장음표시 사용
31쪽
31 impetus sagacitas vulgo audit. Per quam, post omnem
rationis et eXperimentorum opem, experiendum est medico multa, et ex certioribus de minus certis judicandum. Perinde ut in hac re, ex supra igitur propositis rebus, quid observandum, quid cavendum' sit in morborum varietate, paucis dicere conabimur, ad reliquas ordine transituri. Itaque, si cujus morbi natura obscurior est, et parum medico innotuit, per clarioris alius notitiam judicium dirigendum est, et similis simili morbo, quod analogia dicitur, persequendus. Idque de sanguinis detrahendi usu in multis febrium morborumque formis, diversisque eorum temporibus, observandum est. Primum igitur sunt quaedam corporis partes unde in quolibet fere morbo sanguis haud male detrahitur, ut pulmoneS, quia, quoniam totius sanguinis iter sunt, plerique morbi illuc insidentes ii sui1t qui motui ejus ossiciunt; unde a sanguine detracto levamen. Quod ad tempora morborum attinet, quidam sunt quorum toto cursu sanguinis plus minusve detrahendum est. Cujusmo. di sunt nonnullae phlegmasiarum, ut phthisis pulmonalis, rheumatismus, itidemque morbilli, et ubi causa inflammationem continens sita in corpore eam usque servet, quod semper fere fit in cranio fracto aut contuso, ubi sanguis effusus, osve aut instrumenti pars relicta, stimulum illum praebet, qua in re copiosissimam saepe detractionem maximo levamini esse vidi. In aliis incipientibus maxima detractio fieri debet, ut pleuritide, peripneumonia, gastritide, et in omnibus ubi inflamma. tio cito ad resolutionem tendit; eoque magis si morbus organis
32쪽
Organis vitae necessariis insidet. Item morbi sunt quorum nonnullis temporibus scalpello abstinendum, nempe sub frigore intermittentium, sub profluviis criticis, sub coepta suppuratione, et plerorumque Circa finem morborum ; postremo, notetur in quolibet morbo ubi signa usum ejus deposcentia saeviunt, scalpellum quovis tempore non esie extimescendum. ΡRox1M A ratio aetatis habenda est. Tenera aetate pueri minus sanguinis detractionem ferent; illis enim sanguis minus abundat, in si quid humorum aliquando redundet, id plerumque serosum est, et igitur diversa remedia, scilicet supra et infra purgantia et vesicatoria, potissimum requirit. Praeterea, hoc tempore sanguis, qui corporialendo necessario inserviat, incautius minime exantiandus est ε, serum, quod et magis abundare reS et magna glandularum prae reliquis vasis ratio Ostendunt, liberius au ferendum. Neque tamen non haec aetas morbis implicatur sanguinis missionem postulantibus, ut convultionibus ex dentitione, tussi convulsivae, et morbillis ; quibus in malis eos aeque ac adultos commode serre sanguinis jacturam, Sydenhamio auctore ', discimus; eandem senectus parum perfert, qua aetate, Vi cerebri imminutas ad sanguinem faciendum corpus minuS Valet. Neque tamen senes morborum sanguinem misium requirentium
expertes sunt, cujusmodi sunt tussis, pectoris dolores,liflectus febriles, et similia 1, sed in his quoque, ticolore rubicundo sunt, si magnas venas habent, si sese
33쪽
Exercere consueverunt, cibumque et bene desiderant, et bene digerunt, sanguinem pro symptomatum Vehementia liberius effundendum, nihil vetat. Quod eis utilii-simum ad vitae longinquitatem conferre, HostinaniaUS existimavit; cavendum etiam, ne quos durities pulsus senilis decipiat, quippe quae naturalis eis pro signo morbi habenda non sit, neque hac aetate ad scalpellum, nisi necessitas summa cogat, confugiendum. IIOC TC- medium media aetas, a decimo quarto anno ad quadragesimum, optime perfert. Nihilo tamen secius, si morbi natura postulat, neque alius medicamenti adhibendi facultas datur, quoviS Vitae tempore sanguis recte mittitur.
