Studia palaeographica [microform]

발행: 1870년

분량: 125페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

HAGANUS.

MDCCCLXX.

13쪽

DE MALE CONTRACTIS ET DISTRACTIS . DEDIT GRAPHIIS ETC 13.

DE AERRORIBUS ORTIS EX VITIOSA SEQUIORUM PRONUNTIATIONE 25.

DE SCRIPTURA MINUSCULA 59.

DE ANTIQUISSIMIS ABBREVIATIONIBUS 69.

DE NOTIS PRAEPOSITIONUM 78.

15쪽

L. 8.

Quam materiam pro virili parte tractare institui Candide Lector, amicis meis studiorumque autoribus non omnibus aeque placet. ultorum iudicio diligens boni alicuius scriptoris interpretatio aut brevis actorum memorabilium enarratio sincera fide conscripta cum his humeris fuisset aptior tum ad nostrae aetatis sensum,

quae ante omnia rerum Sum Spectat, longe accommodatior. Contendunt enim in critica ista eoniselurali post tot doctorum virorum lucubrationes dissicultates inesse prope immensas, parum aut nihil quod simul

et novum et certum sit; δublimiorem' vero criticam quam vocant, arcta necessitudine cum altera illa comiunctam, nostra praesertim memoria plurimis rebus graviter nocuiSse. I

16쪽

Latissime haec opinio obtinuit quippe quae non apud eos dantum valeat, qui humiliore vitae conditione inutetiam infeliciore ingenio usque adeo sint μουσοι ut Otum hunc literarum humaniorum cultum tamquam desidiosas iugax vilipendant, prosanum vulgus quod raro verum videt et hic saltem religiose arcendum est) imo vero assentiuntur viri clari et honorati iique hac ipsa humanitatis laude insignes. Bogavit me nuper unus ex civibus meis, vir eximius quem magni facio, num philologi tutaremus subtile istud disputandi genus, quod totum versetur in argumentis minutissimis, quidquam omnino afferre posse ad communem utilitatem. Quod ut illi probarem non multis verbis opus erat liberalis enim est et ingenuus et quem dacile errores suos laedoceas. Verum quotusquisque huic est similis Tempora sane mutantur, ut aiunt, sed non mutantur in illis ij coecae mortalium mentes' pronae cim omnem superstitionem. Pergunt homines tum adunco naso suspendere tum gravi supercili, damnare quam planes ignorandi uti vix aliud

sit vitium dam frequens damque pervulgatum Nonne quod cum dolore queruntur Casauboni, mentieti, sin-henii. idem prorsus etiamnunc in claudatissima huius saeculi iraestantia triticis ridentidem obtingit Quid si Britanni quoque, qui ingeniorum mollertia morumque gravitate taeteras Ilerasque nationes antecellunt, minime suo pretio aestimant doctum AD unc literarum inter populares suos unum omnium peritissimum,

qui tunc Irocul patria in ultimas terras devectus nimium nimiumque expertus est aequalium invidiam aeSuspicionem l

17쪽

Α neque in vicina Germania criticis sua laus constat apud omnes. Et olim sui et nunc superest obscurum quoddam genus nonymorum, qui quidquid e scriniis philologorum, nostratium imprimis, prodit in lucem cupide damnant, despicatui habent derident cum ira et studio prope Dorvillianis. Ecquando haec natio iniqua bella componet Nihil tamen istorum μικροψ υχια umquam movit populares nostros, qui μεγα φρονουντες illa omnia non

multum curare assolent.

Si sorte quaerimus unde tandem ars revera salutaris cum olim tum hisce praesertim temporibus tantum odii contraxerit. tantae perversitatis crimem susceperit, monomnibus eadem de causa illam invisam esse apparet. Sunt

qui nil bonum nil utile ducant visi quod ipsi perspectum

habeant neque triticam ergo Hi non audiendi sunt. Aliis critica lacultas videtur, omnia pariter in dubium

vocando non librariorum scriptorumve errores dantum sed ipsam religionem tolleres temere enim labefactare et convellere quae semper sapientissimo quoque habita sint verissima; quin etiam eximere ex animis mortalium

spem ieriam Juturi ad bene beateque vivendum tantum non omnibus valde necessariam. Alii denique multi, homines eruditi atque humani, de religione optima quaeque sperare non desinunt literasque nobiscum amant et diligunt, insanum vero istud sanandi studium, quo semel tamquam furore exagitati nil nisi urere et secare cupiamus, id quidem acriter perstringunt Iacebat, ut perhibent, se pueris nugatoria illa criticas tunc demum in honore erant Graeci et Romani L Florebat studium veloris eloquentiae et poesis sabularum amoenitates delecta-

