Dissertatio medica inauguralis de sanguine humano, ejusque missionis usu ac abusu

발행: 1771년

분량: 62페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

DENIQUE, a tota cachexiae classe, ab omnibus eius quot quot sunt formis, toto coelo aliena est sanguinis detractio ; praeterquam casibus in paucis, ubi ca hexia febrisque inter sese mutuo commiscentUr, aut tumores inflammatorii semetipsos comites adjungunt 3 et etiam hic loci ad copiam sanguinis emittendi definiendam prudentia non vulgari Opus est. Quod super hoc argumento proponere nobiscum decrevimus, jam ad finem perductum. Nihil igitur restat, nisi ut, pro erroribus compluribus, quibus opusculum hocce, procul dubio, foedatur, apologiam faciamus; sin vero per negotia minime omittenda spatium temporis illi diuturnius impendere, incudique rursus reddere, licuisset, haec forsitan non ita necessaria foret. Qualecunque tamen, haud ulterius perpolitum, in lucem edendum. Si Professores hujusce academiae celeberrimae eruditiae qui bonique consident, si ad remedium potentissimum, de quo tractatur, minus perniciosum generique humano magis utile reddendum non nihil conferet, quodcunque in votis sit attigimus.

SEARCH

MENU NAVIGATION