus aeris in peripiratione PromoVenda vel Seli aenanda, hinc oriatur. Perspiratione enim in eodem statu Permanente, incremen.

tum ponderis quod fit in aere humido adauctam absorptionem referri potest, quam in istiusmodi casu locum obtinere haud cunctanter statuendum. Haec porro observatio caulam suspicandi Praebet, decrementum illud ponderis, cui deprehenditur obnoxium esse in sicco aeris statu corpus, Unice referri deberi ad abstractionem humoris aerei, ubi perspirationis quantitas eadem Prorsus manet. Ut certius de hisce judicemus, pluribus uuam quae hactenus facta sunt, iisque accura, tioribus

SEARCH

MENU NAVIGATION