18쪽

bant unumquemque et unamquamque historicorum quoque opera multi curiose evolvebant: minime tamen ut haberent quae in singulis syllabis oculisve avide reprehenderent sed ut discerent quod prodest in vitam. Quodsi

philosophiam spectes quanto omnium ardore excoleb

tur quam urbane iuvenesque senesque disputabant in utramque partem Nemini politiorum certe hominum non in ore erat sapiens ille Socrates, divinus ille lato,

quem si non omnes Graece legerent ad exemplum magistri tamen vehementer admirabantur. - raeteriit aurea aetas moli dolor quo nunc perventum est dementiae. Nunc omnia olent malesanam criticam. Iam in ipsa umbra ludorum saepenumero is vir doctissimus' vix mediocriter doctus infelices suas expromit correctiunculas iam qui iuventutem ad summa quaeque instituunt non hoc

imprimis agunt ut discipulorum animis penitus inhaerescant persecta illa dicendi scribendique exempla quae magna copia in utraque lingua exstant noli exspectare quod meris criticis indignum est longissime diversa enim est ratio studiorum quam et aliis praecipiunt et ipsi sequuntur. Qui miro iudicii errore in laetissima omnium elegantiarum segete neglectis melioribus inanes tantum spicas colligunt, videlicet ut singularibus coronis ornent lepida sua capita Laudent alii quod sanum est et integrum et omnibus numeris absolutum istorum animus pascitur mendis et corruptelis. Quid tradant veteres auctores parum refert callere historiam non admodum videtur necessarium quanto maiore cura scilicet dignae sunt magistellorum ineptiae, correctorum levitas, librariorum

socordia. Quidve simul et iucundius est et facilius quam

19쪽

traducere monachorum incredibilem ignorantiam, declamare in scribas somnolentos debacchari in deliros Graeculos Quos usque intuendo etiam quibus multa natura negavit sensim memeti ipsi maiores Ieri videntur. Ο studiorum vanitatem, stultum laboremi Sed satis superque est. Sunt hi sere gravissimi adversarii.

Qui, ut mihi videtur, haud mediocriter errant sed

ita, fateor, ut eorum quamvis perversa opinio tamen aliqua ex parte excusari possit. Hic quoque errore Ommuni, quo facile labimur omnes, hominum vitia conseruntur in artem innocentem. Quod ut medicae arti saepe evenit sic criticae evenisse quis est qui miretur Quae quidem iure suo omnium scientiarum domina et regina benemultos amore sui incendit homines arrogantes, leves, loquaces quique regiam dignitatem ac maiestatem parum vindicabant omnino verum est quod pronuntiavit Rufinienitia in logio emteri si ij excellentium criticorum summam omni tempore fuisse paucitatem' ; addere poterat more suo id est graviter ac severe deformis criticastrorum natio naso auribusque carentium mirum quam semper floruit et etiamnunc floret. Cogitanti vero mihi quid tandem sit cur non indocti vel semidocti tantum sed etiam alii, acuti sane et eruditi homines, simulac criticam exerceant statim quasi allucinentur et nihil dicant, hoc potissimum videtur in causa esse quod vulgo cum necessariis huius disciplinae adminiculis tum animi modestia plane destituti audacter hariolando omnia utcunque expedire volunt, imo vero ne ea quidem intacta relinquunt quae, cum suapte natura

20쪽

aciem ingenii humani effugiant, satius sit alto silentio

premere.

Libere dicam quod sentio. ut ego allor aut sapientia

est γνωνα εαυτον et quaedam neaeire Patet autem criticis campus vastissimus in quo pro sua quisque facultate omnes summa libertate excurrere possunt nam quod non

liberum est iudicium id nullum habendum sed campus tamen ut pomoerium urbis Romae certis finibus circumscriptus ιν quos ultra citraque nequit consistere rectum'. Quod scite alicubi Martialis ut plura is Quisquis plus iusto non sapit ille sapit . Mihi quidem saepe ob oculos versatur infelix Icari illius imago, qui utinam posteros Omnes exemplo Suo deterruisset ne cereis pennis altius evolarenti Quod longe aliter evenit. Et vero quod homines inepti suo arbitratu de qualibet re quidlibet statuant, id non magnopere Curamus. ιν Istorum levitas, ut recte ait Ruhnhenius, doctorum silentio et contemtu abunde vindicatur.' Forsitan quispiam dixerit intolerabilem esse tantam impudentiam et quovis modo coercendam. At non est operae pretium. ariant irrita sua ova partaque foveant quamdiu placebit numquam quidquam exibit quod virere potest. Sed tamen, ut verum fatear, aliquanto gravius interdum me commovet ridicula quaedam superstitio, qua nostra praesertim aetate permulti landitus imbuti sunt. Scilicet adoratur stupida relligione ea quaedam eientia nata, Opinor, e cerebro mortalis nescio cuius inepti et cum docta Minerva neque aeternitatem neque modestiam virginalem neque quidquam aliud commune habens. 4ganeta eruditulorum implieitasVI Hanc nunc poetarum, philo- Sophorum, Oratorum greges numerosae coelestem deam

SEARCH

MENU NAVIGATION