QUOD ad sexum attinet, viri quam mulieres plerique, sed non omnes, sanguinis missionem facilius ferunt; nam, e contrario, multae mulieres facilius quam viri sanguinem perdunt, eae praecipue quae habitum hae morrhagicum, ideoque et inflammationis, habent. Semper vero in memoria tenendum est, habitus corporei de sicatioris, vitae magis desidiosae, menstruorum, graVi ditatis, lactationisque, rationem summam semper ha bendam. Denique, mensium profluviis jamjam eruptu-
ris, sanguinis missione nihil periculosius esse potest Hujusce praxeos funestae et perniciosae exempla quaedam
deploranda non raro vidi. Nonnunquam tamen men instruorum sistendorum nactu omisso in febribus vehementibus, morbisque cum inflammatione acutiS, Uten. dum est scapello, omnesque aliae res, dummodo robur
serat, et signa postulent, post habendae; sed haecce res,
34쪽
cum praecepta de ea tradere dissicilius sit, medentis prudentiae relinquenda est. UT ad corporum naturas, quae temperamenta dicuntur, transeam, eae in quatuor vulgo, sanguineam, bilio. sana, pituitosam, et atrabiliariam, a medicis dividuntur; quibus longe plures nonnulli constituunt, ex duarum vel plurium harum conjunctione, novas componenteS ; quae tota ratio mihi obscura et anceps videtur ; neque per Vocabulum natura intelligo, quam habitum aut evidentem
corporis speciem ; itaque robustus et plenus habitus in eo qui bene valet sanguinis detractionem facile, contra, imbecillus, inanis, et valetudinarius, dissicile, ferre solet; facile etiam solida firma et tensa, dissicile saccida et re 1oluta ; facilius tenuis et biliosus habitus qui dicitur, quam
crasius, obesus, et pituitosus, eam tolerant: Et, ut ante diximus, quo magis habitus inflammationis notae vigent, eo fortius hoc remedium sustentabitur ; eoque minus quo habitus morbis nervosis, septicis, aut cachecticis opportunior est Item, ne ad staturam quod attineat omittam, homo magnus sanguinis omnem jacturam parvo, si ceterae conditiones pares sunt, melius etiam sustinet. Neque vitae prioris consuetudo non quoque spectanda est, omniaque ad eam pertinentia consideranda. Itaque, si similis morbus quo aliquis ante laboraverit, sanguinis missioni cesserit, eo meliore spe ad idem rursus remedium decurretur. Quin et tanta consuetudinis venam secandi vis est, ut qui ei multum assueverint, eandem plerumque iervare, etiam valetudini S tuendae gratia, coguntur ; tales ego anomalis et nervosis, ut videbantur, morbis labo
35쪽
rantes, paululo sanguinis detracto, omni alia re sublevari magis vidi. Postremo, omnis habitus exercitatione densatus, quam quiete resolutus, facilius sanguinis imminutionem patitur. Ergo copiosae sanguinis, quibus viri celeberrimi Pringelius et Monroius in robustis et militaribus habitibus usi sunt, detractiones, in privatis curationibus non temere usurpandae sunt. PULs Us, de quo proxime dicendum est, magnum me. dico auxilium expediatne sanguinem detrahere, annon, et
quando expediat judicanti, plerumque adfert; quippe qui cordis potestatis, vitae modi, sanguinis incitationis, pleni habitus, index fere sidus est; id quod quatuor prima
medendi consilia luculenter Ostendunt. Tamen, ut quintum docet, et multis aliis morbis, cernitur; non ita ei credendum est; unde eum rem fallacissimam Celsus adpellavit. Multa discrimina adhibuerunt, multa nomina invenerunt, quibus pulsus distingueretur. Quorum multa adeo ambigua sunt, adeo inter se complicata confunduntur, ut medicis diversis eandem ideam cuique vocabulo, quod in hanc rem in usum revocatum est, assigere prorsus impossibile fuerit. Quin et nihil consuetiusquam duos medicos eundem pulsum simul explorantes notas ei diversas tribuere ; ob quam causam, manifestum maxime quemque pulsus habitum consideraste, satis habebo. PULSUS magnus, frequens, et durus, eum corporis habitum submonstrat qui sanguinis detractionem facillime tolerat. Harum notarum prima plenum habitum, altera
36쪽
altera sanguinem citatum, tertia vasorum tensionem, indicat. Verum morbi non desunt, etiam incisa vena curandi, qui pulsum exhibent haec nullo modo indicantem. Nam in eis phlegmasiis, quae partes paren' chymatosas obsident, pulsus, ut plenus, ita pleIUmque mollis est, ut in peripneumonia videre est. Constra in phlegmasiis membranarum idem durus et adstrictus plerumque reperitur ; quibus in rebus non ex pulsu judicandum est, sed natura morbi signa et sedes perpendenda ; atque ita an sanguinem detrahere conveniat, et quantum detrahi oporteat, aestimatio habenda. Praecipua res quae medicos in pulsu sallit, ejus frequentia est, cui, ut rei incertissimae, non temere credendum est ; quippe qui vel minimo praeter solitum calore, motu, omnibusque tam corporis quam mentis irritamentis, variari plurimum soleat. Ob quam causam medicum pulsum prehendere primo protinus adventu Celsus vetat, sed hilari vultu paulisper conssidere, deinde Carpo marium applicare.
Item cui pulsus sani ignotus est, is de eo morboso haud facile judicabit; si quidem ejusdem aetatis homineS varioS frequentia pulsus habere solent; ad quam rem confirmandam, et extremam pulsus frequentiam et tarditatem Ostendendam, quod in duobus juvenibus ipse vidi exponam. Alter erat miles, cujus pulsus raro quadraginta et sex numerum superavit; alter medicinae in hac Academia studii sus, cui eodem temporis, scilicet, minuti spatio,
circiter nonaginta numerabantur. Unde, cui ea rus ignota citet, am pronus in errorem pernicioium tal Si ebricitantes perperam curans futurus esici, satis mani
37쪽
festum est. Est igitur fallacissima res pulsuum frequentia; hoc etenim assidue observandum est, omnibus fere hecticis labive pulmonum implicitis, item mobilem et irritabilem corporis habitum habemibus pullus natuI a esse citos. Itaque mulieres quam viri, puc quam adulti, hi quam senes, postremo, graciles quam crassi, citati oles pulsus habent. Porro, medicos decipere Periclitatur praecipue in temperamentis plethoricis, incipientibus febribus et aliis morbis acutis, pulsus perceptio, qui, Ut saepe validus, ita tamen obscurus est, ut nihil indicet sanguinis detractione sublevandum; quod ubi sit, aliquanto sanguinis adempto, protinus assurgit pulsus, et
vasa a distenssione liberata nunc liberius demum vibrant, et sanguis satis multum percitatur quae res non solum sanguinem recte detractum, sed recte quoque adhuc detrahendum, denunciat. E contrario, in aliis morbis pulsus, ut in gastritide et enteritide, parvus et viX solito celerior cernitur; qui tamen duru8 et contractus est, et adeo non sanguinis missione mutatus, sere est ut nullum inde
indicium sit trahendum, quo duce rejecto, partis dignitas
ususque vitae tam necessarius monet, ut accuratiuS dempto sanguine contra inflammationem mortem minitantem, et non facile ad Iesolutionem salutarem pervenientem,
auxilium feratur. Signa igitur, quae hic sequenda, et ex quibus detractio sanguinis administranda est, sunt dolor pungens, et notae febriles, quae, ut majores ut minorea fuerint, ita plus minusve sanguinis profundendum
38쪽
IN hernia humorali quoque, qui morbus sanguinis
missioni prope solum cedit, tamen raro pulsus asscitur. Non igitur in omnibus morbis sanguinis detractionem postulantibus dux pulsus sequendus est ; qui tamen nun quam non diligenter observandus est ; quippe cum pauci sane morbi fiant, in quibus non aliquod doceat, in multis
naturam eorum et praesentem et futuram illustrat. Prae.
terea, perceptio pulsus duritiem aut mollitiem respiciens saepe etiam medicos latet, qui proni fere sunt ad plenitudini et velocitati credendum, quibus se existimant ad sanguinis detractionis usum duci, ut debilitate et tarditate ejusdem contrariis, quas, ab altera parte, ab eodem remedio deterrere opinantur. Cum tamen durities et
mollities pulsus ea signa sint, quae corporis habitum sanguinis detractionem bene aut secus ferentem denuniacient. Utque prior sismum et densum sanguinem, tensionemque vasorum ejus detractionem facile tolerantem. ita demonstrat, ut nulla inde, quae scio, excipiantur, si unum illud excipias, quo a senes pro duritie suorum pulsuum, ut supra memoratum est, non hoc remedium sustinent ; ita mollis et facile compresius pulsus, firma resoluta, et aquosum sanguinis habitum, cui vena secta nocet, commonstrat. Cum haec ita se habeant, quo certius medicus ex pulsu judicium trahat, is non solum eum in utroque carpo eXplorare, sed etiam in diversis corporis partibus debet; eoque magis quod in nonnullis hominibus arteria carpalis altius sita parum percipiatur, et in morbis localibus idem juxta partes laborantes Obscurus et oppressus invenitur; quod ita esse videtur,
39쪽
quia sanguis eo ruens et congestus arterias immodice distendit ε, et Cleghorn in observationibus de morbis per populum Minorcensem grassantibus saepe se ait pulsum obscuriorem in latere affecto, ut in pleuritide, deprehen- dicte; quae res quam necessaria nostra haec observatio
NovissIME de pulsu dicendum est, cum protinus sentiendi organo pendeat, ideo cum in omnibus istius organi affectionibus, prout magis minusve genus nervosum sensii bile sit, aut torpeat magis, citatiorem fore ; ergo tardus, mollis, et plenus pulsus, qui toties in apoplexia, asephyxia, et aliis morbis comatosis obtinet, a sanguine de trahendo non deterrere debet. Contra, frequens et tensus in hysteria, et aliis morbis a magna corporis sensibilitate pendentibus, ad eundem detrahendum suadere QUAEDAM de anni tempore et coeli etiam observanda sunt. Sanguinis detractione et in admodum calidis et in frigidis admodum regionibus cautius utendum est. Quippe cum in illis corpus nimis laxetur, in his ne sanguinis velocitas et corporis calor minuantur periculum est. Idem de tempore anni, prout vel in calorem vel in frigus inclinatius est, dicendum videtur. Quae tamen praecepta in phlegmasis et aliis morbis detractionem sanguinis evidenter postulantibus a necessario eis hoc remedio neminem dissuadeant; cum Cleghornius etiam in Insula Μinorca sanguinis detracti usum in his casibus utilem adeo repererit. Contra, nullus populus facilius
Scotis sanguinis jacturam fert. Haec igitur observatio de
frigore et calore tantummodo ad ea tempora et loca pertine
40쪽
Vere saepissime incidere cum certum et exploratum sit ;ideo eisdem temporibus morbi cum inflammatione praecipue dominantur. Contra, aestate maXimeque Autumno, cum putridus habitus potissimum fiat, ita morbi ad
putredinem Vergentes praecipue incidunt ; quam causam, Hieme et Vere quam Aestate et Autumno tutior sanguinis detramo erit. DE tempore sanguinis missionis quaedam cautiones sunt, quem neque pleno neque jejuno ventriculo detrahi oportere nonnulli opinantur, hinc animum deficere, hinc coctioni noceri arbitrantes. Quae utique cautio ad nihilum recidit; cum ita aegrotans aliquis, ut sanguinis detractione opus ei sit, raro cibum quo repleatur nimis desiderat; et, siquando syncope ne accidat periculum est, habitus corporis recumbens, aut gratius aliquod stomachicum, aut frigus admotum, eam prohibebit: Nisi quod, quo purior sanguis detrahatur, neve simul chylus dematur, ex jejuno sanguinem mittere melius est. In
terque detrahendum, ne efiectus remedii corrumpatur, Omnibus quae aut corpus aut animum irritent cum cura abstinendum est. Deme autem sanguinem quam maxime suenti rivo, nisi a syncope forte metuatur; ad versus quam uti aegrotum tueamur, non ab re erit
pulsum subinde explorare, et ut se habeat saepius rogi Iare, eo porro consilio si pulsus plenior sit, si symptomata
